Text List

I, Distinctio 37, Pars 2, A. 1, Q. 1

I, Distinctio 37, Pars 2, A. 1, Q. 1

Utrum Deus sit localis.

Circa primam proceditur sic. Quod Deus sit localis, ostenditur hoc modo.

1. Esse in loco et esse locatum convertuntur ; sed Deus est in loco , ut in praecedentibus probatum est ■ : ergo Deus est locatum. Sed esse locatum est locale: ergo Deus est localis.

2. Item, quod est in uno loco tantum locale est: ergo si plus possunt omnia loca quam unum, et magis sapit naluram rei quod habet esse in toto, quam quod habet in parte, multo magis est locale quod est in omni loco. Sed Deus est in omni loco, quia ubique ; ergo videtur maxime esse localis.

3. Item , Deus est ubique ; ergo est hic a toto^:. sed quod hic est, est in loco determinato, et quod est in loco determinato est locale: ergo etc.

4. Item , Deus est in loco aliquo determinato , aut ergo secundum toturn, aut secundum partem. Si secundum partem : ergo habet partem et partem , quod est inconveniens. Si secundum totum; sed quod secundum totUTn est in aliquo comprehenditur ab illo , et quod comprehenditur ab aliquo loco de terminato est locale; ergo Deus est localis.

Contra: 1. Magister in littera: "Localis non est, quia penitus non circumscribitur loco".

2. Item, ratione probatur sic: nihil dicitur tem- porale , nisi quod exceditur a tempore — temporalia enim in tempore sunt corruptibilia — ergo nihil dicitur locale , nisi quod exceditur a loco ^ ; sed Deus non exceditur a loco: ergo etc.

3. Item, locus est accidens , ergo non deno- minat illud, nisi ad quod comparatur ut accidens " ; sed ad Deum non potest comparari ut accidens: ergo non denominat Deum : ergo Deus non est localis.

4. Item, locus est quantitas continua divisibilis. punctus autem est principium quantitatis indivisi- bile ', ergo magis convenit cum Deo punctus quam locus, quantum ad proprielates ; sed Deus non dici- tur punctalis nisi improprie et falso : ergo non debet dici localis.

CONCLUSIO

Licet Deus aliquo modo sil in loco, tamen nullatenus dicitur localis.

Respondeo : Dicendum , quod locale dicitur quod sequitur leges loci, sicut temporale quod sequitur leges temporis. Leges autem loci sunt quantum ad actum continendi, mensurandi, salvandi, termi- nandi, secundum quas locus se habet ad locatum per modum impartientis, et locatum se liabet ad locum per modum suscipientis '. Et quoniam Deus sic est praesens loco, ut nihii ab eo omnino reci- piat, sed sohmi eius indigentiam suppleat et det loco virtutem continendi et locato virtutem replendi hinc est , quod Deus nullo modo dicendus est localis, sicut dicit Magister in httera ^ Et rationes ad hoc inductae concedendae sunt.

1. Ad illud ergo quod obiicitur, quod esse in soiutio op- iq(,q et esse locatum convertnntur ; dicendum , positoruni. ' ' ' quod convertuntur ratione materiae circa ipsum cor- pus, tamen ratione virtutis vocabuli non. Nam liaec determinatio in loco, ad hoc quod habeat verita- tem locutio, non exigit nec ponit nisi prae.sentiah- tatem et indistantiam ; sed esse locatum ponit ani- bitum et continentiam , esse locale ponit idoneitatem ad proprietates loci et indigentiam aliquam. El ideo soumdum. iiaec conceditur : Deus est in loco: tamen ahquid habet improprietatis , propter hoc quod haec prae- positio in videtur importare continentiam ambien- tem. Sed haec est magis impropria: Deus est loca- tus. El adhuc ista est plus impropria: Deus est locahs; et ideo non est recipienda, sed exponenda.

2. Ad illud quod obiicitur, quod est in uno loco' est locale; dicendnm, quod ilkid est, quia locus superexceJht ipsum iocatum, unde illud de- terminat et defmit ; sed quando est in omnibus , ipsum superexcellit omnia loca. Et ideo super hoc non tantum possunt omnia loca, quantum potest unus locus super illud, quod est tantum in uno loco. Et ideo non est localis dicendus Deus.

3. Ad illud quod obiicitur, quod Deus est hic etc; dicendum, quod hic potest teneri dupli- citer: aut demonstrative tantum, aut demons tra- nhfmcuo. tive et discretive '. Si tantum demonstrative , sic verum est, Deum esse hic, quia non est signare locum , cui Deus non sit praesens. Si autem discre- tive, falsum est esse hic; et non sequitur ex prima, et hoc sensu procedit sua ratio.

4. Ad illud quod quaeritur: aut Deus est se- cundum totum etc. ; dicendum , quod in Deo sunt simul simplicitas et in/initas. Quando ergo apponi- tur circa Deum nomen importans lotalilatem, potest dupliciter apponi : vel ratione simplicitatis; et sic Dinert to- . . . ^ , . . ■ r- , tumettotom pnvat partem et partem , et sic sigmficatur per no- totiiiter. men = , ut si dicatur : totus Deus. Et quoniam Deus in omni loco simplex est, et quodhbet esl capax sim- plicitatis divinae ; ideo ratione simplicitatis Deus est in quolibet loco totus. Potest iterum totalitas apponi ratione infinitatii et hoc flt per adverbium , ut si dicatur : Deus est totaliter in loco hoc sive secun- dum totum; et sic, cum divina infinitas a nullo loco includatur, Deus in nullo est secundum totum. Quando ergo quaeritur: aut secundumpcwtej», aut secundum totum; dicendum, quod non dividit per immediata % quia Deus nec est securidum partem, quia simplex , nec secundum tolum , quia iDflnitus. Et ideo dicendus est totus in quolibet loco, non tamen totaliter ; et ideo est in loco. non tamen lo- caliter.

PrevBack to TopNext