Text List

I, Distinctio 33, A. 1, Q. 1

I, Distinctio 33, A. 1, Q. 1

Utrum proprietas sit persona.

Quantum ergo ad primum quaeritur de com- paratione proprietatis ad personam. Et quaeritur, utrum proprietas sit persona. Et quod non , osten- ditur hoc modo.

1. Ubicumque est vere determinans et determi- . natnm secundum rem, ibi determinans differt a de- terminato — nam si non difTert, non est determinans vere, sed totum est determinatum — sed persona in divinis est vere determinatum, et proprietas vere delerminans, quia proprietas vere et non secundum modum dicendi solum distinguit personam: ergo proprietas differt a persona. Sed differentia non praedicatur de se in abstractione ' : ergo nec pro- prietas de persona, vel e converso.

2. Item, ubicumque est vere abstractum et con- cretum, ibi differt quod abstrahitur ab eo, a quo abstrahitur - ; sed proprietas significatur in concre- tione ad personam, cum rticitur Pater, et in abstra- ctione, cum dicitur paternitas, et non tantum est differentia in modo loquendi, quia aliquid dicitur de Patre, quod non de paternitale: ergo vere dif- fert paternilas a persona. Sed quod vere differt ab alio non praedicalur de eo in abstractione : ergo etc.

3. Item, ubicumque est absolutum et respecti- vum, absolulum non est ipse respectus, quantum- cumque se ipso referatur — unde quanivis niateria se ipsa referatur ad formara , tamen non est ipse re- speclus ad formam ' — ergo cum in divinis per- sona vere sit substantia absoluta, relatio sit verus respectus, quantumcumque se ipsa referatur per- sona, non est verus respectus sive ipse respectus, nec e converso: ergo jDroprietas non est ipsa per- sona.

Ex his tribus suppositionibus arguebat Porre- ianus , quod persona non est proprietas , nec e con- verso. Et quia omne quod est in persona, est persona propter summam simplicitatem, arguebat ulterius, quod proprietates non sunt in personis, sed assistunt.

4. Et quod ista positio sil conveniens, videtur auctoritate Boethii de Trinitate '. Dicit enim , quod "relatio non in eo quod est esse consistit, sed in comparatione".

5. Item, hoc ipsum ostenditur ratione, quia omne quod advenit alicui et recedit sine sui muta- tione, non praedicat aliquid, quod sit in illo, sed solum * assistens; sed relatio est huiusmodi, ut patet in dextro et sinistro: ergo etc. Cum ergo proprie- tates sint relationes, non sunt personae nec in per- sonis, sed assislunt.

CONTRA : 1 . "Omne simplicissimuni est id qnod habet, excepto eo, ad quod relative dicitur". Haec est . Augustini undecimo de Civitate Dei ' et per se nota est; sed divina persona est simplicissima, ali- ter non esset Deus, et non dicitur relative ad pro- prietatem: ergo est proprietas.

2. Item , omne perfectissimum est omne illud a quo perfieitur et denominatur — haec per se nota est, quia aliter denominans et perficiens esset perfe- ctius eo; et Aiigustinus islam proponit quinto de Trinitate '^ dicens , quod quia ipse Deus est ma- ximus, ideo est sua magnitudo — sed persona di- vina est perfeclissimum quid et denominatur sua proprietale: ergo persona est sua proprietas, et Pater est paternitas.

3. Item , omne simpliciter primum est quidquid habet, excepto eo quod est ex illo ' — nam si habet aliquid quod non sit ab ipso, vel qiiod non sit ipsum , illud est aeque primum nt ipsum : ergo ipsum non erit simpliciter primum — sed Pater lia- bet paternitatem , et paternitas non est ab ipso, et ipse est simpliciler primus: ergo Pater est paterni- tas, eadem ratione FiUus est filiatio, et Spiritus san- ctus processio.

Ex his concludilur, quod proprietates non sunt tantum personae, sed etiam in personis.

4. Et quod istud verum sit , videtur auctoiH- tale Hieronymi in libro de Expositione fidei catholi- cae ad Damasum^: "Tres, inquit, personas expres- sas sub proprietatibus distinguimus".

5. Item, hoc videtur ratione. Quia omne quod est, aut est ens per se et in se, aut in alio ^. Pro- prietates igitur aut suntper se entes, et ita substan- tiae; aut in alio. Si in alio, non nisi in personis, quia proprielas non est nisi in eo cuius est proprie- tas. Si per se, ergo proprielas est substantia: aul ergo creata, aut increata, aut media. Sed non creata , nec media — illud constat — restat ergo, quod increata: ergo sunt personae.

CONCLUSIO

Proprietas est persona et in persona, tamen proprietas et persona differunt secundum modum se habendi.

Respondeo : Dicendum , quod de comparatione proprietatis ad personam triple^ fuit opinio.

Prima positio fuit. quod proprietates non sunt opinio i persomie nec m personis, sed assistunl personis, sicut relationes. Et ratio, quae movit istos, fuit per- sonarum pluralitas et divina simplicitas. Quia enim personae" plures sunt, plures habent proprietates, quae vere differentes sunt. Et quia differentes sunt. si essent in persona, auferrent ei simplicitatem. Quae cum non possit auferri a divinis, posuerunt, proprietates esse assistentes personis, non esseper- smias. Et huic videtur consonare natura relationis, quae non videtur esse in substantia ' nec praedicare aliquid in subiecto, sed dicere respectum ad aliud. — Et haec positio, etsi rationabilis aliquo modo fuit, improbaial tamen stare non potest, quia ponebat, reJationes in divinis nec Deum esse nec creaturam. Unde etsi in principio sui modicum contineret errorem, ducebat tamen ad magnum " ; et ideo retractata fnit in Con- Reiraciaii| cilio Rheniensi, et rnagisler Gilbertus Porretanus ore proprio retractavit.

Ideo fuit secunda opinio", multum differens ab ista, videlicet, quod proprietates omnino sunt per- sonae nec differunt nisi solummodo in modo loquen- di, et tantum sunt tres proprietates, sicut sunt tres personae. Et ista positio fundata est similiter super divinam simplicitatem. Quia enim personae sunt sim- plicissimae, se ipsis distinguuntur, et ipsae sunt suae proprietates nec habent alias differentes re, sed solo modo loquendi. Et ista positio fuit magistri Praepo- sitivi, et magis est probabiUs quam praecedens. — Attamen ipsa improbata estsupra, distinctione vige- sima sexta '" , quia una persona plures habel relationes, quae sunt verae relationes; et plures perso- nae habent unam proprietatem ; et una persona alio et alio modo se habet ad Filium et ad Spiritum sanctum, etiam secundum rem. Ex quo necessario sequitur, quod realiter aliquo modo differt proprie- tas a persona, et non solum in modo loquendi, si- cut dicebat magister Praepositivus.

Et propter hoc intelligendum , quod ulraque ludicium de praedictarum positionum aliquid veri dixit et in nione.^^^aliquo defecit. Nam prima, quae dicebat, quod pro- prietates aliquo modo differunt a personis, verum dixil; sed in hoc male, quod dixit simplmter dif- ferre. Sequens , quae dixil, quod proprietates sint personae, verum dixit; sed in hoc excessit, quod dixit, quod nullo modo differunt a personis.

Ideo ex his duabus positionibus conflatur ' una vera et communis positio, quam tenent modo magistri communiter, quod proprietates .sunt personae et in personis, tamen aliquo modo dilferunt a per- sonis. — Et quod ista positio sit conveniens, patet, si quis inspiciat naturam proprietatum. Dictum enim est supra^, cum quaerebatur, quid esset proprietas in divinis, quod erat relalio. Dictum est etiam, quod relatio ratione comparationis, quam habet ad subiectum, transit in substantiam in divinis; et ideo de subiecto suo omnino vere praedicatur, ut Pater est paternitas. Ratione vero comparationis , quam habet ad obiectum, manet verissime in divinis et habet quodam modo differenliam a persona; nec facit se- cundum hoc compositionem , sed distinctionem respe- ctu cuius est. Compositio enim attenditur per cnm- jfoiandum. parationem proprietatis ad subiectum, distinclio re- spectu obiecti. El ex hoc patet, qu(jd proprietas est persona et m per.tona, quia idem est per essentiam sive modum ' essendi, dilfert tamen quantum ad modum se habendi. — Concedendae igitur sunt ra- tiones, quod proprietates sani personae et inpersonis.

1. Et patei ex dictis responsio ad primum argn- soiutio op- mentnm. Quia enim aliquantulam habent diiferentiam posiorum. pj.pp|,jgjgg ^ persoua penes modum se habendi, ideo proprietas vere determinat et distinguit; hoc tamen non tollit praedicationem', quia raodus ille non addit aliam essentiam.

2. Ad iUud quod obiicitur secundo de abstra- ctione, dicendnm, quod non est abstractio secundum rem, sed solum secundum modum intelUgendi et loquendi : qnia abstractio respicit subiectum in quo, et secundum illum respectum transit ' ; quia tamen manet in comparatione ad terminum, hinc est, quod relatio non tanlum modo loquendi differt, nec tamen oportet, quod sit ibi vera abstractio.

3. Ad illud quod obiicitur tertio, quod absolu- tum non dicilur de respeclivo; dicendum, quod ve- rum est in creatura, quia respectus ipse verus aut neisuo m esl alius per essentiam , aut in comparatione ad aliud fe™ '°"rei'i per essentiam, ut materia et forma, quorum „3^. """ "'■' "=" • trum est in divinis : unde respectus in creaturis po- nit dependenliam, et ideo privat summam simplici- tatem, et ideo non praedicatur in creaturis. Omne enim simplicissimum est independens omnino". In divinis autem relationes dicunt respectum sine depen- dentia; et ideo non privant summam simplicitatem , et ideo dicunlur de hypostasibus.

4. Ad illud quod obiicitur postmodum , quod onines relationes sunt assistentes; dicendum, quod' esse in comparatione dicuntur a Roethio, non quia Expiicaiur non sint in re, sedqnia, cum sinl in re, non snnt in ea absohUe, sed in comparatione ad alterum; quo quidem mutato et corrupto, contingit relationem pariter corrumpi et desinere propter hoc, quod non est in subiecto absolute, sed ad alterum; nihilomi- nus tamen est in subiecto.

3. Ex hoc patet responsio ad illud quod obiicit. Nam illud non habet veritatern nisi in ente absoluto, non respectivo. Et illud " trahitur ex ratione et ver- bis Roethii: ex ralione, quia quando dico, hoc esse Probatio i. ordinatum ad aliquid. non nihil dico de illo, de ' quo dicitur, et quando de aliquo, quod non habet ordinem, fit habens ordinem, quia non erat illud ad quod ordinaretur — et ideo ordo erat in potentia in hoc non' ratione sui, sed ratione eius ad quod est — quantum est ex parte sui, erat in actu ; et ideo, nulla mutatione facta in ipso, sed in obiecto, intro- ducitur in esse et desinil. Et hoc patet ex verbis Probaiio 2. Roethii, quia Roethius non negat simpliciter, quod relalio non in eo quod est esse consistit, sed non totaliter consistit. Unde dicit": "Non potest praedi- catio relativa quidquam rei, de qua dicitur, per se addere, vel minuere, vel mutare, quae non tota in eo quod est esse consistit". Ex hoc innuit, quod aliquo modo consistit; et ideo nec in creaturis nec in Deo est verum dicere , quod relatio non sit in ali- quo; sed verum est dicere, quod non tota esl in ali- quo absolute.

PrevBack to TopNext