Text List

I, Distinctio 38, A. 2, Q. 1

I, Distinctio 38, A. 2, Q. 1

Utrum praescientia Dei rebus praescitis necessitatem imponat.

El qiuxl tlivina pniescienli;i poniit iiecessitaten» ostenditur sic.

1. Anselmus in libro de Coucordantia praescien- tiae el liberi arbitrii ' : "Quae praescivit Deus ne- cesse est futura esse".

2. Item, ratione sic: "ex maiori de necessario el minori de inesse semper concluditur de neces- sario", sicut dicit Pliilosophus in primo Priorum ^ Fiat ergo talis syllogismus: onme praescitum necesse est esse futuruin — hoc patet per Anselmum — sed hoc est praescitum, quolibet demonstrato: ergo ne- cesse e§t esse futurum.

3. Item, oinne quod Deus praescit, est verum; sed ut dicit Philosophus in primo Perihennenias ' , "omne quod est , quando est , necesse est esse": ergo si praescitum est modo vernm, necesse est, nunc esse veruin. Et futurum est praescitum: ergo modo necessarinm est esse futurum : ergo de neces- sitate eveniet.

4. Item, hoc ipsum ostendilur per impossi- bile: Deus praescit aliquid in partem affirmativam; quaero ergo , utrum illiid possit non esse: si non: ergo est necessariuin ; si sic: ergo potest aliter eve- nire , quam Deus praescit: ergo divina praescientia est fallibiiis et incerta. Et hoc est arguinentum Au- gustini ' et etiam Boethii in quinto de Consolatione: n Si aliorsum. quaiii praevisae surit, detorqueri va- lent res praevisae , iam non erit firma futiiri prae- scientia ».

5. Item , Deus praescit, aliquid esse futurum : aut ergo possibile est, non esse futurum, aut impos- sibile: si impossibile, non esse, ergo necesse esl esse; si autem possibile; sed omne possibile porii- bile, et falso possibili posito in esse, quod sequi- tur non est impossibile '. Ponatur ergo , hoc non esse; et Deus praescivit hoc esse: ergo Deus prae- scivit falsum. Sed hoc est impossibile : ergo impos- sibile est aliquod praecedentium.

CONTRA : 1. Quod non inferat necessitatem ,f ostenditur auctoritate Augustini, sumta a simili, in libro de Libero arbitrio ° : "Sicut mea memoria non cogit, facta esse quae praeterierunt, sic Dei praescien- tia noii cogit, facienda esse quae futura sunt".

2. Item, ratione ostenditur illud idem: intelli- gamus, Deum nihil praescire, ergo ex hoc nihii accrescit libero arbitrio : ergo positio praescientiae nihil ei aulert ' : ergo cum liberura arbitrium de se sit causa rerum ad utrumlibet et contingentium, di- vina praescientia hoc non tollit.

3. Item, sicut supra probatum est\ divina praescientia in pluribus aiit non est causa , aut non est tota causa; sed quod dat alicui necessitatem , lia- bet rationem causae, quia a quo est esse, et esse necessarium: cum igitur diviiia praescientia multorum futurorum non sit causa, ut malorum, nullam rebus imponit necessitatem.

4. Item, divina praescientia praescit res, sicut sunt eventurae, cum nihil praesciat nisi verum : ergo cum praescit, aliquem peccaturum, cum pecca- tum non sit nisi per voluntatem , praescit, istum per voluntatem hoc facere, et praescit, aUud posse fa- cere. Ergo si omne quod praescit, est verum, ve- rum est, quod iste per voluntatem hoc faciet et poterit aliud facere; et si hoc est contingens: ergo, si cum ' divina praescientia est contingentia circa res, non ergo necessitas.

5. Item , hoc ipsum ostenditur rationibus du- centibus ad impossibile. Si iiiiponit praescientia rebus necessitatem , perit ergo casus et fortuna. Secundum impossibile est, quod perit liberum ar- bitrium et consilium. Tertium, quod perit meritum et demeritum. Quartum. quod perit laus et vitu- perium.

CONCLUSIO

Praescientia divina rebus non imponit necessitatem, sed ipsum modum contingentiae rerum contingentium praescit.

Respondeo : Dicendum , quod tres circa hoc fuerunt positiones.

Quidam enim dixerunt, quod praescientia ne- cessario, cum sit infallibilis, iraponit necessitatem, et ideo abstulerunt liberum arbitrium et peccatum. — Et ista positio fuit haeretica et iniqua , quia destruit bonos mores.

Alia positio fuit, quod divina praescientia , si esset, necessitatem imponeret, et sic omnis virtus et laus periret '. Et quia dilexerunt rem publicam, ideo abstulerunt a Deo praescieiitiam, et a proposi- lionibus de futuro abstulerunt veritatem. — Et haec haerelica fuit et impia , quia derogat nobilitati divinae.

Tertia positio est catholica, quae Deum hono- irat et bonos mores conservat, et ideo iusta, pia et vera: quod divina praescientia est, et tamen non imponit rebus necessitatem. Omnia enim sic praeco- gnoscit esse eventura, sicut eventura sunt; et ideo, cum multa sint eventura contingenter , ut illa quae sunt a libero arbitrio et casu et fortuna, sicut prae- scit, haec esse futura ab istis, sic praescit modum contingentiae , secundum quem sunt ab istis.

Ad intelligentiam autem obiectorum notandum, quod duplex est necessitas. scWkel absoluta , et re- spectiva. Necessitas absoluta, ciuae opponitur contin- gentiae, dicitur nccessitas consequentis. Necessitas respectiva dicitur necessitas consequentiae ; et haec non opponitur contingenti. Nam ahquod contingens necessario sequitur, ut si ambulet, necessario sequi- tur , quod movetur ^

Dicendum ergo, quod in praescito non est ne- cessitas absohita, sed solum consequentiae, quia necessario sequitur: Deus praescit hoc, ergo hoc erit. Et hoc modo intelligitur auctoritas Anselmi, et consimiles auctoritates, quae proponuntur cum modo necessitatis ; et sic patet primum.

2. Ad illud quod secimdo obiicitur de syllo- gismo ex maiori de necessario et minori de inesse; dicendum, quod sicut patet, et Philosophus exponit, hoc intelligitut- de ea propositione , quae est de inesse .nmpliciter , quod aequivalet necessario; sed minor huius syllogismi, scilicet: hoc est praescitum, non est de inesse simpliciter; sicut enim infra " pa- tebit, non est necessaria.

3. Ad illud quod obiicitur de praescito, quod verum est, et si verum est, necessario est modo; dicendum, quod istam rationem facit Philosophus ad ostendendum, quod in futuris non est veritas; et est sophistica '. Nam quando dicitur : omne quod est, quando est, necessario est; intelligitur de eo, quod ponit aliquid in actu circa supposilum, quod ex quo positum est, impossibile est non esse posi- tum; sed verum de futuro nihil ponit circa subie- ctum, quia ° non est verum pro praesenti, sed so- lum pro futuro : et ideo nulla est necessitas , ne- que simpliciter , neque ut nunc , quia nihil ponit ut nunc.

4. Ad illud quod obiicitur per impossibile, quod si posset aliter esse , posset falli etc. ; dicendum , quod ' falsitas venit ex discordia intellectus ad cognitum , similiter potentia fallendi ex potentia discordandi. Dico igitur , quoniam necessario prae- scituni sequitur ad praescienliam , ideo non possunt discordare: el ideo nunquam fallitur, nec potest falli.

5. Quod ergo obiicitur, utrum aliter possit esse; dicendum, quod aliter potest esse, quia Deus po- test aliter praescisse; et cum ponitur, quod aliter sit'-, ponitur, quod aliter praescit. Quando ergo infertur: potest aliter esse, quam sit: et Deus prae- scivit sic: ergo aliter^ quam Deus praescJl, distin- guenda est conclusio: quia potest intelligi divisim, ^.J^j'^ "^ et sic vera est; et esl sensus: Deus praescit hocp" si'"s- evenire, et possibile est, illud non evenire; si autem coniunctim, falsa; et est sensus: illud est possibile, quod Deus praescit uno modo, et eveniat alio. Et est fallacia composilionis in illo processu, sicut hic: currens potest non moveri: ergo possibile est. quod aliquis currat et non moveatur; non sequi- tur. Similiter, cum quaeritur, quod ponatur: ponen- duni est; sed cum assumit: Deus praescivil, hoc est oppositum ponenti " : et ideo est negandum.

PrevBack to TopNext