Text List

I, Distinctio 37, Pars 2, A. 1, Q. 2

I, Distinctio 37, Pars 2, A. 1, Q. 2

Utrum Deus sit mutabilis secundum locum.

Secundo quaeritur utrum Deus sit mutabilis secundum locum. Et quod non, videtur sic.

1. Magister in littera ' dicit et accipit ab Augustino super Genesim : "Deus est in omni tempore, et in omni loco, non tamen movetur per loca vel tempora".

2. Item, ratione ostenditur, quia "motus est actus imperfectus ^" ; sed in Deo nulla est imiier- fectio: ergo nec secundum locum mutatio.

3. Item, per omnem motnm aliquid acquiri- tur"; sed Deus nullum locum potest acquirere, quia est ubique : ei'go impossibile est, Deum secun- dum locuni mutari.

4. Item , nobilior dispositio est quies quam mo- tus * ; sed quod nobilius esl Deo est altribuendum : ergo impossibile est, Deuin secundnm locum mutari. quia semper quiescil.

CoNTRA : 1 . .\ugustinus ad Orosium " : "Deus mo- Ad opposi- vet se sine tempore et loco", ergo videtur quod Deus moveatur; sed perfectissimus motiuim est motus secundum locura : ergo etc.

2. Item , Isidorus ° : "Cum sit iilocalis Deus , localiter tamen ambulat in Sanctis": ergo saltem videtur mutari per accidens.

3. Ilem, hoc videtur r-atione , quia "niotis no- bis, moventur ea quae in nobis sunt". Hoc dicit Philosophus ' , et dicit propter formas, quae non sunt in uno delerniinate : ergo si Dens est in nobis , Deus movetur in nobis saltem secundum accidens.

4. Item, quamvis Dens quantum ad existen- tiam per essentiam non determinet locum ' , lamen quantum ad habitationem defmite est in aliquibns, ita quod non in aliis : ergo saltem quantum ad hunc modum est mutabilis.

CONCLUSIO

Deus nec per se, nec per accidens mutatur per locum.

Respondeo : Dicendnm , quod sicul dicil Magi- j ster in littera", Deus nullo modo mutatur per lo- t^eudui j cum ; et hoc verum est, quia nec per se , nec per j accidens mutatur, et hoc est propter summam im- ! mensitatem, qua adest omnibus et nulli abest. Etcmoiiai si incipiat esse in re, vel desinat, hoc solum est secundum rei mutationem, non secundum mutatio- nem eius : ut puta , si aere illuminato intelligatur creaii cryslallus. radius incipit esse in eo, et cry- stallo amoto, desinit esse. nulla facta mutatione in radio.

1. 2. Ad illud ergo quod obiicitur, quod Deus soiuuo j movet se; dicendum, quod Augustinus non dicit''"'""' simpliciter , quod movet se, sed '" : sine tempwe et loco. Et qunniam omnis motus secundum Augusti- num comprehenditur sub mutatione secundum tem- pus et secundum locum; ideo tantum est hoc dicere quantum esset dicere : movet se sine motu, et ita non movet se vere, nec implicatur contradictio. Sed cum in motu sint duo, scilicet quod est actus et quod est vwriatio sive imperfeclio ", vult dicere Augustinus, quod movet se sine molu , quia semper est in actu, sed non in actu imperfecto, innno perfecto. — Quod dicil Isidorus est intelligendum metaphorice, vel causaliter, quia Sarictos facit ain- bulare, id est per fidem de virtute in virtutem.

3. Ad illud quod obiicitur, qiiod motis nobis etc. ; dicendum, quod illud non habet veritatem , nisi in illis quae sunt in aliis per dependentiam et defini- tionem. Unde quia radius est in aere, sed non de- )ianduni. pendet ab aere , ideo non movetur, moto aere ; et quia anima est in manu, nec definitur manu, ideo non movetur, mota manu. Deus autem non depen- det a rebus nec deflnitur , ideo non movetnr' ad mo- tum rerum.

4. Ad illud quod obiicilur de habitatione Dei, dicendum , quod determinate est in aiiquibus non ratione immensilatis, sed ratione inflrrentiae gi'atiae; et ideo noii determinatur ipse Deus, sed effectus tantum. Hinc est, quod non per se , nec per acci- deiis movetur nec moveri potest, quia a nuUo de- pendet nec dependere potest ^, a nullo definitur nec potest definiri; et non solum non est possibile, sed etiam non inteUigibile.

Obiiciet autem aliquis sic: intelligaraus corpus' iiia diiii- egredi a loco, nuUo ititroeunte, tuncremanet vacuum: aut ergo ibi est Deus, aut non: si sic, ergo in eo est quod nihil est , quod stultum est dicere ; si non est , et prius ibi fuit , ergo videtur esse mutatus , saltem per accidens : ergo videtur, quod Deus exeat cum re et cum re alia ingrediatur, quia si res tan- tum exiret , Deus non exiret '.

Ad hoc respondeo, quod si per impossibile ponatur, locum evacuari, tunc remanere intelligitur capacitas loci privata; capacitas aliquid est, et in illa Deus est; privatio autem nihil est, et in illa Deus esse non potest: non ergo desinit Deus esse in eo, quod remanet post recessum corporis; sed cum res privatur, aufertur comparatio eius ad Deum. Quod enim nihil est, nullam habet comparationem.

Sed cum res movetur , Deum non dimittit, nec Quoad n ad Deum accedit , nec Deus cum re venit: quia sic est in re, ut sit extra rem ideni; ideo nec res eum dimittit nec novum invenit. Et hoc est intelligibile, si quis potest intelligere , quod Deus sit simplex, et infinitus et immensus. Quia enim est immensus. ita est intra, quod extra ^; quia simptex, secundum unum et idem est intra et extra: ideo nec dimit- titur, nec acquiritur aliud in re; nec ab ipso itur ad ipsrrm, cum ' dimittitur, rrt ahbi et alibi inve- niatur.

PrevBack to TopNext