Text List

I, Distinctio 36, A. 3, Q. 2

I, Distinctio 36, A. 3, Q. 2

Utrum imperfecta sint in Deo.

Secundo quaeritur, utrum imperfecta, secundum quod huiusmodi, sint in Deo. Et videtur quod non:

1. Quia mala ut mala non possunt habere si- militudinem cum suramo bono : ergo pari r;i tione , cum imperfecta non habeant sirailitudinera cum per- fectissimo, non erunt in Deo.

2. Item, illa sola sunl in Deo, quae possunt esse a Deo et per Deum; sed imperfecta a Deo non sunt, quia dicitur Deuteronomii trigesimo secun- do ' : Dei perfecta sunt opera.

3. Item, specialiter obiicitur de materia et passione', diversitate et compositione. Cum enim exemplar sub ratione exemplaris sit forma, sit actus purus, et ila omnino simplex, videtur quod rationes materiae et passionis et diversitatis et com- positionis repugnent exemplari ; et si hoc , cum nihil dicatur esse in Deo nisi ratione exemplaris, patet etc.

4. Item , sicut veritas et bonitas " est generalis conditio entium, ila et unitas; sed oppositum veri- tatis non habet ideam in Deo, similiter et boni- tatis: ergo pari ratione oppositum unitatis. Sed oppositum unitalis est multitudo: ergo etc.

CoNTRA: 1. Augustinus ad Nebridium*: "Qui iameaia.totum condidit nou potuit et partium non habere rationes": ergo cum partes sub ratione partium sint imperfectae, patet quod habet rationes imperfeclorum.

2. Item, omnis cognitio divina est [a priori: cum ergo in omni creatura prius cadat ratio imper- fecti quam perfecti, ut materiae quam formae, prin- cipiorum quam principiati, partium quam totius. ergo per prius haec Qognoscit Deus. Ergo si perfe- cta habent ideam in Deo, necesse est, quod habeant etiam imperfecta.

3. Item, divinum exemplar exprimit rem se- cundum totum, alioquin non perfecte cognosceret, ergo quidquid est de re, babet exemplar'; sed materia est de rei constitutione, et imperfecta de constitutione perfecti: ergo etc.

4. Item, omnis effectus assimilatur suae causae aliqua assimilatione ; sed minima assimilatio sufTicit ad rationem exemplaris: ergo omne quod est a Deo, habet ideam in Deo, per quam, priusquam fiat, est in Deo °. Sed materia est a Deo et passio et com- positio et diversitas , quia omnia dicunt ens: ergo omnia sunt in Deo.

CONCLUSIO

Imperfecta sunt in Deo, non ratione imperfectionis, quae privationem dicit , sed ratione illius quod imperfectioni subest.

Respondeo: Ad hoc dixerunt aliqui, quod im- nio quo- perfecta nnn sunt in Deo , nec cognoscuntur a Deo per aliquam ideam propriam, sed per ideam suo- rum oppositorum, ut materia per ideam formae, dassio per ideam actus, multiludo per ideam uni- tatis. — Sed illud stare non potest. Cum enim ista improbaiur. omnia dicant aliquam entitatem et ita veritatem , de necessitate aliquam assimilationem habent ad pri- mam veritatem, et ita rationem exemplaritatis; et ideo necessario sunt in Deo.

Propterea intelligendum, quod cum quaeritur, utrum imperfecta habeant ideam in Deo, hoc dupli- citer potest intelligi: aut ratione ipsius quod subcst, Disiinctio. aut ratione imperfectionis. Si ratione imperfectionis, cum imperfectio sit privatio, et privatio non dicat ens nec aliquid a Deo nec assimilabile, sic non habet conciusio i ideam. Si autem ralione eius quod subest, sicut materia dicitur quid imperfectum, et materia ali- quam essentiam dicit, sic habet ideam, sed non im- perfectam , sed perfectam ' ; quoniam , sicut non vi- ventium est idea vivens, et corporalium spiritualis, sic temporalium aeterna , et imperfectorum perfecta.

Nec tamen malorum est idea bona. Unde no- tandum, quod idea, sicut supra dictum fuit in quae- stione de ideis °, dicit assimilationem extra genus. Prima autem assimilalio est in ratione entitatis in Deo. Omne ergo quod de se dicit rationem entitatis, sive sit compositum, sive imperfectura, sive mate- riale, sive passibile, sive in actu, sive in potentia, potest Deo assimilari et produci ; et ideo habel esse in Deo. Quod autem dicit privationem hoc ipso amittit rationem veri effectus et rationem assimila- tionis; et ideo falsitas et malitia ideam non habent nec sunt in Deo nec a Deo. — Ex his patet, quod imperfecta sunt in Deo; patent etiam quaesita.

1 . Quod enim obiicilur de malo, patet responsio, pUs-forum' quia malum dicit simpUciter privationem in eo quod malum, non sic imperfectum.

2. Ad illud quod obiicitur, quod imperfecta non sunt a Deo; dicendum, quod imperfecta, secun- dum id quod sunt, a Deo sunt, licet in eis non remaneat imperfectio, quia Deus perficit'.

3. Ad illud quod obiicilur, quod non habent assimilationem; dicendum, quod quamvis non ha- beant in conditionibus specialibus, habent tamen in generalibus; et hoc sufficit. Omnia enim habent rationem boni et pulcri et entis ".

4. Ad illud quod obiicitur de opposito unitatis, dicendum, quod non est simile. Nam unitas salvalur in multitudine, non sic bonitas in malitia, nec veritas in falsitate, quia illae sunt privationes; non sic autem unitatis privatio est mullitudo"; et ideo patet totum.

PrevBack to TopNext