Text List

I, Distinctio 32, Dubia

I, Distinctio 32, Dubia

DUB. I.

In parte ista sunt dubitationes circa litteram et primo de ratione Augustini, quae ponitur in littera: Si Pater est sapiens sapientia genita, quam genuit, et hoc est ei esse qiiocl sapere, ergo est sapientia genita. Videtnr enim istud argumentum non valere, quia illud non valet: hoc est Patri esse quod ope- rari; sed operatur per Filium: ergo est per Fi- lium. Ergo nec similiter illud argumentum valet. Si tu dicas, quod non^est simile, quia operari conno- tat effectum : obiiciiur , quod idem est Patri esse quod esse Patrem; sed tamen istnd argumentum non valet: Pater deitate est Deus, ergo deilate est Pater: ergo similiter non valet hoc argumentura : est sapiens sapientia genita, ergo est sapientia ge- nita '.

Respondeo: Dieendum, quod argumentum Au- gustini est necessarium: quoniam esse sapientem et esse in divinis non differunl modo dioendi a parte rei, sed solum a parte nostra. Non sic autem est esse et operari, quoniam, etsi opera?i quantuni ad principale signiflcaturn sit idem quod esse, tamen quantum ad connotatum differt, et potest esse extra- neum , et ita potest ibi esse accidens ^. Tamen hoc quod est esse Deum et esse Patrem, quamvis non differant quantum ad essentiam vel modum essendi, liifferunt tamen quantum ad modum se habendi, qui vere est in divinis, scilicef absolutum et compa- ratum; et ideo non transit paternitas in substantiam, sicut sapientia; ideo habet alium modum dicendi, qui potest esse extraneus respectu alicuius attributi. Ideo ihi est accidens, non autem in argumento Au- gustini.

DUB. II.

Item quaeritur de hoc quod dicit, quod Pater non est sapiens sapientia genita, sed ingenita. Vi- detur enim male dicere, quia sicut aeternitas ap- propriatur Patri, ita sapientia Filio; sed aeternitas non debet dici ingenita, sicut dicit .\nseimus in libro de Incarnatione Verbi * : ergo nec sapientia po- test nec debel dici ingenita. Item, si potest dici sapientia ingenita ^, pari ratione potest dici sapien- tia procedens; et ita videtur, quod sapientia sit appropriabilis Spiritui sancto, sicut et Filio.

Iuxta hoc quaeritur, quare non dicitur poten- 'i"^^^^ ' tia de potentia, sicut sapientia de sapientia?

Respondeo: Dicendum, quod sapientia est nominibus mediis ^ , quae sunt nata supponere pro *'•""■ persona. Et ideo sicut dicitur Deus de Deo, et Deus genitus et ingenitus , ita dicitur etiam sapientia; non tamen ita proprie, quia nomen abstractum est quodam modo. Magis tamen dicitur sajnentia de sa- pimtia quam aeternitas de aeternitate, quia aeter- nitas significat in maiori abstractione quam sapien- tia, et ideo magis abstrahit a ratione originis. Se- cundum hoc etiam est concedendum, quod possit dici sapientia procedens, licet adhuc minus pro- prie. Nec valet illud argumentum; quamvis enim sapientia non sit appropriabilis Spiritui sancto ' , tamen per determinationem adiunctam potest trahi.

Ad iUud - : quare non dicitur potentia de po- Kivn^fiio- tentia? dicendum, quod non ita proprie dicitur dentm^^^sicut sapientia de sapientia. Quoniam sapientia appropriatur Filio, qui est ab aho et ab aho ha- bet omne quod habet, ergo et sapientiam ab illo habet': ideo sapientia genita ex sua appropria- tioue praesupponit sapientiam ingenitam. Sed po- tentia appropriatur Patri, qui non est ab alio; ideo non sic dicilur polenlia de potentia, vel potentia genita.

DUB. III.

Item quaeritur de hoc quod dicit Augustinus in libro Retractationum et ponitur in littera: Melius istam quaestionem in libro de Trinitate tractavi. Videtur enim non recte loqui, quia, cum compara- tivum in utroque extremorum praesupponat rem sui positivi*, si ibi melius, ergo utrobique hene: ergo si ibi dicit, quod Pater est sapiens sapientia, quam genuit, videtur quod dicat verum.

Respondeo: Dicendum, quod abusiva est com- paratio " , quoniam in iibro de Trinitate dicit con- trarium huius, et ideo si ibi bene, constat quod hic male. Quantum ad hoc tamen , quod aliqua vera dixit in libro Octoginta trium Quaestionum de hac quaestione, ideo non omnino male, sed quodam modo bene, quodam modo male: et ideo dicit, quod ibi melius, innuens quod aliquid sit ibi male dictum. Qui enim unum oppositorum astruit, per consequens destruit alterum.

DuB. IV.

Item quaeritur de hac responsione Magistri, quod sapientia genita est sapiens de sapientia in- genita. Videtur enim non esse bona, quia non vi- detur respondere ad quaestionem. Non enim quae- ritur,quod sapientia genita sive Filius sit f/ePatre, sed hoc quaeritur, utrum Filius sit sapiens" sapien- tia ingenita.

Respondeo : Dicendum , quod Magister bene respondet, licet verbis paucis, in quibus innuit hanc distinctionem , quod aliquem esse sapientem aliquo, hoc est dupliciter: aut ita, quod ablativus teneatur formaliter, et sic Filius est sapiens sapientia genita et Pater sapientia ingenita; aut ita, quod teneatur originaliter , et sic, cum sapientia genita sit de sapientia ingenita, Filius est sapiens sapientia inge- nita. Sed quia abiativus ut plurimum construitur in ratione formae, ideo Magister caute locutus dixit', quod Filius, qui est sapientia genita, est de sapientia ingenita sapiens, ut verbum non haberet calumniam; et ideo bene respoiidet.

DuB. V.

Item quaeritur de hoc quod dicit, quod uter- que est una sapientia, et lanien solus Pater est sapientia ingenita. Videtur enim dicere duo oppo- sita, quia istae duae proprietates " sapientiam con- trahunt, et cum sint proprietates distinctae, distin- guunt — et hocpatet, quia solus Pater est sapientia ingenita — quodsi sapientia distinguitur, ergo est aha et alia sapientia, ergo non una. Item, videtur falsum dicere, cum dicit, quod solus Pater est sa- pientia ingenita.. Aut enim dicitur sapientia essentia- impUcamr liler , aut personaliter : si personaliter ; ergo non ''"""' '"' una sapientia est genila et ingenita, cum Pater et Filius non sint una persona; si vero essentialiter , non ergo solus Pater est sapientia ingenita.

Respondeo: Dicendum, quod in hoc nomine sapientia duo est considerare. scihcet significatum nhimam. et suppositum. Et quantum ad significatum dicit essentiam; sed" suppositum est persona. Et illae determinationes genita et ingenita non respiciunt significatum, sed suppositum, et ita distinguunt suppositum, manente unitate in significato sive forma; et sapientia genita et ingenita est alia et alia, scilicet persona, sed non est alia et alia sapien- tia, sicut non est alia essentia. Et ideo Magister bonum exemplum ponit in hoc termino Deus , quod significat essentiam et supponit personam. — Quanclo AdquaesUc-ergo quaeritur , utruni dicatur essentialiler , autper- sonaliter; dicendum, quod quantum ad significa- tum dicitur essentialiter , sed quantum ad suppo- situm dicitur personaliter ; et ideo nulla est con- troversia.

DuB. VI.

Item quaeritur de hoc quod dicit, qaoH Filius non a se agit, cum Pater in eo manere monstra- tur; sed similiter Filius manet in Patre: ergo pari ratione Pater non a se agit. [tem, videtur falsum dicere, cum dicit: Infirmus sit non a se agendo , nisi a Deo ipse agat, quia secundum hoc, cum omnis creatura agat a Deo , tunc videtur esse agens infirmum, nec in hoc videtur differre Filius ab aliis.

Respondeo: Dicendum, quod Hilarius duo in- tendit ostendere ex verbis Domini in loanne, et illa duo ostendit deducendo ad impossibile. Ipse enim Dominus dicit loannis decimo quarto': Verba, quae ego loquor vobis, a me ipso non loquor; Pater in me manens ipse facit opera. E\ hoc ergo ar- guit. quod FiUus non agit a se, sed a Patre ma- nente in se, non lantum ut consuhstantialis , sed ut principium; sic autem non manet Filius in Palre, sed tantum ut consubstantialis. — Alia est auctori- tas Domini, loannis octavo', ubi dicit: Qui miiit me non reliquit me solum, quia quae placita sunt eifacio semper. Si ipse agit semper una cum Patre, lunc ergo per se agit. — Haec duo probat per de- ductionem ad impossibile : quia oranis potentia est a prima potentia, quae primo residet in Patre: ergo si Filius non potest a Deo, simpliciter est impotens vel infirmus, quia inrirmus habet potentiam defl- ciendi a se , non a Deo. Item , si Filius non agit per se, non agit per virtutem propriam sibi connatura- lem: ergo alia est virtus Patris et Filii. A se enim et non a se, non facit distinctionem in natura, sed solum in persona, quia dicit rationem principii vel originis. Per se autem et non per se — quia per se dicitur contra per accidens , sive contra per aliud — ponit diversitatem in natura ^; et ideo Filius agit per se, quamvis non a se.

DuB. VII.

Item quaeritur de hoc quod dicil, quod una est tantum sapientia Patris, sed non uno modo dici- tur. Videtur enim male dicere, quia sapieiltia sem- per est= essentialiter: ergo falsum dicit, cum dicit: non uno modo dicta.

Respondeo: Magister non vult% (\noA sapientia sit dicta multipliciter, sed quod sapientia Patris: quia genitivus potest construi in ratione originis, et sic dicitur Filius sapientia Patris, vel ipsa sa- pientia genita sapientia Patris, quia est a Patre; vel potest intelligi in ratione suhiecti, ut dicatur sapientia Patris, sicut albedo Petri, el sic sapientia genita non dicitur esse Patris, sed Filii'. Quia ergo ratio passiva, importata per hoc adiectivum genita, non est in persona Patris et Filii una, falsa est lo- cutio ratione determinationis , non ratione eius quod est sapientia : quia una et eadem est sapientia Pater et Filius et Spiritus sanctus, et illa est sapientia Pa- tris et Filii et Spiritus sancti.

PrevBack to TopNext