Text List

Prev

How to Cite

Next

I, Distinctio 37, Pars 2, Divisio Textus

I, Distinctio 37, Pars 2, Divisio Textus

Supra ostendit Magister, qualiter Deus sit in locis et rebus omnibus; et quoniam ad existentiam in loco sequitur circumscriptibilitas et localitas ' in creatura locata, ideo intendit hic a Deo has condi- tiones removere. Et dividitur haec pars in duas. In prima ostendit Deum incircumscriptibilem et immu- tabilem. In secunda vero concludil et per auctori- tates confirmat , ibi : Fateamur itaque, divinam na- luram etc.

Prima pars habet tres partes. In prima ostendit, quod immutabilitas et incircumscriptibilitas convenit Deo. In secunda hoc removet a natura angelica et omni natura creata , ibi : SpitHtus vero crealus quo- dam modo etc. In tertia " suam conclusionem infert, quod solus Spiritus increatus est incircumscriptus , ibi: Sunt ergo spiritus creati etc.

Fateamur itaque etc. Haec est secunda pars, in qua suam resnmit conclusionem, ut addat, et habet haec pars tres partes. In prima concludit prae- determinata et auctoritatibus confirmat. In secunda vero niovet dubitationem et solvit illam,'ibi: Ad hoc autem solet opponi. In tertia breviter epilogat praedeterminata et ostendit rationera situs praesen- tis capituli, ibi: lam sufficienter demonstratum est.

PrevBack to TopNext