Text List

I, Distinctio 35, A. 1, Q. 1

I, Distinctio 35, A. 1, Q. 1

Utrum ponendae sint ideae in Deo.

Quantum ergo ad primum quaeritur, utrum sit in Deo ponere ideas. Et quod sic, ostenditur :

1. Primo auctoritate Augustini libro Octoginta .trium Qnaestionum ': "Ideae sunt formae aeternae et incommutabiles , quae in divina intelligentia continen- tur". Ex his triijus conditionibus concluditur, quod idea sit in Deo.

2. Item, ratione ostenditur sic: omne agens ra- tionabililer ^, non a casu, vel ex necessitate, prae- cognoscit rem, antequam sit; sed omnis cognoscens habet rem cognitam vel secnndum verilatem, vel secundnm siniilitudinem : sed res, antequam sint, non possunt haheri a Deo secundum veritatem : ergo se- cundnm similitudinem. Sed similitudo rei, per quam res cognoscilur et producitur , est idea: ergo etc.

3. Item, omne quod determinate dncit in alle- rum cognoscendum . liajjet penes se simihtudinem cogniti , vel ipsum est eius similitudo ; sed speculum aeternum mentes se videntinm ducit in cognitionem omnium creatorum, sicut dicit Angustinns', quod rectius ibi cognoscunt quam alibi : ergo restat, quod in eo resident similitndines. Et constat, quod sunt in eo sicul in cognoscente, quia non tantum aliis repraesentat , sed sibi ; sed liaec est tota ratio ideae : ergo etc.

4. Item , quia res a Deo producuntur, ideo sunt in Deo tanquam in efjiciente, et Deus verissime est efQcieiis; similiter, quia ab ipso finiuntur, ideo ve- rissime est finis ■* : ergo pari ratione , quia ab ipso cognoscuntur et exprimuntur , per se ipsum Deus verissime est exemplar. Sed exemplar non est, nisi in quo sunt rerum exemplatarum ideae: ergo ete.

CONTRA : 1. Dionysius de Divinis Nominibus^: ■^''ly'' "Cognoscit divinus inlellectus, sed ex se ipso et per se ipsum, non secundum ideam singuhs se im- mittens, sed secundum nnam excellentiae causam omnia noscens et conlinens": ergo Deus singula non cognoscit per ideam.

2. Item, ratione videtur: quia idea dicit ratio- nem similitudinis, et similitudo dicit ralionem con- venientiae; Dei autem ad creaturam, cum sit summa dislantia , nulla est " convenientia , aut si est , mi- nima est: ergo aut nulla similitudo, autjninima. Aut ergo non est idea in Deo, aut si est, secundum rationem imperl'ect:mi est; sed nihil imperlectnm po- nendum est in Deo: ergo etc.

3. Item, nobilissimus modus cognitionis est Deo attribuendus ; sed cognitio per rei essentiam est no- bilior quam per similitudinem rei: ergo Deus eo- gnoscit per essentiam rei, non per simihtndinem. Sed idea est similitudo, non essentia rei : et sic etc.

4. Item, idea non est necessaria nisi ad diri- gendum in cognoscendo et regulandum in operando '; sed nihil indiget dirigente vel regulante, nisi quod potest errare vel deviare. Deus autem nullum ho- rum habet : ergo frustra ponuntur in Deo ideae.

CONCLUSIO

Deus cognoscit per ideas et habet in se rationes et similitudines rerum, quas cognoscit.

Respondeo: Dicendum, quod circa hoc duplex fuit opinio '.

Quidani enim dixerunt, quod Deus non cogno- scit secundum rationem ideae, sed secundum ratio- nem causae. Et ponunt simile: sicut si punctus co- gnoseeret suam virtutera, cognosceret lineas et cir- cuniferentiani ; similiter, si unitas haberet potentiam cognitivam, per quam converteret se super se, co- gnosceret omnes numeros. Per hunc modum dicunt in Deo esse. Quoniam enim Deus habet virtutem producendi omnia et cognoscit totam suam virtutem, ideo cognoscit omnia. Et hoc dicunt, Dionysium sen- sisse, cum dixit, quod "non secundum ideam, sed secundum unam excellentiae causam cognoscit om- nia". — Sed haec positio non potest stare. Primum quidem, quia Deus cognoscit non per collationem deveniendi a principio ad principiatum , sed simpUci aspectu. Et iterum, omne cognoscens, in quantum hu- iusmodi, simile est cognoscibiii : ergo '^ habet eius si- militudinem , vel ipse est similitudo. Rursus, omnis cognoscens ideo distincte producit, quia distincte co- gnoscit, non e converso : ergo ratio prorfMcencJt" non est ratio cognoscendi. Et iterum, ahqua cognoscit, quae ab ipso non sunt ^ Propter haec et similia ali- ter dicendum.

Ideo est alia positio, et secundum Sanctos, et secundum philosophos, quod Deus cognoscit per ideas et habet in se rationes et similitudines rerum , quas cognoscit, in quibus non tantum ipse cogno- scit , sed etiam aspicientes in eum: et has rationes vocat Augustinus ideas et causis primordiaies ^

Ad intelligentiam autem obiectorum inlelligen- dum, quod idea dicitur similitudo rei cognitae. Si- mihtudo autem dupliciter dicitur: uno modo secun- dum convenienliam duorum in tertio, et haec est similitudo secundum univocationem ; alio modo est simihtudo, secundum quod ununi dicitur" similitudo alterius; et haec similitudo non concernit convenien- tiam in aliquo communi, quia simihtudo se ipsa est similis, non in tertio; et hoc modo dicitur creatura similitudo Dei, vel e converso Deus similitudo crea- turae. Hoc modo sumendo similitudinem, similitudo conciusio -2 est ratio cognoscendi , et haec dicitur idea. — Sed ahter est in nobis, aliter in Deo. In nobis quidem ratio cognoscendi est similitudo, cognitum est veri- |n nobis ac tas. Nam in nobis est simihtudo accepta et impressa ab extrinseco, propter hoc quod intellectus noster respectu cogniti est possibilis et non actus purus ; ideo fit in actu per aliquid cogniti , quod est simi- litudo eius ". In Deo autem est e converso, quia ra- tio cognoscendi est ipsa veritas, et cognitum est similitudo veritatii, scilicet ipsa creatura. Et quia ratio cognoscendi consistit in ipsa veritate prima', Noiandum. ideo ratio cognoscendi in Deo est summe expressiva. Et quoniam omne id quod summe exprimit, perfe- ctissime assimilat cognitum assimilatione competente cognitioni , ideo patet , quod ipsa veritas ex hoc , coiiciusio .1 quod facil cognoscere, est similitudo expressiva ° et idea. E contrario est in nobis, quia eo ipso, quod est similitudo, facit cognoscere. Ex his patent obiecta.

1. Quod enim obiicitur, quod non ° secundum .soiutio op ideam smgulis se immitlens ; dicendum , quod Dio- nysius ex hoc non vult removere rationem ideae a Deo, sed vult dicere, quod non sic est multitudo et differentia idearum secundum singula , sicut in nobis.

2. Ad illud quod obiicitur, quod nulla est con- venientia, vel minima; dicendum , quod est siraili- Tnpiex si. tudo umvocationis sive parlicipatioms , et simihtudo imitationis, et expressionis. Similitudo participa- tionis nulla est omnino, quia nihil est commune"'. Similitudo imitationds est modica, quia in modico potest finitumjmitari infinitum, unde semper maior est dissimilitudo quam similitudo. Similitudo vero expressionis est summa , quia causatur ab intentione veritatis , ut visum est, quae est ipsa expressio; ideo Deus summe omnia cognoscit.

3. Ad illud quod obiicitur tertio, quod nobiliur est eognitio per essentiam; dicendum. quod est si- militudo caumta a verUate rei extra, et de hac verum est, quod nunquatn ita perfecte exprimit rem, sicut ipsa res , si praesenlialiter ' esset apud animam ; et hac similitudine non cognoscit Deus. Est aha si- mihtudo, quae est ipsa veritas expressiva cogniti et eo similitudo, quo veritas; et haec similitudo me- hus exprimit rem, quam ipsa res se ipsam expri- ■ mat, quia res ipsa accipit rationem expressionis ab iha: et secundum hanc est perfectior cognitio, et hac cognoscit Dens.

4. Ad illud quod obiicitur , quod idea est ad regulandum et dirigenduni; dicendum, quod regu- lari et dirigi potest esse duphciter: aut per regularn i differentem a directo et reguJato, et haec ponit im- perfectionem et possibihtalem erroris; aut per regu- lam , quae est idem quod regulatum , et haec ponit impossibihtatem erroris. Quia enim regula errare non potest, et* Deus est ipsa regula et idea: ideo impossibile est, eum errare. El sic patet, qund idea in Deo non ponit^ imperfectionem, sed coinple- mentum.

PrevBack to TopNext