Text List

I, Distinctio 36, A. 2, Q. 1

I, Distinctio 36, A. 2, Q. 1

Utrum omnia sint in Deo vita

Quod autem omnia sint in Deo vita, videtur.

1. Ioannis primo ' : Quod faclum est in ipso vita erat; sed ouinis creatura est facta: ergo omnis creatura est in ipso vita.

2. Item, Augustinus quinto super Genesim ad litteram ^ : "Omnia dicuntur in ipso fuisse vita , non in sua natura, quia omnia noverat, antequam flerent".

3. Item , ratione videtur, quia divina essentia est vita, ergo quod est divina essentia etiam vita est; sed creatura in Deo est divina essentia, quia quidquid est in Deo est Deus: ergo est vita. Et hoc est quod dicit Anselmus in Monologio "quod creatura in Deo creatrix est essentia".

4. Item , intelligere est una differentia eius quod est vivere , cum vivere dicatur quadrupliciter se- cundum Philosophum * : si igitur intelligere est vi- vere, ergo omnis ratio intelHgendi est ratio vivendi. Sed res sunt in Deo secundum suas rationes inlel- hgendi , ergo sunt in Deo viventes; sed non per participationem: ergo sunt vita simpliciter.

CONTRA: 1. Actuum decimo septimo " : In ipso i owoii- vivimus , movemur et sumus. Ergo si quia vivimus, sumus in Deo vila, ergo et quia movemur, sumus in eo motus; sed hoc non dicitur: ergo nec illud debet dici.

2. Item , si res dicuntur in Deo vita,autergo ratione potentiae, aut notit.iae, aut voluntatis. Non ratione potentiae, quia res ex hoc, quod potest produci per creationem, antequam producitur, nihil omnino est, quia secundum totum producitur; si nihil est, ergo nec vita. Nec ratione notitiae , quia tunc, cum mala sint a Deo cognita, tunc mala es- sent in Deo vita; quod absurdum est. Si ratione voluntatis; sed voluntas Dei non est nisi futurorum : ergo sola futura viverent in Deo. Sed alia quam futura sunt in Deo per ideam : ergo non omne quod est in Deo, est in ipso vita.

3. Item , hoc " videtur, quia exeniplar aeternum repraesentat res expressissime , secundum quod sunt et ab ipso exeunt: ergo cum quaedam vivant, quae- dam non, quaedam repraesentat per modum viven- tium, quaedam per modum non viventium: ergo quaedam sunt in Deo vita, quaedam non.

4. Ratione Iiuius quaeritur, quare magis dicun- ijuaesik tur res esse in Deo vita, quam sapientia, vel es- sentia, vel intelligentia.

CONCLUSIO.

Omnia quae sunt in Deo tanquam in exemplari , in ipso vita sunt.

Ad hoc voluerunt ahqui dicere, quod non om- opinio ; nia quae dicuntur esse in Deo, sunt in illo vita, sed ea solum, quae sic sunt in Deo ut disposita fieri'. Et ratio huius est, quoniam verbum et vita dicunt actum et dispositionem. Et ideo dicit Anselmus * , quoniam verbum non est nisi eorum quae sunl, vel futura sunt ; et ideo ea solum sunt in Deo vita. Et ideo dicunt, quod ad rationem dicemli vitam concurrit necessario, quod res sint in Deo quantum ad potentiam, notitiam et voluntatem producendi. - - Sed hoc non potest stare secundum Augustinum. improija Filius enim , ut ipse dicit sexto de Trinitate ', "est ars plena omnium rationum viventium" ; sed constat, quod non impletur nisi rationibus infinitis: ergo in- finitae rationes rerum vivunt in Deo, ergo non so- ium entiura vel futurorum, sed etiam omnium possibilium. Et iterum Augustinus libro Octoginta trium Quaestionum " dicit, quod "ralio est, etiamsi nunquam aliquid per illam fiat" ; sed constat , quod ratio in mente artificis vivit, non quia res extra. producitur: vivit enim, etiamsi res corrumpatur, et exterius esse omnino nihil facit ad vitam. Et ideo patet , quod non solum praesentia vel futura vivunt in Deo.

Et propterea aliter dicendum, quod res tripliciter sunt in Deo, videlicet ut in principio producente, et sic sunt in ratione potentiae ; ut in exem- plari exprimente, et sic sunt in ratione notitiae ; et ut in fine conservante , in ratione^ voluntatis. Primo modo — quia in principio producente — cuni totum ex nihilo producat Deus, niliil omnino sunt, nec vita nec aliquid. Quia vero sunt in Deo tanquam m fine conservante, cum conserventur secundum esse, quod habent, sic sunt quaedam vila, quaedam non. Unde quaedam tantum mnt , quaedam sunt et moventur, quaedam, ut homines, et sunt et moventur et vi- vunt. Quia vero sunt ' ul in exemplari exprimente , sic sunt in ipso vita. Et quia non solum in illo exemplari exprimuntur entia, sed etiam oninia co- gnoscibilia Deo, ideo omnia sunt in Deo vita, quae in ipso sunt. Et ideo dicit beatus loannes: Quod factum est in ipso vita eral. — Et sic patet, quod esse in Deo attenditur secundum triplex genus cau- sae; et similiter patet, quomodo ratione potentiae , et notitiae , et voluntatis ; et " solvitur illa quae- stio, secundum quod genus causae, vel secundum quam trium conditionum dicuntur res esse in Deo. Patet etiara. quae in Deo dicuntur vita, scilicet omnia quae sunt in ipso tanquam in exemplari.

1. Ad illud ergo quod obiicitur, quod in Deo movemur etc. ; intelligendum est quantum ad ter- tium modum essendi in Deo, scilicet per conservationem. Deus enim conservat in nobis vitam et ope- rationem et essentiam ; et quantum ad hoc intelh- gitur dictum illud verbum.

2. Ad illud quod dicitur: ratione cuius res di- cuntur in Deo vita etc: dicendum, quod ratione po- tentiae et notiliae simul, quia isla duo concurrunt ad rationem exemplaris; non enim est exemplar Deus nisi eorum quae cognoscit et potest.

3. Ad illud quod obiicitur, quod res iii illo exemplari repraesenlantur ut sunt; dicendum, quod verum est; tamen non oportet, quod ratio repraesentationis sit talis omnino, quale est repraesenta- tum , sicut supra ostensum est * : et ideo sicut corpo- raiium est idea spiritualis, ita non viventium vivens.

4. Ad illud quod ultimo (juaeritur, quare ma-Adqu» gis dicuntur res esse in Deo vila quam alia^; di- S cendum, quod quamvis praedictum verbum multas habeat expositiones, quo dicilur: Quod factum cst in ipso vita erat; tamen specialiter circa hoc ver- bum consideranda est veritas dicti, et ratio dicendi. Veritas dicti, ut dicit Augustinus °, est, quod omnes veriu res, factae a Deo vel etiam possibiles fieri, habent '*"" rationes in Deo, per quas intelliguntur; quae qui- dem rationes vivei-e dicuntur, quia sunt in substan- lia vivente, secundum quod vivens, et sunt etiam ratio tntelliyendi , qui est aclus vitae: et ideo in artiflce creato dicuntur vivere, sed in Deo non tan- tum dicuntur vivere, sed etiam ipsa vita, quia ipsa ratio cognoscendi in Deo est ipsa intelligentia. — Ratio autem dicendi fuit haec. Cum enim res ha- n.uio beant esse in Deo et etiam in universo , et diversi- mode, quia aliqnas proprietates habent secundum existentias in mundo, quae non competunt eis, se- cundum quod sunt in Deo: ideo non solum dixit: Quod factum est in ipso erat, sed vita, ut omnes illae conditiones excluderentur. Creaturae enim in mundo habent esse corporale, variabile et corru- ptibile. Quoniam enim "vita est actus spirilualis et Quid continuus, fluens ab ente quieto et sempiterno '", perfecte dictum est , quod res sunt in Deo vita , ut per spiritualilatem excludatur corporeit.is, per quie- tem variabilitas, per sempiternitatem corruptibi- litas.

PrevBack to TopNext