I, Distinctio 34, A. 1, Q. 1
I, Distinctio 34, A. 1, Q. 1
Utrum in divinis res naturae addat supra naturam.
Quantum ergo ad primum quaeritur . utruui sit ponere in divinis additionem, utrum scilicet res naturae addat supra iiaturam. Et quod sic,videtur lioc modo.
1. Hilarius de Trinitate': ".Miud est natura , -aliud res naturae" ; sed intellectus naturae clauditur in re naturae : ergo si est aliud , necesse est , quod in ratione alicuius additi.
2. Item, Boethius de Duabus naturis et una persona Christi - : "Natura et persona distinguenda sunt et propriis rationibns separanda": sed quorum defmitiones sunt diversae, ipsa sunt diversa: ergo cum natura cadat in detinitione personae, necesse est , quod diversitas veniat a ralione additi, ergo etc. Si dicas, quod definitiones naturae et personae non sunt diversae re, sed secundum rationem intelli- gendi; tunc concluditur , quod intellectus ille cassus est^ et vanus, cum in re nihil sibi respondeal.
3. Item , hoc ipsum videtur ralione, quia quanto ahquid in pluribus invenitur, tanto simplicius est^: sed essenlia vel natura est in pluribus, persona vero in uno solo: ergo natura simplicior. Sed non est aliquid miuus simplex quam aliud nisi per aliquam additionem: ergo etc.
4. Item, quanto ahquid est maioris abstractio- nis. tanto simplicius est°; sed natura est maioris abstractionis quam persona , quoniam abstractis pro- prietatibus est intelligere naturam, sed non perso- nam : ergo persona addit aliquid supra naturam , ergo etc.
5. Item, hoc est principium per se notum: De nullo eodem et secundum idem vera est affirmatio et negatioS); sed aliquid vere affirmatur de per- sona, ut distingui, quod negatur de natura, ergo non secundum idem : ergo in persona aliquid est . quod non est in nalura, vel e converso. Et si hoc, ergo unum addit supra alterum.
6. Item, hoc estr principium per se notum : "Quaecumque sunt eadem uni el eidem secundura omniniodam Jndifferentiam , etiam inter se sunt eadem": cum ergo natura sit una et eadem, si personae oinnino idem sunt cum natura et nihil addunt , ergo personae ad invicem sunt eaedem ; et sic redit error Sabellii, quod una persona secundum rem sit alia, ergo etc.
Contra: 1. Augustinus septimo de Trinitate: "Non est aliud Deo esse, et aliud personam esse" ergo persona niliil addit siipra esse, ergo nec supra naturayn.
2. Item , in " summe simplici nulla polest esse additio ; sed divina persona sive res naturae est summe simplex : ergo etc.
3. Item, quaecumque duo sic se habent, quod quidquid est in uno , est alterum per essentiam , unum nihil addit super reliquum; sed quidquid est in persona, est deitas: ergo etc. Maior manifesta esl : minor patetsic: in persona non est nisi substantia et proprietas, et substantia illa est deitas , quia est Deus, et Deus non alio quam se ipso — quia tunc'^ esset per participationem — ergo se ipso est Deus et deitate est Deus; et substantia, quae est de intel- lectu personae, est ipsa natura per essentiam. et similiter proprietas est essentia, ut supra^' proha- tum est. Restat ergo primuin, quod nihil addit.
4. Item, si addit, aut addit aliud, aut idem. Addere idem sibi non est intelligibile. Si aliud , aut ergo aliud suhstantialiter , aut accidentaliter : non accidmtaliter, quia non est accidens in divinis; nec substantialiter , quia tunc essent ibi divcrsae substanliae. Ergo natura secundum essentiam non ' differt a persona, et hoc est raanifestum.
5. Item, si addit aliquid, aut illud est mate- riale, aut formale: non materiale, quia Deus est purus actus; non formak, quia formale non est nisi respectu materialis. Ergo cum in Deo non sil aliquid materiale, non poterit addi aliquid formaie: ergo nullo modo.
6. Item, si aliquid addit supra divinam natu- ram, aut est melius divina natura, aut aequale, aul minus: non melius, constat; constat etiam, quod non peius, quia tunc esset creatura; non aequale, quia nihil potest aequari divinae naturae : ergo oranino nihil.
CONCLUSIO.
Persona siue res naturae secundum rem nihil addit supra naturam, tamen ah ipsa differt secundum rationem, quia persona habet relationem ad aliam, non autem natura.
Respondeo : Dicendum , quod cum quaeritur, utruni persona sive res naturae addat aiiquid supra naturam, respondenduin est, quod est loqui de additione dupliciter: aut quantum adrem, aut quan- tum ad intellectum.
Si quantum ad intellectum, cum intellectus huius nominis persona sive hypostasis sive rei na- turae includat intellectum naturae et adhuc det in- telligere aliquid ; sic dicendum ^ quod necessario est compositio circa intelieclum et additio. Et hoc palet. Persona enim dicitur suppositum rationalis naturae distinctum proprietate ^ Ecce intelleclus personae ex pluribus intellectibus componitur; et cadit ibi intel- lectus naturae : ergo constans est , quod quantum ad inteliectum addil persona supra naturam. — Iste autem intellectus falsus non est , quia. nec natwam per illam additionem distinguit, nec componitper- sonam. Non distinguit natwam , quoniam , etsi addat supra intellectum naturae proprietatem, non addit^ in recto, ut intelligas, personam esse natu- ram proprietate distinctam ; sed in obliquo est in- uni, personam esse suppositum. rationalis naturae distinctum, sive quod est hypostasis distin- cta ; et ideo non ponit distinctionem circa naturam , nec intelligit eam distingui. — Rursus, personamsoaw non componit nec aliquid ei , quod non sit in ipsa, Sam.'" imponit. Et hoc patet, quia intellectus sanus et fl- deiis intelligit et credit, personam^ esse simplicis- simam; intelligit eam nihilominus esse perfectissi- mam. Unde sicut circa essenliam, propter hoc quod perfectissima est, intelligil omnes conditiones nobi- litatis et vere , quia ibi sunt ; et tamen illas condi- tiones quamvis intelligat ut multas, scilicet potentiam, sapientiam , bonitalem , cum credat et sciat , omnia haec in Deo unum esse; inlellectus nec est falsus nec vanus, quia non ponit in Deo quod non sit, nec componit Deum: per hunc modum se habet circa intellectum personae. Unde ipsam dicit siniplicem, quia, quarnvis in ipsa dicat naturam esse et vere naturam, et suppositum , quod vere est suppositum, et proprietatem , quae vere est proprietas: tamen dicit, haec omnia esse unum, et unum esse alterum. Re igitur existente simplicissima, vere est additio et compositio circa intellectum, sine vanitate et falsitate.
Si autem loquamur a parte rei, sic dicendum, a iwte quod cum additio ex parte rei ponat compositionem, et divina persona simplicissiraa sit, quod impossi- bile est omnino, quod ibi sit aliqua additio, et ita secundum rem nihil addit res naturae snpra na- conciusi turam.
Sed tunc videtur illud non inteUigibile , quod "'"ieiit persona sit distincta secundum rem, et natura " non, et tamen nulla est additio et nulla differentia se- cundum rem inter personam et naturam. — Et ad Aiiquo n hoc qualitercumque intelligendum , cum hoc sitsupra vires bumani intellectus, notandum, sicut vult Ri- chardus', quod est distinctio per qualitatem, et di- Qmad stinctio per originem. Distinclio per qualitatem est in creaturis , nec potest esse sine additione, quia haec distinctio habet ortum ex addilione materiae ad formara. Distinctio auteni per qualitatem dicitur, quando unus distinguitur ab alio per proprietates absolutas , ul patet, cum unus est albus, et alter niger. Distinctio per originem est, cum unus producit, et alter producitur. Et quemadraodum distinctio per qualitatem vera distinctio est et secundum rem, ita distinctio per veram originem vera est distinctio. Sicut enim unus non potest simul esse albus et niger, ita non potest unus et idem producere se ipsuni. Quoniam igitur in divinis intelligitur esse vera origo, ideo intelligitur ibi esse vera distinctio. — Rursus, cum intelligo, Patrem producere, intelligo, ipsum se ipso producere , sicut cum intelligo, divinam sub- stantiam agere , intelligo, ipsam se ipsa ' agere, pari ratione et Filium se ipso produci : ergo productio nihil addit. — Similiter non ponit aliquam composi- tioneni circa Filium. Ergo cum ubi est vera origo, ibi sit vera distinctio, et origo intelligitur ibi esse sine additione; et distinctio sine additione mtelUgi- tur ibi esse.
Quamvis autem persona sive res naturae non se habeat ad naturam per additionem , tamen nihilominus differt secundum rationem ; alioquin non esset intelligibile , quod plurificaretur persona, natura existente unica. Differentia autem secundum ratio- nem est, quia essentia non oritur ab essentia nec se habet ad aliaui essentiam ; sed persona bene ori- lur a persona et se habet ad illain. — Si tu quae- Ratio. ras ratioiiem hnius, respondeo, quia unitas et nobihtas divini esse non admittit circa essentiam plurificatio- nem, sicul circa personani; et huius ratio dicta est supra, distinctione nona". Quoniam igitur modus se habendi ad alium et orJendi ab aho non ponit com- positionem in persona secundum rem , sed distin- ctionem realem ab alia persona: ideo modus ille comparatus ad essentiam vel persnnam , cuius est , modus tantum est ; comparatus vero ad illum, ad quem est, cum faciat distinctionem secundum rem, vere res est ; et ita uno modo facit differre re, alio modo ratione. Hinc est , quod quamvis una persona non sit alia, tamen res naturae est natura. Patet igitur, quod ista sunt compossibilia, quod persona sit simplex et niiiil addat supra naturam , nec dif- ferant nisi ratione; et tamen haec est communica- bilis, scilicet natura, illa incommunicabilis, scihcet persona; haec distincta, illa indistincta.
Concedendae igitur sunt rationes probantes , quod persona sive res naturae nihil omnino addat secundum rem supra naturam.
1. 2. Ad illud quod obiicitur, quod aliud est res naturae, aliud natura, et similiter aliam habent ratio- persona et natura : potest dici , quod Boethius et Hilarius loquuntur — in creaturis. Si anteni intelli- gamus in Deo, lunc dicenius, qiiod est diversitas rationis, quae fundatur non super absolutum, sed super respectivum, quod ' nullani indueit composi- tionem. Nam essentia non refertur, persona autem refertur et oritur, nec tamen est composita, quia ipsa est suus respectus.
3. Ad illud quod obhcilur, quod simplicius est quod in pluribus reperitur; dicendum, quod repe- riri in pluribus , hoc esl dupliciter : aut ita quod oistincUo unum illorum alicubi potestesse, ubi non est alte- rum, ut homo est in pluribus hominibus, et sic babet propositio veritatem ; aut ita in pluribus , quod unum non est sine alio, et sic est in personis — nam una non est sine alia — et sic non habet veritatem. Nara sicut natura est semper et ubique, ila el per- sona; et sic patet, quod nihil addit, a quo arctetur^
4. Ad illud quod obiicitiir, quod maioris esl abstractionis etc. ; dicendum , quod illud babet ve- ritatem ubi illud, a quo abstrahitur, aliquam facit compositionem cum eo quod abslrahitur^; sic autem non est in Deo.
5. Ad illud quod obiicitur, quod afQrmatio et negatio non est sinml vera de eodera ; dicendum , quod quantulacumque differenlia rationis sufficit ad NoianaaB aflirmationem et negationera ". Unde intelligenda est propositio de eodem re et ratione ; et persona aliquo raodo differl a natura , licet non per additionem realem.
6. Ad illud quod obiicitur, quod quaecumque sunt eadem uni et eidera . inter se sunt eadera etc. : dicenduni, quod illud fallit, ubi est convenientia pluriura tanquara in comrauni , ut differentiarum in genere. Fallit etiara , ubi aliqua plura distinguuntur per suas origines, ut radii diversarum stellarum in uno puncto aeris uniuntur, et taraen ad invicera distin- guuntur. Quoniam igitur divinae personae in natura conveniunt tanquara in uno coramuni , et praeterea " distinguuntur ad invicera per originera; ideo patens est, quod non valet. — Potest taraen dici, quod regula Aiiier. ubique vera est, si sane intelligalur. Propter quod notandum, quod quaedam sunt absoluta, quaedam respectiva. Diversitas autem in respectivis venit non tantum a parte subiecti, verum etiara termini'; in his non tenet regula, nisi inlelligatur ad ideni. Quo- niara ergo personae per suas proprietates referuntur, quamvis imum sint in natura , quia tamen non sunl ad unum, ideo non sequitur, quod sint idem. Et sic patet illud.