Text List

I, Distinctio 34, Divisio Textus

I, Distinctio 34, Divisio Textus

Supra egit Magister de comparatione proprieta- tum ad personas et essentiam; hic secundo agit de comparatione personarum ad essentiam. Et hoc facit in hac distinctione , quae in tres partes dividitur. In prima agit de comparatione secundum praedi- cationem ; in secunda secundum appropriationem , ibi : Ex praedictis constat, quod sicut essentia , ita potentia etc. ; in /erftVi annectit capitulum de trans- latione. ut sic tractatum istum perdueat ad con- summationem, et hoc ibi: Praeterea sciendum est, quod in assignatione etc.

Prima pars habet Ires partes '. In prima po- nit errorem quorundam dicentium, personas non esse naturam, et hoc cum sua confirmatione , sci- licet cum auctoritate Hilarii. In secunda ipsius aucto- ritatis" sanum intellectum ex verbis Hilarii sequen- tibus elicit , per quae etiara errorem illorum elidit , ibi: Hoc quidam dicunt, non intelligentes etc. In tertia quandam oppositionem ' incidenteni dissolvit, quare non dicuntur tres personae uuius Dei, sicut di- cuntur tres personae unius essentiae, ibi: Hic consi- derandum est, cum Deus sit divina essentia etc.

Ex praedictis constat, quod sicut essentia etc. Haec est secunda pars, in qua Magister agit de appropriatione, et habet ista pars tres partes. In prima dicit et oslendil , quod comnmnia approprian- tur. In secunda rationem reddit appropriationis, ibi: Id ergo sacri eloquii prudentia etc. In tertia , quia hoc nomen homoousion dicit comparationem essen- tiae sive naturae ad personas, usum eius determi- nat esse catholicum et veritati fidei esse consonum, ibi : Hic non est p7-aetermittendum, quod Augusti- nus etc.

Praeterea sciendum est, quod in assignatione distinctionis etc. Haec est tertia particula, in qua agit Magister de nominum translatione , quae posset dividi contra totum Iractatum praecedentem de di- vinis nominibus. Sed quia Magister parum aut nihil determinat de his nominibus , ideo potius incidenter cum epilogatione est positum \ Unde haec particula duas habet partes. In prima quandam generalem de nominibus translativis tradit instructionem. In se- cunda vero ponit praedictorum epilogationem, in qua tractatum de sacramento Trinitatis et Unitatis finit ostendens, se in hoc tractatu potius defecisse quam suffecisse propter materiae altitudinem, et hoc facit ibi : De sacramento Unitatis atque Trini- tatis etc.

PrevBack to TopNext