Text List

I, Distinctio 36, Divisio Textus

I, Distinctio 36, Divisio Textus

Supra egit Magister de cognitione Dei, qua co- gnoscit omnia creata. Et quoniain cognitum dicitnr esse in eognoscente , ideo determinat hic secundo modum , quomodo res sunt in Deo. Et quoniam res creatae non tantum dicuntur esse in Deo, sed etiam ex Deo et per Deim , ideo primo agit de existen- tia rerum in Deo; secundo vero comparat ad alias habiludines, scilicet ex ipso et per ipsum, ibi: Proinde , si diligenter inspiciamus.

Prima pars habet duas. In prima ostendil . quaiiter res dicantur esse in Deo a parte eius in quo sunt, utrum scilicet sint in Dei essentia, sicul sunt in Dei praescientia. In secunda ', qualiter rti- cantur esse in Deo a parte ipsarum rerum, ibi: Post praedicta quaeritur , cum omnia dicantur esse in Deo, ubi quaerit, ntrum ma1a sint in Deo, et solvit, quod non. Quaehbet harum partium posset dividi: quoniam primo quaerit el opponit, et postmodum determinat, et partes manifestae sunt in littera.

Proinde si diligenter inspiciamus. Haec est secunda pars, in qua comparat hoc quod est esse in Deo ad alias habitudines, importatas per alias praepositiones, et haec pars habet quatuor partes secundum quatuor capitula. In prima ostendit horum trium convenientiam ; in secunda, differentiam et appropriationem , ibi: Praeterea sciendum est. In tertia differentiam eius quod dicitur de ipso ad hoc quod dicitur ^ ex ipso ostendit , ibi : Illud etiam hic animadvertendum ^ est. In quarta breviter prae- dicta epilogat, ibi: Ex praemissis apertum est; et haec posset dividi contra totam praecedentem. In- tellectus partium patet in littera.

PrevBack to TopNext