Text List

I, Distinctio 35, Dubia

I, Distinctio 35, Dubia

Dub. I

In parte ista sunt dubitationes circa lilternin et primo de hoc quod dicit in primo capitulo Magister: Eorum iamen quaedam efflagitant specialem Ira- ctatum. Aut enim ista ^ efQagitant specialem tracta- tum, quia sunt di/ficilia, aut quia sunt appropriata. Si, quia sunt dijjicilia; sed alia etiam sunt difTici- lia, sicut simplicitas, veritas et immutabilitas. Si , quia sunt appropriala; sed similiter sunt unitas et aequalitas.

Respondeo: Dicendum, quod ista efflagitant spe- cialem tractatum triplici ex causa: tura quia sunt difficilia; tum quia multa de ipsis in Scriptura sunt determinata; tum etiam quia dicunt respectum ad creaturam, et secundum has conditiones attenditur ratio causae in divina natura. Ideo, quia debebat facere transitum ^ ad creaturas sive ad creationem, et ad hoc praeexigitur in causaposse, scire et velle, quae faciunt causam esse perfectam: ideo tractatura istum in medio collocavit inter tractatum de Trini- tate et tractatum de rerum universitate. Sed quia huiusmodi plus se tenent cum Deo, et adeo se te- nent', quod sunt Deus; ideo tractatus iste in primo libro ponitur.

DUB. II.

Item quaeritur de hoc quod dicit: Amodo tra- ctandum est de scientia et voluntate et potentia. Videtur enim male ordinare, quia potentia praecedit scientiam et voluntatem * : ergo male ordinat in pro- ponendo et male in exseqnendo.

Respondeo: Dicendum , quod dupliciter esl loqui de istis: aut in sna. generalitate , aut ut concurrunt ad unum effectum. Si in sua generalitate, sic cum scientia sit respectu bonorum et malorum faciendo- rum,priorest secimdum rationein intelligendi quam potentia; et potentia, cum sit respeclu faciendorum et non faciendorum, prior est voluntate, quae est respectu faciendorum bonorum tantum. Si autem Inquamur de his, prout concurrunt ad unum effe- ctum; sic potentia, in quantum potens, est prima, in quaotum exsequens, est ultima : prius enim est posse , deinde scire, et post velle, et postremo est /acere , quod est ipsius potentiae". Et quantuni ad hunc actum Magister ponit hic ultinio loco potentiam; sed in exsecutione considerat ordinem seeundum maiorem generalitatem et minorem.

DUB. III.

Item quaeritur de hoc quod dicit, qmAdivina scientia diversa sortitur nomina , quae scilicet sunt scientia ^, praescientia vel praevidentia , dispositio, praedestinatio , providenlia. Quaeritur ', quomodo distinguuntur haec nomina; et videtur quod insuffi- cienter enumeret , quia non solum est ponere in divi- nis praedestinationem , verum etiam reprobationem.

Respondeo: Dicendum, quod liuiusmodi nomina i^'i? ""' distinguuntur sic : divina cognitio potest considerari m'"" '"- in se , aut in comparatione ad creaturas. Si in^e: cojipa' aut prout dicit pure cognitionem per moduin specu- lationis, aut prout dicit speculationem iunctam affe- ctioni. Prinio modo est scientia, secundo modo est sapientiu. Vel sic: aut ' dicit cognitionem simplicem, aut per rationem nobilissimam. Primo modo scien- tia, secundo modo sapientia'. — Si aulem conside- couipaia- retur in comparalimie ad res, hoc potest-esse du- pliciter : aut connotat eventum , et sic praescientia ; aut effectum, et tioc dupliciter: aut in conservando sive guijernando, et sic providentia; aut in efficiendo, et hoc dupliciter: aut quantum ad hounm naturae , et sic dispositio; aut quantum ad bonum superad- ditum, et sic praedestinatio, aut quantum ad eius privationem, et sic reprobatio. Sed ^quia privatio gratiae non est effectus, sed defeclus, ideo repro- batio non hic numeratur, sed continetur sub prae- scientiae nomine , et ipsum sibi appropriat.

Unde divisio potest sic formari : cognitio Dei aut est iu se , aut in comparatione : si in se , aut per rationem nobilissimam , et sic sapientia; aut per qualemcumque rationem , et sic est scientia. Si in comparatione : aut evenluum, et sicpraesdewfta; aut eventuum et effectuum, el hoc vel in guber- nando, et sic esl providentia; vel in elTiciendo, et sic, si respectu cuiuscumque naturaesit, est dispo- sitio; si respectu rationalis, sic praedestinatio; axU eventuum et effectuum et defectuum, et sic 7-epro- batio, quae est praescientia nominata.

Dub. IV

Item quaeritur de hoc quod dicil, quod creator ita dicitur relative, ut tamen essentiam nrni significel. Videtur enim dicere falsum: nam creatio significat raodum actionis, non relationis, ergo creator similiter : ergo non dicitur secundum relationem a parte modi, nec a parte rei; illud constat: ergo nullo modo. — Item, videtur falsum dicere, cum dicit, qnod essentiam non significat, quia creatio significat aliqnid: aut ergo creatum , aut increatum. Si creatum : ergo non dicitur de Deo; si increatum: ergo cum non signi- ficet personam, significat essentiam.

Respondeo: Dicendum, quod relative dici ali- ■ quid est dupliciter: aut quia significat relationem , sicut nomina, quae sunt in praedicamento reiationis; aut quia habet respectum annexum: sic, cum omnis actio dicat respectum ad passum sive factum, et passum ad agentem, sic dicilur relative, et sic in- telligit Magisler de hoc nomine creator; et bene.

Aliud etiam quod dicit, quod non significat essentiam; dicit propter hoc, quod quamvis impo- natur divinae essentiae — et ideo de sola essentia dicitur, secundum omnes — tamen de eo, a quo im- ponitur, fuit controversia. Quidam enim voluerunt ( dicere, quod nomina sex generum* non praedicani aliquid in Deo , sed compraedicanl. Unde actio non videtur dicere aliquid in agente, sed ab agente. Et huic videtur consonare ratio, quia actio et passio viden- tur esse eadem. Et iterum huic videtur consonare verbum Boethii de Trinitate =, quod "ahagenera re- rum nec de Creatore, nec de creaturis praedicantur". — Ista opinio fuit satis probabibs, et huius fuit Magi- ster ° ; et ideo dicit , quod praescientia ratione scien- tiae importat essentiam, sed creator tantum rela- tionem.

Verumtamen ilhid hodie conimuniter non tenetur. * Dicimus enim, Deum esse suam actionem, ut puta creationem. Et quoniam essentia est divina actio , et hoc nomen creator imponitur ab actione; ideo non lantum impositum est essentiae, verum etiam ab essentia, sed illam significat in relatione. Nec Boe- thius intendit dicere, quod talia non praedicantur , sed non praedicantur absolute. — Si tamen velimus sustinere Magistrum secundum communem opinio- nem , dicemus, quod Magister non vult dicere, quod creatio non importet divinam essentiara, sed quod, quantum ex vi vocabuli, non dicit essentiam abso- lute, sed per modum relationis sive sub appella- tione relativa. Sed praescientia duo dicit: et scien- tiara et praecessionem '. Ratione scientiae dicit essentiam absolutam, unde manet scientia, re ipsa non manente. Non sic est de creatione; non enim est creatio , nisi etiam sit creatura. Et secundum hoc verbum Magistri non habet calumniam.

DuB. V.

Itera quaeritur de hoc quod dicit: SinuUa fuis- sent futura , esset tamen in Deo scientia eadem. Videtur enim male dicere , quia scientia nostra ponit res, et qiiando non ponit, non est scientia, sed opi- nio vel aiia acceptio niinus nobilis ' : ergo cuni de nobilitate scientiae sit ponere reni , videtur multo tbrtius, quod divina scientia ponat , quae est nobi- lissima.

Respondeo: Ad hoc breviter dicendum, quod est scientia, qua liabeo cognitionem de re, et esl scientia, qua scio, rem esse '. Prima scieiitia nec in nobis, nec in Deo ponit exislentiam rei in proprio genere, nec de praesenti, nec de futuro; quod pa- tet , quia ai-tifex habet cognilionera faciendi domum , quam nunquam faciet. Secunda vero scienlia ponit rem tam in Deo quam in nobis ; sed in nobis ', quia depmdetj in Deo, quia connokit. Et quantum ad primum modum loquitur Magister, quod eadem scientia esset , sed non respectu eiusdem, et respectu tot , respectu quot modo est quantum ad secundum modum.

DuB. VI.

Item quaeritur de hoc quod dicit, quod omnia sunt Deo praesenlia, non solum quae simt, sed eliam quae praeterierunl. Quomodo intelligitur illud? Aut enim intelligitur de praesentia secundum veri- tatem, aut de praesentia secundum cognilionem. ' Primo modo falsum est: conslans est, quod anticln-i- stus non est in Deo secundum veritatem praesens. Si secundum cognilionem , quia habet cognitionem ' praeteritorum et futurorum; sed sic habet una anima: ergo similiter omnia sunt ei praesentia.

Respondeo: Dicendum, quod non omnia dicun- tur esse praesentia Deo secundum veritatem exi- stentiae rerum, sed secundum cognilionem, quia ^Dupies . actii cognoscit praesentia, praeterita et futura; et nae rer' circa actum suae cognitionis semper est praesentia- litas , ita quod nuUa successio cognitionis Dei est in nunc, quod complectitur omnem successionem sine mutatione: et ideo omnia sunt ei praesentia ex hac duplici causa '. Quamvis autem crealura habeat co- gnitionem de praeteritis, quia tamen cognitio eius transit in praeteritum , et nova generatur cognitio ex rei existentia: ideo non dicitur, quod omnia sunt praesentia creaturae, sicut dicitur, quod omnia prae- sentia sunt Deo. Et ideo non ponitur memoria in Deo, quoniam memoria respicit praeteritum ", non tantum in re, sed ut etiam actus illius cognitionis transit in praeteritum; sed praescientia non dicit rationem sive actum scientiae ut futurum ; et ideo in Deo convenienter pojiitur.

PrevBack to TopNext