Text List

I, Distinctio 36, A. 1, Q. 2

I, Distinctio 36, A. 1, Q. 2

Utrum res sint in Deo ratione essentiae, vel personae.

Secundo quaeritur, utrum res sint in Deo ratione essentiae , vel personae. Et quod ratione essentiae, videtur:

1. Quia quod inest ratione personae est proprium, quod inest ratione essentiae est commune si ergo hoc ' est commune tribus, patet etc.

2. Praeterea, res in Deo sunt ratione exeni- plaritatis; sed exemplar creaturae in Deo est di- vina essentia, quia Deus se ipso cognoscit et pro- ducit: ergo etc.

3. Item, regula est, quod quidquid de Deo di- citur in relatione ad creaturam, est essentialiter dictum ' ; sed res esse in Deo est taliter diclum : ergo etc.

Contra: 1. Quod rationeper«onae videtur, quia Aigg. pro 3. res sunt in Deo , in quantum possunt ab ipso exire ; '''"'"' sed producere, cum sit actus, est ipsius suppositi ": ergo personae.

2. Item, sicut dicit Augustinus lijjro Octoginla trium Quaestionum ' : "Verbum dicit operativam potentiam": si ergo res simt in Deo ratione poten- tiae operalivae , sunl in eo i'atione Verbi : ergo cum Verbnm sit persona, sunt in Deo ratione per- sonae.

3. Item, Augustinus de Civitate Dei undecimo, capitulo vigesimo quarto' dicit, quod "cum dicitur: Dixit, ut fiat, intelligitur Pater: in verbo dicendi Filius, in visione Spiritus sanctus": ergo cum eius sit producere, in quo sunt, patet ergo, quod snnt ratione personae.

CONCLUSIO.

Res sunt in Deo non ratione essenliae nec ratione personae , sed sunt in Deo ut in causa.

Respondeo : Dicendum , quod in divinis est con- siderare essentiam, quae est communis ut commu- nis et absoluta , est considerare proprietates, et est considerare commune ut in relalione ad propria. Primum dicitur in omnimoda absobitione; secundum, scilicet proprietas, dicil reiationem ad personam : tertium dicit relationem ad res; et illa appropriata significant Deum ut causcm. — Cum ergo quaeritur, utrum res sint in Deo ratione essentiae, vel personae ; dicendum, quod proprie loquendo nec sic nec sic, sed 1 sunt in Deo ut in causa, et sic ratione appropria- torura, quae sunt essentialia considerata in personis.

Cum ergo obiicitur, quod ' sint in essentia:/ dicendum , quod illae rationes concludunt, quod suiit in essenlia communiter dicta, secundum quod com- prehendit appropriata, non secundum quod in omiii- moda absolutione consideratur.

Quod obiicitur ad oppositum, non concludit de .' persona ratione propriorum, sed ratione appropria- torum ".

PrevBack to TopNext