Text List

I, Distinctio 36, Pars 1, Divisio Textus

I, Distinctio 36, Pars 1, Divisio Textus

Supra egit Magister, quoraodo omnia sunt in Deo. Hic secundo agit, quomodo Deus sit in rebus et in locis corporaiibus. Et quoniam ad esse in loco et in re mutabili sequitur mutalio in eo quod in illo est, ideo agit secundo' de Dei immutabililate in ioco, infra distinctione eadem ultra medium, ibi: Cumque divina natura elc. Prima pars habet tres partes. In prima narrat, quomodo Deus est in locis et in rebus, et per auctoritates confirmat. In secunda nititur diclorum aperire intelligentiam, ibi : Quoniodo autem Deus habitat in bonis etc. In terlia ostendit intellectus nostri ad hoc capiendum insufficientiara, ibi : Ex praediciis patet, quod Deus ubique totus est.

Prima pars tres habet secundum tria capitula! In prima ostendit modos essendi Deum in rebus. In secunda vero confirraat auctoritatibus , quod Deus est ubique per essentiam, ibi: Ne aiUem ista, quia capacitatem, humanae intelliijentiae etc. In tertia ostendit, quod Deus in solis Sanctis habitat per gra- tiam. il:)i: in Sanctis vero habitat, in quibus etc.

Quomodo autem Deus habitat. Haec est se- cunda particula, in qua excitat ad dictorura intel- ligentiam , et liabet haec pars tres partes. In priina rationabiliter manuducit. In secunda stultam ratio- nem excludit, ibi: Sciendum est etiam, quia , ut ait Augustinus. In tertia in adrairationem erigit, ibi: Iltud quoque mirabile est. Sacramenta enim divina raagis sunl admirabilia quam intelligibilia.

Ex praedictis patet, quod Deus ubique totus. Haec est tertia pars, in qua ostendit insufficientiam ad cognoscendum , quomodo Deus est ubique per essentiam ; et haec pars habet tres partes secun- dum tria capitula. Primo enim ostendit, quod intel- iectus nostri non sufficiunt. Secundo excludit eos qui praesuratuose solvunt , ibi : Quidam tamen, im- mensa ingenio suo metiri etc. Tertio vero abiicit eos qui irrationabihter quaerunt, ibi: Solet etiam ab eisdem quaeri, quomodo Deus etc: ul)i osten- dit, quaestionem eorum esse frivolam et responsione indignam.

PrevBack to TopNext