Text List

I, Distinctio 36, Pars 1, A. 2, Q. 1

I, Distinctio 36, Pars 1, A. 2, Q. 1

Utrum esse ubique soli Deo conveniat.

Quod autem soli Deo conveniat . videtur.

1. Auguslinus in libro de Symbolo -: "Ubique esse est Deum esse" ; sed nuUi creaturae convenit Deum esse, iramo hoc est Dei propriissimum: ergo nuUi creaturae convenit esse ubique.

2. Item, Ambrosins in libro de Spiritu sancto": "Cum oninis creatura certis snae naturae sit cir- cumscripla limitibus, esse ubique et in omnibus rebus divinitatis et dominationis est propriuni".

3. Item , boc ipsum videtur ratione, quia oranis creatura, per se e\istens et in se, est hoc aliquid''; sed omne quod est hoc aliquid, est singulare, et omne singulare est hic et nunc, et nihil tale natura est esse ubique: ergo solius Dei est esse ubique.

4. Item, conditio ista, qua Deus est ubique, convenit Deo ratione suae imraensitatis; sed iramen- sitas est proprietas solius Dei, quae nuUi crealurae potest convenire: ergo nec esse ubique.

CONTRA hoc: I. obiicitur de universaH , quo- niam universale est semper et ubique ^ et tamen non est Deus. — Si tu dicas, quod est ubique re- spectu suorum singulariuui et non simpliciter; obii- cilur tnnc, quod aliquod universale est, cuius sin- gularia sunt ubique, et impossibile est aliquid fieri. quod non sit eius singulare vei in siugulari, ut hoc universale substantia: ergo est ubique.

2. Item, obiicitur de numero, qui est in onuii- bus entibus, et nihil potest fieri, in quo non sit numerus"; et praeterea, in omnibus entibus est unus numerus: ergo cura numerus non sit Deus , esse ubique non est proprium solius Dei. — Si dicas , quod non est ibi totus, sed secundum par- tem et partera; obiieitur de voce, quae est in au- ribus diversorum tota et in toto aere: esto quod vox esset ita magna, quod per totum mundum audiretur, tunc esset ubique tota et una. Probatio': ■quia si multae, cuni infinitae sint partes aeris, et vox sit in qualibet parte: lunc ergo inflnitae sunt voces actu; quod est impossibile.

3. Item, obiicitur de anima, qnae est in qua- libet parte animalis tota, ut supra monstratum est ': esto ergo , quod fieret animal giganteum ita ma- gnuni quasi totus mundus, tunc anima esset ubi- que: ergo quod non sit, hoc est propter defectum corporis, et non suum. — Si dicas, quod est in pluribus tanquam in uno loco, unde nunquam una anima est iiisi in uno corpore; obiicilur de corpore Christi, quod totum et integrum est in diversis al- taribus distinctis.

4. Item, obiicitur per rationem.. Cum enim de natura singularis sit esse hic et nunc , tamen alicui dat Deus semper esse, ut .\ngelis: ergo pari ratione alicui dabit esse ubique.

5. Item, si aliqua duo inseparabiliter sunt unita. ubicumque est unum, et alterum; sed humana na- tura et divina in Christo inseparabiliter sunt unita: ergo ubi est divina ^ et humana. Sed divina natura est ubique: ergo et humana, et sic etc.

CONCLUSIO

Soli Deo proprie et singulariter convenit esse ubique.

Respondeo: Dicendum, quod esse ubique, acut ■ dicunt Sancti , convenit soli Deo proprie et singula- riter, ita quod nulli convenit alii, nec intelligi po- . test convenire, si recte intelligatur. — Nam Deus dici- lur esse ubique, ita quod ex parte Dei intelligilnr ^ idenlitas et toialitas, ex parte loci pluralitas et universalitas. Per conditionem identitalis excluditur universale, quod quamvis sit in omnibus singulari- bus, tamen secundum aliud et aliud suppositum, et ita numeratum. Per conditionem lotalitatis excludi- tur numerus; nam quamvis numerus sit ubique, tamen secundum aliam et aliam partem. Per condi- tionem pluralitatis a parte loci excluditur spiritus creatus, qui quamvis sit in pluribus partibus corpo- ris, non tamen'' in omnibus nisi ut unitis. Per con- ditionem universalitatis excluditur corpus Christi sub Sacramento , quod quamvis sit in pluribus, non tamen est in omnibus nec esse potest, quia hoc solum convenit ei sub Sacramento.

1. 2. 3. Et ita patent primae instantiae. Quod laraen obiicitur de voce, intelligendum, quod gene- ratio sensibilium in raedio est per diffusionem, unde non numeratur vox, sicut nec lux, nisi ad nume- rationem susceptibilis — unde quot sunt aures , tot sunt voces, quoniam vox in aere erat multiplicabi- lis, et non multiplicata — et ideo patet, quod nec tota ubique ante numerationem, sicut nec lux dif- fusa, nec eadem post numerationem. Etideoexem- plum de existentia vocis non est multum simile Deo.

4. Ad illud quod obiicitur , quod Deus dat sempiternitatem; dicendum, quod tam esse ubique, quam semper, importat quandam infmitatem; et in- e fmitas sempile7-nitatis est infmitas durationis, quae ' est secundum potentiam ; et haec non repugnat creaturae, quia non impedit durationem creaturae I esse finitam actu et infinitam potentia; et ideo I omni durationi creaturae necesse est aliquid adiici. Sed esse ubique dicit immemiiatem actu, quia I importat simultatem locorum : et haec repugnat crea- i turae, et ideo non potest ei omnino communicari. Communicatur lamen secundum possibilitatem crea- I turae, secundum quod participat mains et minus de nalura spiritualitatis. Nam nihil est omnino spiri- > tuale nisi solus Deus, sicut dicit Augustinus de Mo- ribus Ecclesiae ■' : "Solus Deus est incorporeus , quia omnia replet". Creaturae autem quaedam sunt spi-i rituales per abstractionem , ut universale et nume- rus; et ista possunt esse in pluribus propter com- muuitatem ad plura, et ita secundum sui plurifica- tionem. Quaedam spirituales sunt per separationem a materia corporali, ut animae; et istae sunt in pluribus, tamen non multiplicatis. Quaedam autem spirituales per unionem , ut corpus Christi est cibus spiritualis naturae", quamvis sit verum corpus, et ideo quasi est medium inter animam et Deum, et ideo in quantum cibus plus sapit naturam spiritua- litatis; et ideo est in pluribus, ut sunt plura loca, non tamen in omnibus, quia ratio cibationis non se extendit ad omnia. Et sic patet, quare sub Sacra- mentn est in pluribus.

5. Quod obiicitur de inseparabiliter unitis, sol- vendum est per . interemptionera ' , cuni alterum , excedit alterum , ut patet in genere et specie. Quod obiicitur, per unionem homo est Deus; dicendum, quod hoc intelligitur per communicationem idioma- tum; similiter et esse ubique convenit per idioma- tum communicationem.

PrevBack to TopNext