Text List

I, Distinctio 36, A. 1, Q. 1

I, Distinctio 36, A. 1, Q. 1

Utrum res fuerint in Deo ab aeterno.

Quod autem res fuerint in Deo ab aeterno, videtur :

1. Quia agens cognoscens agit per speciem rei, quam penes se habet; sed res est in anima, quia similitudo eius est in ea: ergo et in Deo similiter. Si dicas, quod illud exemplar niliil est rei, ergo secundum illud non deberet dici, res esse in Deo; contra: plus facil ad esse rei exemplar, quod esl cognitimm et productivum, quam quod est pro- ductum a re^: si ergo ratione exempiaris producti a re res est in anima, multo fortius debet dici in Deo esse ratione exemplaris producentis ; sed lioc ab aeterno: ergo etc.

2. Item, similitudo producta non est vere ali- quid, sed alicuius'; sed exemplar, per quod co- gnoscit Deus, vere est ipse Deus: ergo verius esl exemplar rei in Deo quam in anima: ergo multo fortius res esl in Deo guam in anima, et sic etc.

3. Item, quia res potest exire de materia, res est in materia, et tamen non totaliter est in po- tentia materiae, immo agentis': ergo si res, quae sunt in potentia Dei, totaliter ibi sunt, multo fortius debent dici esse in ipso, et sic etc.

Contra: 1. Quod exit per crealionem omnino nihil est , antequam creetur ; sed creaturae sic exeunt: ergo omnino nihil sunt, antequam produ- cuntur. Sed quod non est nec est hic nec ibi': ergo non est in aliquo, et ita nec in Deo.

2. Item, quod est in aliquo est in illo vel se- cundum se , vel secundum aliquidsui; sed res non est in Deo secundum se, quia tunc essentia rei esset in Deo"; nec secundum aliquid sui, quia nihil de ipsa est aetermim , sed totum ex tempore : ergo etc.

3. Item, quod est in aliquo est in illo secun- dum esse actuale , \e\ potejitiale ; sed creatura non est in Deo secundnm esse actuale, quia tunc aclu esset : ergo si est in Deo , est secundum esse poten- tiale. Sed omne esse potentiale, secundum quod hu- iusmodi, est permutabile: si ergo creatura ab ae- lerno est in Deo secundum esse potentiale, ab aeterno est in Deo secundum esse mutabile. Sed hoc falsunr. ergo et priraum.

4. Item, si creatura dicitur esse in Deo, quia potest esse a Deo: ergo cum ab aeterno esse a Dep sit impossibile ', non erit creatura ab aeterno in Deo ratione potentiae.

CONCLUSIO.

Res sunt in Deo ab aeterno secundum similitudinis praesentiam atque secundum causativam potentiam, sed non secundum realem existentiam.

Respondeo: Dicendum . quod aliquid dicitur esse in aliquo tripliciler: vel' secundum actualem existentiam, vel secundum similitudinis praesentiam, vel secundum causativam potentiam. Primo modo sunt res in universo, secundo modo in cognitiva sub- stantia, tertio modo in sua causa. His duobus mo- cokiusio. dis ultimis res sunt in Deo , quia est cognoscens res, antequam fiant, et potens producere. Unde quia ab aeterno cognovit, et potentia, qua produxit ex tempore, in Deo fuit ab aeteriio, ideo dicuntur res fuisse in Deo ab aeterno.

1. Ad illud quod obiicitur: quod niliii' est non loiauo op- est in aliquo : dicendum , quod verum est secundum poBitorum. pj.jjjjujjj niodum existendi , sed falsum secundum secundum et secundum tertium, quia illud quod nihil est modo, Deus potest facere.

2. Ad iliud quod obiicitur, quod illud quod est in aliquo", est in illo secundum se etc. ; dicen- dum, quod quantum ad secundum modum res sunt in Deo secundum aliquid sui, quia secundum exemplar. Sed aliquid rei potesl dici tripliciter, scilicet essentialiter , effective et causative, scilicet sicut pars , effectus vel causa. Hoc tertio modo est illud exemplar aliquid rei^. — Quantum ad ter- tium modum , scilicet potentiam causativam , est res secundum se non in actu, seA potentia , quia suum esse potest produci a Deo.

3. Similiter ad sequens, dicendum, quod ra- tione exemplaris^ res actualiter sunt in Deo; ra- tione creationis potentialiter , quia possunt pro- duci.

Quod obiicitur: quod est in Deo est immuta- bile; dicendum, quod hoc est verum de eo quod est actu in Deo; sed quod potest produci a Deo est mutabile. — Vel dicendum , quod possibile habet comparationem ad divinam potentiam, quae est immutabilis, et sic est immutabile; vel ad con- notatum temporale extra, et sic habet esse mu- tabile.

4. Ad illud quod obiicitur de creatione , dicen- dum , quod quamvis actus creandi non potuerit esse ab aeterno , tamen potentia creandi fuit in Deo

PrevBack to TopNext