I, Distinctio 35, Divisio Textus
I, Distinctio 35, Divisio Textus
Supra egit Magister de sacramento Trinitatis et Unitatis; in hac parte agit de conditionibus , secun- dum quas est in Deo ratio causalitatis , quae sunt scilicet potentia, sapientia et voluntas. Habet autem haec pars tres partes. In quarum prima agit de scientia: in secunda de potentia, infra distinctione quadragesima secunda: Nunc de omnipotentia Dei agendum. esl; in tertia de voluntate, infra distin ctione quadragesima quinta: Jam de voluntate Dei etc.
Prima pars habet tres '. In prima agit de scien- tia in generali secundum se. In secnnda agit dc modis divinae cognitionis, utrum Deus cognoscal mutabiliter, vel immutabiliter. et quo modo, distin- ctione trigesima octava: Nunc ergo ad propositum revertentes. In tertia vero agit quantum ad specia- les effectus , infra distinctione quadragesima : Prae- destinatio vero esl de bonis salutaribus.
Prima pars dividitur in tres. In prima Magister determinat de ipsa Dei scientia. lu secunda, quia res agnitae sunt in sciente per modum scientis, de- terminat, quomodo res sunt in Deo, infra distin- ctione trigesima sexta: Solet hie quaeri, cum. omnia dicantur esse in Dei cognitione. In tertia vero in- cidenter determinat, qiioinodo Deus est in rebus , infra distinctione trigesima septima : Et quoniam de- monstratum est ex parte.
Prima pars, quae continet praesentem distinctio- nem, tres habet^ In prima, cum Dei scientia sit una , determinat, quomodo sortitur plura nomina. In secunda, cum Dei scientia vel praescientia sit ae- terna, determinat, quomodo se habeat ad teraporalia vel creata, ibi : Hic considerari oportet, utrum, scien- tia vel praescientia. In tertia, cura Dei scientia sit ens, quomodo cognoscat non entia, ibi: Propterea omnia dicunlur esse in Deo etc.
In prima parte, se ipsum continuans dicit, quod divina essentia plura habet nomina propter connotata^ In secunda dicit, quod Dei scientia esset, si nihil futurum esset, et esset scientia, sed non diceretur praescientia. In tertia ostendit, quod om- nes res^ habent rationes in Deo, per quas cogno- scuntur et sunt in ipsn, et ita omnia sunt sibi praesentia; et sic patet divisio et sententia. Subdi- visiones enim '" partium manifestae sunt in littera.
On this page