I, Distinctio 33, Divisio Textus
I, Distinctio 33, Divisio Textus
Supra egit Magister de nominibus substantiali- bus, et de proprietatibus per se et singillatim. Hic tertio loco agit de his' in comparatione , et hoc secundum convenientiam et differentiam; et habet pars ista duas partes. In prima quaerit Magister de proprietatibus in comparatione ad essentiam et per- sonas. In secunda vero agit de comparatiorie per- sonae sive rei naturae ad naturam , infra distinctione trigesima quarta: Praedictis adiiciendum est etc.
Prima pars^ habet duas secundum duo opera sapientis, quorum primum est "non mentiri, de quibus novit" ; et secundum est "mentientem posse manifestare ^". Unde in prima parte primo osten- dit et probat veritatem; in secunda eam defendit contra falsitatem, ibi: Hoc autem aliqui negant.
Prima pars habet quatuor partes'. In prima ostendit , quod proprietates sunt personae et in per- sonis , per naturam ipsius proprielatis , quia aeterna est et distincta. In secunda ostendit illud idem vio- lentia auctoritatis % ibi: Sabellii haeresim decli- nantes, ubi ponit auctoritates Hieronymi. In tertia ostendit hoc ipsum per naturam divinae simplici- tatis, ibi: Cumque de simplicitate divinitatis. In quarta ostendit, quod proprielates non tantum sunt personae, sed etiam divina essentia. El hoc probat efQcacia auctoritatis , ibi: Quod enim proprietas etiam divina natura sit, ubi ponit auctoritatem Hilarii.
Hoo autem aliqui negant dicentes etc. Haec est secunda pars, in qua ponit Magister veritalis probatae defensionem ponendo aliorum rationes et suas responsiones. Et quoniam duplex est modus impugnandi veritatem, scilicet per rationes et aucto- ritates, ideo haec pars habet duas partes. In prima ponit rationes et responsiones ; in secunda aucto- ritates , ibi : Verumlamen nondum desistunt etc.
Prima pars habet quatuor partes '. In prima ponit obiectionem, quod proprietates non sint per- sonae; et quia rationalis erat, respondet ad veri- tatem. Secundo vero subiungit aliam rationem, et quia cu7-iosa videtur, respondet ad hominem, non ad orationem \ ibi : Sed iterum addunt etc. Tertio adhuc resumit rationem illorum et respondet ad veritatem , ibi : Ceterum haereticorum improbi- tas etc. Quarto et ultimo subiungit eorum interro- gationem, et quia curiosa erat, praefigit terminum humanae inquisitioni , ibi: Sed forte quaeres, cum hae proprietates etc. Et quaelibet istarum partium posset subdividi , scilicet eo quod primo ponit oppo- sitionem et secundo responsionem , et illud manife- stura est in littera.
Verumtamen nondum desistunt impatientiae spiritu etc. Haec est ultima pars, in qua respondet Magister auctoritatibus, quas inducunt; et habet haec pars duas partes secundum duas auctoritates Augu- stini, quas inducunt: et prima sumta est ab ex- positione Psalmi, secunda vero sumta est ab Au- gustino, de Trinitate septimo. Prima pars ponitur ibi: Verumtamen nondum desistunt etc; secunda poni- tur ibi: Item illis verbis Augustini. Et quaelibet harum potest subdividi , quia primo ponit aucto- ritatem sive rationem, secundo vero dissolvit.
On this page