Text List

I, Distinctio 36, Pars 1, Dubia

I, Distinctio 36, Pars 1, Dubia

Dub. I

In parte ista incidunt dubitationes circa litteram et primo de hoc quod dicit Magister, et est verbum Augustini, scilicet quod mali non sunt cum illo, ut caeci in luce etc. Videtur enim male dicere, quia mali sunt in Deo, quia in illo vivunt, moventur et sunt: ergo si non importatur maior convenientia per hoc quod est esse cum aliquo quam in aliquo, videtur, quod sicut mali dicuntur esse in Deo, ita debeant dici esse cum Deo. — Item, qiiae est nuigis inipropiica, Deus est cum malis, vel inali cim Deo? Videtur, quod haec: mali sunt cum Deo. Unde Augustinus in libro Confessinnum': "Mecum eras, et lecuni non eram" ; loquitur pro statu peccati. Sed contra ; cum dicit auctorilatem in ca- suali ', ergo videtur, quod raelius dicitur: Uomo cim Deo, quam e converso.

Respondeo: Dicenduni, quod haec praepositio cum dicit associationem. hi societate autem consi- derantur duo, scilicet rautuum auxilium et con- formitas voluntatis. Quoniam igitur soli boni ha- bent voluntatem conformem et sunt coadintores Dei ' , ideo de eis solis proprie dicilur , quod sint cim Deo, et e converso; quia tunc hoc quod esl cum non dicit auctoritatem. Quia vero mali non conformantur nec auxiliantur Deo in sna salute. Expiicaiur sed cootradicunt, et tamen Deus adiuvat eos in °tM. ■'^""""mnltis: ideo dicit Augustinus: Mecum eras etc^

DUB. II.

Item quaeritur de hoc quod dicit: Apud se habilat etc. Videtur enim male dicere, quia prae- positiones sunt distinctivae , quia transitivae^: si ergo Deus a se non distinguitur , male dicitur , quod apud se erat. S» tu dicas, quod transitionem solum dicunt quantuni ad modura: contra est Glossa super priraum loannis '', quae dicit, quod apud notat di- stinctionem Patris ad Filium.

Respondeo: Dicendum. quod Deus non .solum esl in creaturis , sed etiara apud se. Unde Augu- stinus in libro Confessionura ' : "Deus est in se ut alpha et oniega , in mundo ut creator et rector . in Angelis ut sapor et decor, in electis ut libera- tor et adiutor , in reprobis ut terror et horror". — Quod obiicilur, quod praepositio dicit transi- tionem et distinctionem ; dicendum, quod quantum est de virtute suae significationis, non dicit nisi tramitionem quantum ad ntodum; quod autem di- cat quantum ad rem , hoc est ratione materiae sive terminorum, quibus additur*.

DuB. III.

Item quaeritur de lioc quod dicit, quod Devs habital in aliquo, cim ila est in eo, ut ab eo cognoscatur et diligatur. Videtur nou bene dicere. quia habitat in parvulis, qui eum non cognoscunt: ergo non videtur haec ratio conveniens.

Respondeo: Est cognoscere actu, et est cogno- scere habitu; et quamvis parvuli non cognoscant actu, cognoscunt tamen habitu, eo quod gratiam habent et habitum virlutum , sicut dicitur in quarto libro.

DuB. IV.

Item quaeritur de lioc quod dicit: Quomodo ubique Deus sit, inteUectu non capimus. Videtur enim falsum dicere, quia "quod intelligimus debetur rationi", sicut dicit Augnslinns '" ; sed habemus ra- 'tiones, per quas scimus, Deum esse in rebus po- tentialiter, praesentialiter et essentialiter. Si tu clicas, quod non comprehendiraus"; similiter nec alia com- prehencUmus, quae dicuntur de Deo: ergo magis de hoc quam de supradictis non deberet dicere Magister, quod sit ineffabile.

Respondeo: Dicendum, quod quaedam suntj^ pure intelligibilia, et talibus non contradicit Imagi- natio, sed deficit; quaedam sunt sensibilia, et in talibus sufficit; quaedam sunt quodani modo imagi- nabilia, et quodam modo intelligibiha, et in tahbus frequenter intellectus deficit, et imaginatio contra- dicit et deficit: ut cum cogitamus, Deura esse ubique , Deura solo intellectu capimus , locum autem iraaginamur. Et quoniam nostra imaginatio exem- plum '^ non capit, quod aliquod unum sit in pluri- bus locis, et intellectus in claritatera lucis non aspicit; hinc est, quod talia nobis non intelligibilia iudicantur magis quam alia.

Dub. V

Item quaeritur de hoc quod dicit: Spiritus creatus sordibus poUuti corporis non inquinatur. Videtur enim coiitrarium esse ei quod dicitur Sa- pientiae nono ' : Corpus , quod corrumpitur , ag- gramt animam. Et iterum, anima contrahit origi- nale a carne el inficitur ab illa.

Respondeo: Sicut generatio univoca est, quae )apies ?e- est similis ex simili, et aequivoca , quae est rei dis- !tio.° ' '° similis, ita est infectio secundum ra.tionem univocam, ut leprosus facit leprosum, et secundiuii rationem aequivocam, ut infectio generat infectionem '. Primo modo loquitur Magister, quia anima leprosi non est leprosa; secundo modo obiicit.

Dub. VI.

Item quaeritur de hoc quod dicit: In Deo sunt omnia quae condidil, nec iamen inquinant eum etc. Videtur enim male dicere, quia sordes corporales inquinant res corporales, ergo spirituales res spiri- tuales. Item, si Deum non inquinant : ergo videtur , quod posset dici, quod Deus est in diabolo; quod est contra omnem usum.

Respondeo: Dicendum, quod, sicut tangit Ma- gister in littera \ sordes corporales non inquinant corpus, quod nec communicat in materia nec depen- det, ut patet in radio, qui non inficitur faecibus, quia nec dependet nec communicat in transmutabili materia. Et quoniam'Deus neutrum habet, ideo non valet illud. — Quod obiicitur, quod Deus est in peccatoribus ; dicendum, quod nullum inconveniens esset dicere; tamen quia hoc videbatur* sonare in contumeliam , ideo ponenda est determinatio , ratione cuius sermonis intellectus sanus appareat: ut si di- catur, Deus esl in diabolo vei in adultero quantum ad conservationem naturae.

PrevBack to TopNext