I, Distinctio 36, Dubia
I, Distinctio 36, Dubia
Dub. I.
In parte ista sunt dubitationes circa litteram et primo de hac soiutione Magistri, qua dicit, quod cogni- tio Dei est eius essentia, nec tamen omnia quae sunl in cognitione, sunt in esseiUia. Videtur enim male di- cere, quoniam hoc argumentum videtnr esse necessa- rium: si aliqua duo sunt omnino eadem; si aUquid est in uno, et in alio. Si dicas, quod difterunt penes con- notata: videtur falsmn, quia Dei praescientia non connotat. — Vel si dicas, quod praescientia con- notat; obiicitur de hoc nomine Deus, quod non connotat, et tamen dicuntur omnia esse in Deo: ergo pari ratione et in essentia. — Praeterea, con- tra Magistruui videtur esse verbum .\nselmi in Mo- nologio ', quod "creatura in Creatore est creatrix essentia": ergo videtur, quod vere sint in Dei es- sentia.
Respondeo: Dicendum, quod haec praepositio in aliquando connotat inhaerentiam , ut si dicatur accidens in subiecto: aliquando notat ide^ititalem , ut si dicatur, ideae rerum sunt in Deo, quoniam sunt Deus, non a Deo; aliquando notat causalita- tem, ut si dicatur, creaturae sunt in ipso Deo: et potest haeo praepositio in dici secundum quatuor genera causarum, sed in Deo non dicitur nisi se- cundum tria^. — Quoniam ergo causa dicit respe- ctum ad creaturam secundum rationem intelligendi, ideo haec praepositio in, secundum quod dicit caiv- saHtatem , non additur nisi terminis dicentibus re- spectum ad creaturam. Et quoniam nomen substaii- tiae vel naturae vel essentiae non dicit respectum, ideo si dicatur: creaturae sunt in Dei substantia, haec praepositio in aut notat identitatem, aut in- haerentiam, quorum utrumque falsura est: et ideo tales locutiones non recipiuntur; et in illo argu- mento est sophisma secundum accidem. Ideo dicit Magister, quod non valet; quamvis enim idem sint re, differunt tamen in modo significandi et intel- ligendi.
Ad illud quod obiicitur, quod Deus non dicit respectum; dicendum, quod falsiuTi est, quia im- ponitur ab actu, quem habet ad creaturam, sicut dicit Damascenus ' ; unde bene dicitur : Deus crea- turarum.
Ad illud quod obiicitur , quod creatura in Crea- tore est creatrix essentia; dicendum, quod creatu- ram in Creatore esse est ideam vel similitudinem eius apud Deum esse; et Anselmus vult dicere, quod illa similitudo est creatrix essentia, non quod illa creatura sit essenlia. Unde bene concedendum, quod ideae rerum sunt in divina essentia, quia in notat identitatem, et vere; sed hoc non potest dici de creatura secundum esse, quod haljet in proprio genere
Dub. II
Item quaeritur de hoc quod dicit, quod illa esse in Deo intelliguntur , quae ex ipso et per ipsum etc. Vicletur enim raale dicere, quia cum talia non sint nisi praesentia, ergo in Deo non sunt nisi ea quae praesenter existunt; quod est manife- ste falsum et contra Augustinum ', qui dicit, quod res sunt in Deo ab aeterno. Si dicas , quod ac- cipit esse in Deo ut in conservante, quia sic accipit Apostolus in praefata auctorilate ^ : Ex ipso et per ipsum et in ipso; tunc nihil facit ad propositum, quia Magister accipit esse in, secundum quod di- cuntur res esse in Deo aeternaliter. — Si tu clicas, quod res actualiter sunt ex Deo vel per Deum ex tempore , sed habitualiter " ab aeterno; tunc ego lesiio iii- quaero, quare actualiter sunt in Deo ab aeterno , et non ex Deo vel per Deum?
Respondeo: Dicendum, quod esse ex Deo vel per Deum potest accipi vel secundum aptitudinem, vel secundum actum, vel secundum habitum. Si secundum actum ; sic praedicta auctoritas non est inteiligenda praecise, quod illa sola sint in Deo, quae sunt ex Deo vel per Deura, quia multa Deus cognoscit, quae sunt in Deo, quae tamen non sunt ex ipso nec per Ipsum, nec erunt. Potest ite- rum accipi secundum habitum; et sic adhuc non est intelligenda praecise, quia multa Deus cogno- scit et potest facere, quae non faciet; et tamen sunt in ipso, nec unquam eruiit ex ipso nec per ipsum. Potest iterum intelligi secundum aptitudi- nem; et tunc praecise habet veritatem, quia nihil est in Deo, nisi sil aptum esse ex Deo et per ipsum; et sic valet ad propositum, et sic intelligit Magisler; et per hoc excluduntur mala, quia Deus non potest facere mala, nec mala possunt esse ex ipso nec per ipsum.
Quod quaeritur, quare non dicuntur res aeter- nahter esse ex Deo etc; dicendum, quod non est simile , quia aliae praepositiones significant per mo- dum fieri et motus et actus, sed haec praepositio in per modum quietis '". Et quoniam Deus non fecit nisi ex tempore, nec fuit causa actualiter causans nisi ex tempore, licet habitualiter ab aeterno; ideo magis dicuntur res aeternaliter m Deo quam ex Deo°.
DUB. III.
Item quaeritur de ista ratione Magistri, qua dicit , quod nuila non sunt in Deo, quia Deus non cognoscit ea per approbutionem. Videtur enim male dicere, quia approbatio respicit voluntatem; sed esse in /)eo respicit ab aeterno exemplaritatem: ergo notitia approbationis nihil ad hoc facit. — Item , Magister videtur insufTiciens in divisione divi- nae cognitionis, quia sicut bona cognoscuntur notitia approbationis , ita mala notitia reprobationis. — Item, approbatio aut addit aliquid supra notitiam simpliciter , aut non ; si non : ergo non est ' in Deo distinguere notitiam, et notitiam approbationis. Itera, si nihil addil, ergo sicut sunt in Deo quae cognoscit approbando, ita etiam illa* quae cogno- scit sim,pliciter. Si aliquid addit: ergo videtur, quod divina notitia sit composita. Si dicas, quod addit secundum intellectum — sed intellectus noster non facit res esse in Deo: ergo nec notitia approbationis.
Respondeo: Dicendum, quod approbatio supra cognitionem secundum intellectum addit beneplaci- tum voluntatis; hoc autem beneplacitum connotat bonitatera in eo', respectu cuius est ; quia Deo non placet nisi bonura, et orane bonum in quantum huiusraodi Deo siraile est. Si ergo idea dicit rationem cognoscendi secundum assimilationera , orania quae Deus cogno.scit notitia approbationis , sunt in ipso.
Sed notandum, quod approbatio potest conno- tare bonitatem in actu; et sic non est praecise ve- 1 rura, quod orane quod est in Deo, sit cognitura notitia approbationis. Potest iterum connotare boni- tatem in potentia, sicut exemplar connotat rei en- titatem, non quia sit, sed quia Deus potest eam facere; et sic nihil est in Deo, nisi quod cognoscit notitia approbalionis , quia sic cognoscil omne bonum, quod est vel quod iJotest facere, et illius habet exemplar; et ideo illud tantura est in Deo.
DuB. IV.
Iteni quaeritur de hoc quod dicit Ambrosius: Eandem vim habeni omnia haec , scilicel ex ipso et per ips^um et in ipso. Obiicitur enim, .quod si habent eandem vim . ergo videtur hic esse inculcatio verborum. — Item, aut accipitur esse in ipso sicut in exemplari, aut sicut in cav^a conservante. Si tanquam in exemplari, constat quod aliud est esse in ipso, et ex ipso , sicut praeostensum est ^ Si tanquam in conservante, adhuc est aliud produci, aliud conservari. — Item, si eandem vim habent; sicut ex ipso appropriatur Patri, ita potest appro- priari Filio, et similiter Patri erit appropriare in ipso.
Respondeo: Dicendum, quod est loqui de illis tribus circumlocutionibus quantum ad illud quod significant, aut quantum ad ordinem, quem connotant. Si loquamur quantum ad illud quod significant, sic omnia dicuntur esse ex Deo , tanquam ex principio primo non aliunde moto ; omnia dicuntur esse per Deum, tanquam per principium sufficienlissimum , quod omnia agit per se ipsum; omnia dicuntur esse in Deo, tanquani in principio infinito, quod non potest facere aliquid extra se, sed omnia ambit eius virtus. Et in his tribus cir- cumlocutionibus significatur, quod Dens est princi- pium primum et sufficientissimum et infinitissimum. Et quia omnia haec in Deo sunt unum et conve- niunt tribus, ideo quantum ad significatum. dicit Ambrosius, quod habent eandem vim; nec tamen est inculcatio % quia idem diversimode important secun- dum rationem intelligendi. — Si autem loquamur quantum ad ordinem, quem connotant praepositio- num habitudines, sic sunt appropriata tribus: quia ''oian''' ex ipso dicit rationem primi, et per ipsum dicit rationem medii , et in ipso dicit rationem ultimi sive quietalivi^ Et ideo ex ipso appropriatur per- sonae Patris, quae est prima in Trinitate; per ipsum appropriatur Filio, qui est persona media; et in ipso Spiritui sancto, qui est persona tertia. Ex his patent obiecta.