Text List

I, Distinctio 37, Pars 2, A. 1, Q. 3

I, Distinctio 37, Pars 2, A. 1, Q. 3

Utrum Deus sit ab omni loco separabilis vel extra omnem locum.

Tertio loco quaeritur , utrum sit Deus ab omni loco separabilis vel extra omnem locum. Et quod non, videtur :

I . Quia extra omnem locum nihil est ; ergo si ■ Deus est extra omnem locum , ergo nihil est ° vel iii nihilo.

2. Item, hoc quod est extra adverbium loci est: ergo si Deus extra omnem locum est, est in loco et praeter omnem locum; sed hoc est falsum et non inteUigibile : ergo Deus non potest nec re nec intellectu separari ab omni loco.

3. Item, ctim dicitur: Deus est extra mundum, extra aiit stat pro aliquo, aut pro niliilo: si pro nihilo, ergo chimaera est pxtra mimdum; si pro aliquo, ergo pro creato , vel increato: non pro creato; constat': ergo pro increato: ergo esse exlra mundum est esse in Deo. Sed omnia sunt in Deo : ergo oninia sunt extra munduin.

4. Item, in nullo est Deus, quod non sit in ipso: sed niliil, quod sit extra mundum, est in Deo: ergo Deus non est extra mnndum.

Contra: 1. Quod locus ■possit separari a Deo Ad opposi- secundum intellectum, videtur, quia possilMle est se- cundum intellectum, locum privari omni locato et remanere vacuum; sed vacuum est privatio, Deus autem in nullo est, quod non sit in ipso; privatio autem non est in Deo: ergo nec Deus in priva- tione , ergo nec in vacuo , et sic est separabilis a loco.

2. Item, quod Deus separetur a loco secundum rem , videtur , quia , sicut se habet Dei aeterni- tas ad onine tempus, ita immensitas " ad omnein locum ; sed Dei aeternitas fuit ante omne tem- pus: ergo Dei inimensitas fuit exfra omnem locum. Sed quod est extra aliquid est separatum ab eo: ergo etc.

3. Item, si Deus est tantuin in locis creatis, cum illa sint finitae dimensionis, et quod commen- snrat se fmito est definibile et fmitum : ergo Deus esset finitus.

4. Item , Deus est adeo bonus , quod melior cogitari non potest, ergo adeo magnus et immen- sus, quod maior eo cogitari non potest; sed toto mundo potest cogitari linea maior, si intelligatur protendi extra circumferentiam caeh: ergo si ibi est Deus, Deus est extra, aut non est maximum.

3. Item , Angelus potest esse extra mundum ; sed non extra Deum: ergo Deus est extra mundum.

CONCLUSIO.

Deus secundum distantiam nec re nec intellectu separari potest ab omni loco, sed seeundum independentiam et re et intellectu a loco est separatus.

Respondeo: Dicendum, quod aliquid separari Disiinctio. ah alio est dupliciter: vel secundum distanliam, vel secundum independentiam ". Primo modo aliqua duo, quae sunt in eodem loco, separantur, cum unum conciosioi. elongatur ab alio. Et hoc modo impossibile est esse, nec intelljgi, Deum separari ab orani loco. Naiii ista separatio inchidit distantiam spatii, et hoc de ne- cessitate includit locim; et ita implicantur duo op- posita, scilicet quod Deus sit in loco, et distet ab omni loco. Si autem loquamur de separatione per independenliam; sic dicendum, quod Deus et re et condusiu intellectu est separatus a loco, quia in se ipso omnino est independens a loco, sicut ante prodiictionem loci. Locus autem econtra non est separabilis a Deo nec co.oiiaiiu re nec intellectu, sicut probant rationes ad hoc inductae.

2. Similiter, cum quaeritur, utruin Deus sit soiouoc extra omnem iocum; dicendum, quod extra uno nistincuo modo dicit situm et positionem; et sic est impossi- bile\, sicut impossibile est, si ante dicat tempus , quod sit ante tempus. Aho modo ante et extra di- cunt excessum et superexcellentiain divinae aeterni- tatis et immensitatis respectu temporis et loci ; et sic concedendum, quod Deus est ante tempus et extra omnem locum. Nec ex lioc sequitur, quod separe- tur a loco, sed quod summa immensilas superexce- dat omnem locum nec ad illum arctatur. Et hoc vult dicere Gregorius % quod Deus est extra omnia, non exclusus, quia non distat; et mfra'orania, non in- clusus, quia non arctatur, quia in se ipso ens" est oranino iinmensus, ita quod extra ipsum nihil po- test esse nec cogitari, sive nihil potest cogitari ita immensum, sicut Deus est in se ipso.

3. Ex hoc patet sequens, quia quod non est extra, non est propter hmitationem suam, sed loci defectionem.

4. Ad illud quod obiicitur de linea, dicendura , quod statim, dum intelhgitur ahquid extra mun- dum, ex hoc datur intelligi, quod Deus sit ibi, sicut si intelhgatur novus mundus fieri, absque dubio Deus esset in illo. Tamen nou sequitur, quod ibi sit, quia illud nihil est.

5. Similiter, si fiat Angelus extra mundum'; Deus tunc est extra non secundum motuni suum, sed Angeli. Sed forte hoc est magis flctionis quam Nounndu veritatis, quod Angelus extra universum exeat, si- cut patebit*. Attamen illud cogilandum est, quod divinum esse, sicut non potest cogitari habere ter- minum in duratione, sic non potest cogitari nec debet habere terminum in existentia et praesentia- litate; et sicut non potest cogitari habere intercisio- nem in duratione, sic nec in praesentialitate. Hic intellectus habendus est; caveat tamen, qualiter qnis imaginetur et exprimat per serinonem.

PrevBack to TopNext