Text List

I, Distinctio 36, Pars 1, A. 3, Q. 1

I, Distinctio 36, Pars 1, A. 3, Q. 1

Utrum Deus aequaliter sil in omnibus rebus.

Quod autem sit uniformiter, videtur:

1. Quia, sicut dicit Philosophus, "prima causa uno modo se habet ad omnia, licet omnia non habeant se uno modo ad ipsam" ; sed omnia in Deo sunt uniformiter. qnia sunt vita et creatrix essen- tia: ergo multo fortius Deus in omnibus rebus esl aequahter et uniformiter.

2. Item, quod est ubique totum est aequaliter et uniformiter ' ; sed cum Deus sit simplicissimus. est ubique totus: ergo aequaliter el uniformiter est in omnibus rebus.

3. Itera, unicuique rei intima est materia et for- nia: sed forma non unitur materiae nisi mediante appetitu, appetitus autem ortum habet ab essentia^; sed hoc non posset nisi per Dei praesentiam: ergo Deus magis est intimus omni rei quam sua forma. Sed forma unicuique rei est summe intima: ergo Deus in terraino intiraus est cuilibet. Sed quod habet esse in terraino est uniformiter: ergo etc.

4. Itera, hoc ostenditur per impossibile: (juia. si Deus noii est aequaliter in rebus, ergo cum'' magis intime est in una quam in alia, ergo in ali- qua non est summe intime: ergo aliquid est in re intrinsecura, in quo non est Deus: ergo Deus non est intimura quod est. Sed hoc est impossibile: ergo et primum.

Sed Contra: 1. "Orane quod recipitur in aliquo. ^pio^f i est ibi per modum recipientis, et non recepti ^" ; sed I creaturae non sunt aequaliter capaces Dei: ergo non ! est aequaliter in eis Deus.

j 2. [tem, sicut se habet intellectus ad primam j lucem, sic ens ad primam essentiam , et vivens ad I primam vitam''; sed maior intelleclus magis parti- cipat divinam hicem: ergo perfectius ens , et perfe- I ctius vivens divinam essentiara et vitam : ergo Deus j perfectius est in uno quam in alio.

3. Item, existentia Dei in rehus est conserva- I tio rerum': sed non omnes res aeciualiler conser- i vantur: ergo non est aequaliler in oranibns.

4. Iteni, cura Deus sit ubique, solum dicitur i habitare in iustis; sed hoc non esset, si aequaliter , ct iiniformiter esset in omnibns: ergo etc.

CONCLUSIO.

Deus uniformiter est in rebus, quatenus non connotatur effectus; sed quatenus uni creaturae Deus dat plus quam alii, magis dicitur esse in una quam in alia.

Respondeo: Ad praedictorum intelligentiam est notandum, quod Deum esse in rebus dupliciter potest intelligi: uno modo, ut idem sit quod esse praesentem cuilibet rei , non connotando effectum ; et sic uniformiter est in omnibus rebus, eo quod intimus est cuilibet rei et summe praesens et totus in qualibet re. Alio modo potest connotare effectum, sicut artifex dicitur in artificio esse per connotatio- nem effectus et per impressionem suae similitudinis; et sic, cum uni creaturae plus det quam alii, magis est in una quara in alia. — Et hoc potest esse tri- pliciter': vel extensive, quantum ad ea quae habent esse diuturnius, ut in corpore incorruptibili plus quam in anima sensibili ; vel intensive, quantum ad ea quae habent esse nobilius, ut in anima sensi- bili' quam in corpore incorruptibili; vel utroque modo, ut in aninia rationali quam in corpore cor- ruptibili.

His visis patent obiecta ad utramque partem. Procedunt enim his duabus viis, ut patet, exceptis duobus primis ad utramque partem.

Quod enim obiicitur, quod Deus uniformiter se habet ad omnes res ; si intelligatur uniformitas ex parte divini esse, verum est; si autem intelligatur ex parle effectus, falsum est. Quoniam Deus unifor- miter et stabiliter existens, celera movet^ et mul- tos et varios effectus producit, et efliciendo diversa in rebus facit, quod res non se habeant uniformiter ad ipsum. Quoniam igitur, cum dicitur Deus esse in rebus, uno modo connotatur effectus, alio modo non; ideo uno modo conceditnr, quod sit uniformi- ter, alio modo quod non. Similiter e converso, cum dicitur, quod omnia sunt in Deo, uno modo potest connotari effectus, sicut patet in praedestinatione et reprobatione, et sic non est uniformiter; alio modo non connotatur effectus, et sic uniformiter.

Quod obiicitur iterum ad oppositum , quod omne quod recipitur, est per modum recipientis; dicen-E dum, quod verum est, ubi receptum dependet a recipiente, ut species^ a virtute cognoscente; in proposito autem non sic est. Unde divina essentia, existens in re, non accipit modum rei; et sic patet illud.

PrevBack to TopNext