I, Distinctio 36, A. 3, Q. 1
I, Distinctio 36, A. 3, Q. 1
Utrum mala sint in Deo
1. Augustinus de Libero Arbitrio*; "In tantuni Fm,dainc„u..res recte vituperantur , in quantum earum vitupe- rator artem, in qua factae sunt, videt, ut hoc in eis vituperet, quod in arte non videt". Si ergo vi- tuperantur quantum ad malitiam sive in quantum mala; et hoc modo non videntur inDeo: ergo hoc modo non sunt in Deo.
2. Item, "omne quod est in Deo, est ex ipso et per ipsum", ut dicit Augustinus, et Magister in littera'; sed mala nunquam sunt ex Deo nec per Deum: ergo nec in Deo.
3. Item, omne quod est in Deo, aut est sicut in principio producenle, aut sicut in exemplari exprimente , aut sicut in fine ^ conservante ; sed constans est, quod Deus non est principium produ- cens mala, nec etiam conservans. Item, non est exemplar expriinens, quia ratio exemplaris atten- ditur secundum assimilationem ; sed Dei ad malum nulla est assimilatio: ergo mala nuUo modo sunt in Deo.
4. Item, quanto aliquid melius est, tanto magis distat a malo; sed Deus est optimus, quo nihii melius potest cogitari : ergo tanta distantia differt °, quanta nuUa maior potest cogitari. Sed magis distat a malo quod nec habet veritatem malitiae nec simi- litudinem, quam quod habet saltem similitudinem, et in quo nullo modo est malum , quam in quo ali- quo modo est: ergo etc.
Contra: 1. Omne quod cognoscitur ab aliquo, -qui est sua cognitio, est in illo tanquam in co- gnoscente; sed Deus cognoscit mala, quia ea punit et reprobat, et Deus est sua cognilio: ergo mala sunl in Deo. Minor patet, maior similiter, quia omne cogmtum est in cognitione ^ : si ergo idem est cognitio et cognoseens, ergo si est in cognitione, et in cognoscenle.
2. Item, omne quod cognoscitur in aliquo, est in illo in quo cognoscitur; sed mala cognoscuntur in Deo: ergo sunt in Deo. Probatio minoris: mala cogno- scuntur a Deo — constat — aut intra se, aut extra: non extra, hoc constat, quia divinus aspectus non exit extra, tunc enim indigeret aho ad cognoscen- dum °. Et ilerum, Angeli cognoscunt mala in Deo. Unde Augustinus super Genesim ad litteram ": An- geli vident in illo bona nostra, quae eis placent, et mala nostra, quae eis displicent.
3. Item, omne quod cognoscitur in aliquo, et non per accidens, est aliquo modo in illo sicut in exemplari ; sed mala cognoscuntur a Deo , sed non per accidens, quia nihil per accidens cognoscit, sed omnia per se: ergo mala sunt in Deo.
4. Item , omne quod cognoscitur ab aliquo non per privationem, cognoscitur per similitudinem et ideam; sed in Deo non cadit cognitio per privatio- nem, quia nulla polest in illo exemplari esse pri- vatio , cura sit purus actus ' : ergo si cognoscit mala , non cognoscit per privationem , sed per similitudi- nem. Sed similitudo est idea in Deo: ergo mala habent ideam in Deo.
CONCLUSIO
Deus mala cognoscit, ipsa tamen non sunt in Deo nec habent ideam in eo , sed cognoscuntur per ideam honorum , quorum sunt privationes.
Respondeo: Dicendum , quod mala a Deo co- omdusv gnoscuntur, non tamen in Deo existunt secundum quod mala, quia sic loquimur in proposito. — Ideo, inquam , cognoscuntur, quia sicut "reetum est iudex RnUo pi sui et obliqui *", sic summa veritas et lux el actus '"""°' est ratio cognoscendi non tantum veritatem et lu- cem et actum, sed etiam obliquitatem, tenebram. et privationem. Unde lux se ipsa tenebram co- gnoscit ".
Non sunt autem mala in Deo , quoniam illa Ratio i dicuntur esse m Deo, ad quae cooperatur Deus se- cundum aliquod genus causae, et maxime secun- dum genus causae formalis et exemplaris; ma- lum autem non habet Deum pro causa'", nec pro exemplari, quia maluin ratione malitiae dicit so- lum privatioiwyi, exemplai' autem, secundum quod huiusmodi , dicit assimilationem. Quoniam igitur privatio , secundum quod huiusmodi , nulli est as- similabiUs, hinc est, quod nec nialum nec falsitas habet ideam in Deo; suum autem oppositum esl assimilabile. Unde cum uno et eodem cognoscat Deus bonum et malum sibi opposilum, bonum co- gnoscit secundum rationem assirailationis; et ideo bonum est in Deo ut in exemplari et ut cognitum per se el per modum positionis. Malum autem , cum co- gnoscatur a Deo, non habet in ipso ideam, ideo non est in Deo, quamvis sit in Dei cognitione: quia, quamvis cognoscatur a Deo, non cognoscitur per ideam sui, sed boni, cuius est privatio. Et ideo dicitur cognosci per accidens et per privationem.
1. Ad illud ergo quod obiicitur, quod malum est in Dei cognitione, et cognitio est Deus: ergo etc; dicendum, quod hic est fallacia secundum accidens '. Quamvis enim idem sit cognilio Dei quod Deus, ta- men aliud connotat, sicut potentia et sapienlia. Unde sicut non sequitur: est in Dei notitia, ergo et in potentia, immo est ibi accidens et consequens; sic et in proposito.
2. Ad illud quod obiicitur, quod malum co- gnoscitur in Deo, ergo estinDeo; dicendum, quod nec illud sequitur: plus enim dicit esse in Deo , quam cognosci a Deo vel in Deo. Cum enim dicitur ahquid cognosci a Deo, per hoc intelligitur , quod Deus sit ratio cognoscendi illud; sed cum additur, quod hoc sit m» Deo, significatur, quod Deus sit ratio cognoscendi ut exemplar et per assimilatio- nem; et ideo est ibi consequens.
3. Ad illud quod obiicitur , quod cognoscit non per accidens mala etc; dicendum, quod cognosci per accidens hoc est dapliciter : aut a parte cogno- Disuiiciii scentis, aut cogniti. In Deo nulla cadit cognitio per accidens a parte cognosceniis^, quia omnia cogno- scit se ipso; tamen cadit a parte cogniti, quoniam aliquid cognoscit per similitudinem suam, ut bonum, aliquid per similitudmem sui oppositi; et ita est ibi per accidens, non in decurrendo, sed in assimi- lando. Cum enim Deus cognoscit malum, non in- telligitur assimilari ei, sed suo opposito.
4. Similiter solvendum est de privatione: quia cognoscere per privationem est dupliciter : aut ita, Distincti quod sit privatio in virtute cognoscente , sicut co- gnoscit aliquis silentium et tenebram per aurem et oculum ', et sic ponit imperfectionem; aut ita, quod sit privatio in cognito, non in cognoscente, sicut lux cognoscei'et tenebram, si haberet vim cognitivam, sonus silentium: et sic cognoscit Deus, quoniam est actus purus et lux et veritas.