I, Distinctio 36, Pars 1, A. 1, Q. 1
I, Distinctio 36, Pars 1, A. 1, Q. 1
Utrum Deus sit in omnibus rebus.
1. Philosoplius in prima philosophia: "Quanto aliquid simplicius, tanto a pluribus indigetur et in pluribiis invenitur'" ; sed Deus est simplicissimus in flne simplicitatis: ergo invenitur in omnibus. Sed non reperitur nisi ubi est: ergo est in omnibus.
2 Item, quanto causa prior, tanto universalior, ergo causa prima est universalissima; sed quanto aliquid universalius, tanto influit in plura: ergo cum prima causa sit universalissima, influit in omnia*'. Sed oinne quod influit in aliquid, est illi praesens secundum virtutem — nusquam enim et nunquam operatur agens nisi per praesentiam virtutis — sed Deus propter suam simplicitatem est idem quod sua virtus: cum ergo virtus Dei sit in omnibus, et substantia est in omnibus.
3. Itera, hoc videtur per impossibile: quia omne quod est in una re limitata, ita quod non est in alia, est limitatura et arclatum; sed hoc est im- possibile circa Deum : ergo non est in una re, quin in omnibus sit.
4. Item, si Deus est in una re, ita quod non in alia, aut potest esse in illa, in qua non est, aut non: si non potest, ergo non est oranipotens; si potesl esse, et non est, cum res non mutetur, ergo mutari potest. Ergo si Deus non est in omnibus rebus, aut non est omnipotens, aut non immutabi- hs; quorum utrumque est impossibile.
Contra: 1. Quanto aliquid magis seiungitur a natura tenebrosa, tanto est impermixtius et sub nobiliori luce cognoscit; sed Deus clarissime cogno- scit: ergo maxime a natura tenebrosa seiungitur. Sed omnis crealura tenebra: ergo Deus aut iii nuUis , aut in paucissirais est rebus creatis.
2. Item, quanto motor magis distat a mobili, tanto sufficientius movet — unde suflicientius movet anima quam forma naturalis °, et Intelligentia quam anima — sed Deus est motor et operator suflicien- tissimus: ergo summe distat ab omni mobili : ergo aut in nuUis est rebus, aut in paucis.
3. Item. "omnis virtus unita plus est infinita quam multiplicata "^" ; sed divina virtus est infini- tissima: ergo unitissima. Sed quanto aliquid magis est unitum, tanto rainus diffusum et in paucioribus repertura: ergo etc.
4. Item, quaeritur: quae necessitas est, Deum ponere * in rebus oranibus? Videtur, quod nuUa ex parte Dei. Nobilitatis enim est in agente , quod pos- sit agere ubi non est, similiter, quod possit facere effectura per se stantem — alioquin opera Dei ma- gis sunt debilia quara opera artificuin creatoruni, quae salvantur in esse, ipsis absentibus — ergo si nulla necessitas est, videtur ergo esse superfluitas. Sed impossibile est, in Deo esse superfluitatem : ergo etc.
Conclusio
Deus est in omnibus rebus , cuius ratio est tum perfectio ipsius, tum indigentia rerum.
Respondeo: Dicendum, quod Deus in oranibus concius rebus est, sicut ipse David" testatur dicens: Si ascendero in caelum, tu illic es etc.
Necessitas autem existendi Deum in omnibus sumitur tum a parte perfectionis ipsius, tum a parte indigentiae rerum. A parte ipsius propter Raiione sumraam immensitatem et summam potestatem et utriusque ratio est summa simplicitas. Quia enim summe simplex est, ad'nihil arctatum, ideo in omni- bus invenitur tanquam immemum; quia summe simplex, ideo in inflnitum virtuosissimum , et ideo virtus eius in omnibus; et virtus idem est quod substantia, et ideo necesse est, quod sit in omnibus'. Ex parte creaturae est necessitas, quia crea- liones ei tuHi habet iu se possibilitatem et vanitatem, et rae.""^" utriusque causa est, quia producta est de nihilo. Quia enim creatura est et accepit ^ esse ab alio, qui eam fecit esse, cum prius non esset; ex hoc non est suum esse , et ideo non est purus actus, isibiiitas. sed habet possibiiitatem ; et ratione huius tabet fluxibihtatem et variabilitatem , ideo carel stabilitate, et ideo non potest esse nisi per praesentiam eius qui dedit ei esse. Exempium huius apertum est in impressione formae sigilli in aqua, quae non conser- vatur ad momentum , nisi praesente sigillo. — Et iterum, quia creatura de nihilo producta est, ideo aniias. habet vanitatem; et quia nihil vanum in se ipso fulcitur, necesse' est, quod omnis creatura susten- tetur per praesentiara Veritatis. Et est simile : si quis poneret oorpus ponderosum in aere, quod est quasi vaniim, non sustentaretur. Sic et in pro- posito.
1. Ad illud ergo quod obiicitur de distantia et permixtione, dicendum, quod tripliciter unitur ali- quid alicui: aut secundum praesentiam tantum, aut secunduin praesentiam et dependentiam , aut secundum praesentiam et dependentiam et concomi- tantiam in materia. Primo modo est radius in aere, secundo modo anima in corpore, tertio modo liquor in liquore. Quod primo modo est in aliquo non per- miscetur, simiiiter quod secundo modo est non permiscetnr proprie , sed solum quod tertio. Et primo quidem modo est Deus in rebus, non secundo vel tertio.
2. Ad illud quod obiicitur de distantia motoris Dupiei di a mobili, dicendum, quod est distantia per absen- "'""'" tiam,ethaec impedit, non iuvat ad motum; el est distantia per independentiam, et haec iuvat, quia quanto motor perfectior est et absolutior, minus de- pendet et est sufficientior; et hoc modo distat Deus etiam praesens.
3. Ad ijlud quod obiicitur, quod virtus unita est magis infmita; dicendum, quod unitas virtutis, quae facit ad eius magnitudinem , per se attenditur respectu subiecti, per accidens respectu obiecti. Respectu autem subiecti attenditur per subiecti sim- Notandum plicitatem, respectu autem obiecti per indistantiam a virtute, quia virtus tanto potentior, quanto obie- cto^ propinquior. Quoniam igitur virtus divina in substantia est simplicissima et nunquam a substan- tia elongatur, ideo in multis est inftnitissiina, quia unitissima in multis, ut in uno. Ubique enim est centrum illius potentiae, sicut dicit Trismegistus.
4. Quod ultimo obiicitur iam solutum est, quia necessitas est ex parte Dei et creaturae, sicut vi- sum est. — Quod ergo obiicitur, quod agens crea- tum ubi non est operatur et effectum producit, qui sine ipso stat; dicendum, quod non est siraile in Deo. Nam si attendatur hoc in artiflce creato, hoc venit ex defectu perfectionis: quia enim agens crea- tum limitatum est, et differt a sua virtute, potest operari per virtutera ubi non est; rnrsus, quoniam agit ex suppositione et non potest in totum, ideo ePfectus non totaliter dependet ab ipso. Deus autem habet condiliones oppositas, quia infinitus, et idem. est in eo virtus et substantia, et iotum producit; ideo non est simile °.