Text List

I, Distinctio 36, A. 2, Q. 2

I, Distinctio 36, A. 2, Q. 2

Utrum res verius esse habeant in Deo quam in proprio genere.

Secundo quaeritur, utruni res sint in Deo ve- rius quam in universo sive in proprio genere. Et quod verius sint in Deo , videtur :

1. Per Augustinuin quinto super Genesim ad lit- se-pmteram': "Omnia, priusquam fierent, erant in noti- m. " tia facientis et utique ibi meliora, ubi aeterna , ubi veriora et incommutabilia".

2. Item , "unumquodque sicut se habet ad esse, ita ad cognitionem'" ; sed creaturae verius cogno- scuntur in Deo quam in proprio genere: ergo et ve- rius sunt in Deo.

3. Item , "omne quod est in aliquo , est in eo per modum eius in quo est^" ; sed Deus est in in- flnitum nobilior mundo: ergo in inflnitum nobiliori et veriori modo sunt res in Deo quam in universo.

4. Item , nobilius et verius est esse vitae quam non viventis; sed omnia vivunt in Deo, ut supra monstralum est * , non autem in genere proprio : ergo etc.

CONTRA: 1. Verius est res, ubi est simpliciter, j^parie quam ubi est solum secundum quid ; sed in Deo solum dicilur esse secundum quid — quia non se- quitur : asinus est in Deo , ergo asinus esl — sed in proprio genere sim,pliciter : ergo ibi verius.

2. Item, verius est res, ubi esl secundum prin- cipia intrinseca et proxima , quam ubi est ^ in prin- cipio extrinseco et remoto; sed res in mundo sunt secundum principia intrinseca, in Deo autem ut in principio extrinseco: ergo etc.

3. Item, verius est res, ubi est secundum pro- priam entitatem, quam ubi solum secundum simi- litudinem; sed in Deo est homo et lapis et alia secundum similitudinem : ergo " etc.

CONCLUSIO

Res, si comparantur ad se ipsas secundum diversum modum existendi , habent verius esse in proprio genere quam in cognoscente ; si vero comparantur cum sua similitudine, quae in Deo est, tunc similitudo verius habet esse quam ipsa res in mundo.

Respondeo : Dicendum , quod triplex est exi- Tnpiep stentia rerum, scilicet in exemplari aeterno, et in intellectu creato, et in ipso mundo '. In exemplari aeterno el in intellectu creato sunt res secundum similitudinem ; in ipso mundo secundum entitatem propriam. — Quando ergo qu:ieritur, in quo sint verius , hoc dupliciter potest quaeri : aut ita quod ^'sunc fiat comparatio eiusdem rei ad se secundum diver- , sum modum existendi, ut sit sensus: ubi lapis ve- rius habet esse, vel cum est in cognoscente ve\° producente, vel cum est in se; et hoc modo con- cedendum est , quod verius est unaquaeque res in ^-""1'" proprio genere quam in Deo, sicut probant rationes ad hoc inductae. Alio modo potest fleri comparatio rei ad suam similitudinem , ut sit sensus quae- stionis: quid habet esse verius et nobilius, utrum ipsa res, vel eius similitudo? Et hoc modo simpliciter concedendum , quod similitudo rei verius el nobilius esse habet in Deo, quam ipsa res in mundo ratione eius quod est; quia est ipse Deus. Et concedendae sunt rationes ad hoc inductae.

Adhuc similitudines rerum in intellectu creato verius et nobilius habent esse quani res in nniverso , ut dicit Augustinus de Trinitate ', non ratione eius quod sunt, sed ratione eius m quo , quia sunt no- biUori et spirituahori modo similitudines in intelle- ctu cognoscente, quam sint ipsae res in mundo con- tentae. Et sic patent rationes ad utramque partem.

2. Tamen ad illud argumentum, quod fit de comparatione esse ad cognoscere; dicendum, aj 3. quod illud generaliter intellectum, quod res ibi''^"'" est verius, ubi verius cognoscitur, non habet ve- ritatem. Contingit enim cognoscere quod non est: et ideo sicut ad cognosci non sequitur esse-, ita nec ad vere cognosci vere esse, nec ad verius cogno- sci verius esse. Quando ergo dicitur, quod unumquod- voi,i„dt' que sicut se habet ad esse, ita ad cognitionem, hoc intelligitur, quia eadem principia, quae sunt principia essendi, sunt principia cognoscendi ; sed tamen i)rinci- pia essendi conferunt esse per se ipsa, sed cognitionem non conferunt per se, sed per suas similitudines.

PrevBack to TopNext