I, Distinctio 33, A. 1, Q. 2
I, Distinctio 33, A. 1, Q. 2
Utrum proprietas sit essentia.
Secundo quaeritur de comparatione proprietatis ad essentiam, et quaeritur, utrum proprietas sit es- sentia. Et quod sic, videtur:
1. Quia Ecclesia cantat': "In personis adoretur proprietas" ; sed nihil est adorandum latria nisi divina essentia: ergo etc. Uude Bernardus': "IUam proprietatem, quae Deus non est, non mihi adorabi- lem credo".
2. Item, essentia est in persona, similiter^ et proprietas: aul ergo sunt ibi per differentiam , aut per indilferentiam. Si per differenliam :ergo per- sona est composita, quod -est inconveniens. Si per indifferentiam omnimodam: ergo proprietas est es- sentia, et essentia est proprietas.
3. Item, proprietas aut est aliquid, aut nihil. Si nihU: ergo aut persona non distinguiLur, aut distin- ctio personae nihil est. Si aliquid est: sed omne quod est aliquid est essentia vel creata, vel increata; sed proprietas non est essentia creata, hoc manifestum est: ergo increata.
4. Item, omne quod est, aut esl Deus , aut melius Deo aut minus bonum aut maius: proprietas ergo aut est Deus, aut melius aut minus aut maius. Sed maius non potest esse , quia Deus est quo maius excogitari non potest^ Minus non potest esse, quia tunc Pater esset minor, quam sit ipse: ergo est Deus.
Contra: 1. Augustinus dicit et habetur supra, distinctione decima octava ^ : "Non eo est Deus , quo Pater, sed deitate est Deus, paternitate est Pa- ter": ergo deitas non est paternitas, imnio aliud et aliud.
2. Iteni, hoc videtuf ratione. Haec est conce- ptio aninii per se vera ' , quod non est ideni princi- pium distinguendi et uniendi , formaliter loquendo ; sed essentia est ratio uniendi , proprietas autem ratio distinguendi : ergo essentia et proprietas non sunt idem.
3. Item , nulla proprietas proprie praedicatur de aliqua essentia sive substantia, nisi sit in illa: ergo si proprietates dicuntur de divina essentia, ergo sunt in illa. Sed proprietas ponit rem suam circa subie- ctum, in quo est: ergo cum rei proprietas sit respe- clus, et ad respectum sequatur distinctio, de neces- sitate proprielates ponunt distinctionem circa divinam essentiam, si sunt in illa. Sed hoc est inconveniens : ergo etc.
4. Item, si essentia est proprietas, aut ergo per se, aut per accidens: si per se, ergo cuicumque inest essentia, et paternitas; sed hoc est falsum: ergo si est vera, est vera per accidens. Ergo cum in di- vinis non sit ponere accidens , nec per accidens , patet etc.
5. Item , si proprietas est divina essentia , cum divina essentia vel substantia sit creatrix et creet ^ , ergo proprietas creat; quod non conceditur. Quaeritur igitur, quare conceditur, quod paternitas sit es- sentia, et quod etiam sit adoranda, non tamen, quod sit creatrix vel sapiens.
CONCLUSIO.
Licet essentia et proprietas habeant diversum modum se habendi, quia essentia dicit absolutum, proprietas vero respectum ad terminum; tamen essentia est proprietas, et e converso.
Respondeo: Sicut Magister tangit in littera', aliquorum positio fuit et imponitur Pictaviensi, quod proprietas nec sit essentia nec in essentia, sed solum assisteus. — Sed ista positio manifeste improbata est, quia necesse est , quod sit divina essenlia , si est aliquid.
Propter hoc ad intelligentiam obiectorum intel- ligendum, sicut praenotatum est', quod relatio ra- tione comparationis ad subiectum transit in substan- tiam, et ideo proprietas est divina substantia; ra- tione vero comparationis ad terminum sive obiectum remanet; et quantum ad hoc est distinctiva^ et differt ab essentia, non quia dicat aliam essentiam , comiasio i sed alium moduni se habendi, qui per comparatio- nem ad essentiam vel personam dicit modum, nihil addens; in comparatione vero ad correlativum vere dicit rem " et distinctionem: et ideo non est vanitas in ratione intelligendi nec compositio in re, sed vera distinctio. Et quoniam iste respectus non dicit aliud quam essentiam, ipsi comparatus, similiter nec aliud quam personam: ideo vere est essentia et persona. — ■ Sed quia ulterius respectus ille non est essentiae ad aliud, sed personae a.(l personam; ideo respectus et relationes, proprie loquendo, sunt in coroiia- personis, non in essentia: quia personae secundum eos referuntur et distinguuntur , in essentia autem non , quia ' nec refertur nec distinguitur. Sunt ta- men in essentia divina, loquendo communiler et im- coroua- proprie , ut dicatur in divina essentia esse omne quod est divina essentia, vel omne quod est in es- sentia vel persona.
1. Ad illud ergo quod obiicitur, quod alio est soiutio oi Deus, alio est Pater; dicendum, quod ablativus fi,. cit rationem dicendi vel denominandi ; unde et alie- tas , per ablativum significata , attenditur solum quantum ad modum, non quaiitum ad essentiam. ut patet.
2. Ad illud similiter quod obiicitur, quod non idem est principium distinguendi et uniendi; patet responsio, quia proprietas distinguit in eo, quod differens non essentia' , sed modo; qui modus non dicit composilionem , quia transit in substantiam; nec dicit solum intelleclum , quia res est et manet respe- ctu obieeti.
3. Ad illud quod obiicitur, quod non praedica- tur de substantia, nisi' quod est in substantia; di- cendum, quod non praedicalur de substanlia ut de subiecto, nec per inliaerentiam , sed solum de per- sona sic praedicatur. Unde de essentia praedicatur, quia essentia et proprietas sunt unum in persona, non quia unum sit in alio.
4. Ad illud quod obiicitur, utrum praedicetur per se, aut per accidens ; dicendum, quod mnpej- se, quia per personam; non per accidens , quia per- sona non est aliud ab essentia. Quoniam igitur res di- vinae superexcedunt res inferiores, sic et praedicatio praedicationem.
3. Ad illud quod uitimo obiicitur , quod si essentia creat, et proprietas; dicendum est ad hoc, quod quamvis proprietas sit essentia, tamen essen- tia non supponit' proprietalem , nec e converso. Unde uon sequitur, quod' iilud quod convenit essen- tiae, conveniat personae, vel e converso; aliqua tamen conveniunt et proprietati , aliqua non. Unde notandum, quod quaedam dicuntur de divina Tripiex spt essentia in se, ut puta illa quae dicuntur m oppo- catoru.n. sitione ad creaturam, ut immensa, increata et huiusmodi ; et haec dicuntur de proprietatibus. Ali- qua dicuntur de divina essentia ut in personis, ut esse communicabilem , et esse in tribus unam ; talia conveniunt essentiae, ut habet rationem formae% et in hoc dilTert ratio essentiae et proprietatis; et i talia non dicuntur de proprietatibus. Rursus aliqvu dicuntur de essentia ut esse principium actionis ^ ut esse polentem, sapientem, volenlem, ut creare; et ; talia non dicuntur de proprietatibus. Unde notan- '■ dum, quod adiectiva essentialia, quae essentiam in se respiciunl ut diversam a creatura, dicuntur de proprietatibus; quae autem de ipsa formaliter, sive ut est forma, vel ut est principium, non. dicuntur. Et sic patenl oinnia quaesita.