I, Distinctio 38, A. 2, Q. 2
I, Distinctio 38, A. 2, Q. 2
Utrum necessario Deus praesciat quae praescit.
Secundo quaeritur, utrum divina habeat in se necessitatem , Iioc est, utrum sit, Deum praescire quod praescit. Et quod sic, ostenditur :
1. Primo per auctoritatem Anselmi in libro de I- Concordia praedestinationis el liberi arbitrii ' : "Quod praescit Deus, impossibile est non praescire": ergo ab aequipoUenti , necesse est praescire.
2. Item, ratione videtur, quia omne dictum de praeterito verum est necessarium — unde si cucurrit , necesse est cucurrisse — sed si praescit , praescivit: ergo cum hoc sit dictum de praeterito, ergo iiecessarium.
3. Item, licet potentia Dei sit Indiffereus ad exeundum vel non exeundura, tamen ex quo exi- vit in actum, necesse est exisse. Unde quamvis potuerit creare et non creare, antequam crearet, tamen ex quo creavit, necesse est creasse : ergo ex quo praescivit, necesse est praescisse.
4. Item, si horao voluit et praescivil aliquid, necesse est, hominem scivisse el voluisse: ergo si circa scientiam Dei non est minor certiludo, immo maior, quam circa scientiam hominis, multo fortius est necesse. Si tudicas, sicnt aliqui dicunt^, quod in hac: Deus praescivit, totum ex Futuro est se- cundum rem , quaravis intelligatur sub ratione prae- teriti, unde nihil plus est dicere: Deus praescit, nisi: Deus est, et hoc erit; contra: tunc. esto quod Deus nullam haberet cognitionem, dum tamen res esset futura, haec esset vera: Deus praescit; quod manifeste falsum est. Praeterea, esto quod prae- scienliae addatur actus transiens in praeterituin , ut promissio ' vel praedictio vel propbetatio, ibi transit in praeteritum aliquid, et vere fit idem sophisma et idem dubium: ergo hoc non solvil.
5. Item, plus distat esse et non esse, quam necessarium et conlingens; sed aliquid, quod sim- pliciter non est, habet esse in Dei praescientia: ergo multo fortius ahquid , quod in se contingens est, potest esse necessarium in praescientia Dei : ergo etc.
6. Item, omne imrantabile esl necessarium; sed cum dicitur: Deus praescit, est iramulabile: ergo est necessarium. Priraa est manifesta, secunda palet, quia cum dicitur: Deus praescit, si mutatur, ut fiat non praesciens , aut * secundum mutationem rei, aut Dei. Rei non, quia res adhuc nihil est, ergo non rautatur nec raulari potest. Si secundum rau- tationera sui, ergo Deus mutatur.
7. Itera, omne aeternura est necessarium, quia unum solum est aeternura, et illud est in quo non cadit contingentia, sed sumraa necessitas ; sed /jrae- scire Dei est aeternum : ergo necessarium esl, Deum praescire quod praescit.
Contra: 1. Regula est . si antecedens bonaeFmniameoi!.. conditionalis est necessnrium, et consequens; et si consequens non est necessarium , nec antecedens '. Sed sequitur: si Deus praescit , hoc esse futurnm, hoc erit , quocumque contingenti deraonstrato, quia oppositura non potest stare: ergo cum consequens non sit necessarium , ergo nec antecedens.
2. Item, regula est, quod necessarium corapa- titur se cum orani possibili. Omne enim repugnans necessario est impossibile " ; sed deinonstrato aliquo , qui praescitus est damnari, possibile est, istum salvari: ergo ista do possunt simul stare. quod sit praescitus damnari , et salvetur : ei hoc est irapos- sibile: ergo etc.
3. Itera, regula est, quod oppositum contin- gentis est contingens, el oppositum necessarii est impossibile. Et regula itei-uin est, quod si ad ante- cedens sequitur consequens , ad oppositum conse- quentis sequitur oppositum antecedentis'. Ex his ■ arguo sic: sit A contingens praescitura a Deo, si Deus praescit, A erit: ergo per regulam*, si A non erit, Deus non praescit. Sed A non esse fuit con- tingens , Deura non praescisse fuit irapossibile : ergo ad contingens sequitur impossibile. Sed hoe est contra artem ^ : necesse est igitur , hoc esse contin- gens , Deum scilicet praescire hoc.
4. Item , omnis divina actio, quae respicit obie- etum, quod potest non esse, potest desinere. Unde euni Deus conservet rem creatani, potest desinere eonservare : ergo cum praescire sit respectu contin- gentis, erit contingens.
CONCLUSIO
In dicto, Deum praescire futurum contingens, licet actus Dei in se sit aeternus et necessarius, iudicanda est contingentia in totali dicto, ratione connotati contingentis.
Respondeo: Dicendum, quod, sicut neeessario probatum est illud constat et non est dubium , quod Deum praescire conlingens aliquod — cum antecedit ad contingens et connotat aliqnid. qnod habet veritatem eontingentem -- quod ipsum iudicandum est contingens.
Sed aliqui voluerunt ipsum iudicare eontingens, quia totum quod dicit, dicit de futuro. — Et illud improbatum est^ quia falsum est, et non intelligi- bile. Omnis enim intellectus, qui intelligit hoc, quamvis non intelligat tempus eirca Deum, intel- ligit, quod actus divinae praecognitionis ab aeterno fuit in Deo, et ille differt a re futura. Et praeterea, sicut dictum est\ hoc non solvit.
Alii voluerunt iudicare contingens, quia, cum sit dictum de praeterito, pendet tamen ex futuro. Et hoc dicunt in credito et prophetico et dicto a Christo, et consimilibus , quae inferunt de necessi- tate propositionem de futuro. — Et illud est im- iinprobatui-. probabile ', ut videtur , quoniam si actus divinae praecognitionis pendet ex futuro, tunc, cum in fu- soianduin. turo, quantum est ex parte rei contingentis, nulla sit certitudo, nec in divina praecognitione esset. Praeterea, quomodo dependet, cum ab eo non causetur aliquo modo? El iterum, quomodo depen- det illud quod necessarium est fuisse , ut actus cognoscendi et credendi et praedicendi, ab eo quod ftiturum est? Non videtur nec probabile nec in- telligibile.
Et ideo alio modo dieendum , quod qnoddam , est dictum de praeterito, et pro praeterilo, sicut si dicatur , Petrum legisse ; quoddam de praeterito, sed pro futuro, ut antichristus fuit nasciturus; quoddam de praeterito et pro praeterito , tamen dependet ex fuluro,vA hoc dictum; Petrum veriim dixisse, navale bellum fore; ad hoc enim. qiiod di- ctum habeat veritalem, exigitur belli eovntus; et ab illo dependet verilas nostrae asserlionis et co- gnitionis, quae causatur a re": quoildam est dictum de praeterito, ((uod non dependet, sed connotat, sicut si dicatur; Deus praescivit lioe futiirum.
Quia eniin Dei scientia est solum respectu veri, ideo connotat veritatem circa illud dictum futurum; sed quoniam divina cognitio" non habet eertitudi- nem a re, quia ab ipsa nec causatur nec oritur, ideo ab illa non dependet; et propterea falli non potest, quamvis connotet futurum. Unde in prae- scientia haec duo dicuntur, scilicet actu,s divinae cognitionis, et hunc necessarium est esse sive fuisse; et ordinatio futuri ad illum actum, et haec ordi- natio futnri ad illum actum non est necessaria. Et iudicanda est contingentia in totali dicto, non ra- •=»■"= '"sioi tione totalitatis sive principalis significati ', sed con- notati. Et si ponatur, Deum non praescire aliqiiid, quod praescit, potest et debet intelligi non per re- motionem principalis significati , sed ipsius connotati sive illius ordinis ipsius temporalis ad aeternum, qui quidem est contingens ratione alterius, scilicet temporalis. Contingentia ergo est in totali dicto, quia connotat aliquid esse verum de futuro, quod qui- dem est contingens.
Et hoc patet sic. Cum enim dicitur: Deus praescit te salvandum; hic duplex includitur actus et compositio, videlicet hic": tu salvaberis, et hic: Deus habet cognitionem de salute tua et habuit cognitionem ab aeterno. Habere quidem cogmtionem est actus aeternus et necessarius , quia non depen- det a re; sed salvari est actus futurus et conlin- gens. Quoniam igitur actus divinae cognitionis non dependet a cognito, ideo potest esse certitudo in ipso, re contingente '^ existente. Sed quoniam, ut significatur per modum praescientiae , connotat fu- turum contingens, et omne dictum, quod daudit in se contingens, iudicandum est contingens; ideo to- tale contingens iudicatur. — Et haec solulio est vera et generahs. Nam actus creduUtatis, actus pro- phetationis et divinae assertionis propter hoc, quod currunt secundum illustrationem divinae praescien- tiae, ideo connotant, et non dependent; ideo certi et infallibiles sunt de rebus in se non certis.
1. Ad illud ergo quod obiicitur de Anselmo, quod necesse est praescire quod praescit; dicendum, quod lioc intelligit quantum ad actum praecognitio- nis, quem necesse est fuisse, sed non quantum ad connotationem futuritionis.
2. 3. Ad illud quod obiicitur , quod dictum est de praeterito: dicendum, quod quantum est de ra- tione praeteritionis, necessarium est: sed quoniam connotatur fulurum , ideo est contingens. Et ex hoc patet sequens, quia quantum ad illud futurum non est * adhuc potentia in actu , immo adhuc potest exire, ideo etc.
4. 5. Ad iilud quod obiicitur, quod est cognitio sine existentia rei , ergo necessilatis sine rei neces- sitate; dicendum, quod verum est, quod in actu cognitionis est necessitas, sed non in toto. Nec est simile, quia praecognitio non connotat actualem rei existentiam, sed connotat rei futuritionem ; et ad hoc, qnod dictuni sit necessarium, necesse est, quod sit necessitas in connotato.
6. Ad illud quod obiicilur, quod orane immutabile necessarium; dicendum , quod ad esse mu- tabilis duo concurrunt: quod se habeat uno modo prius , et aiio modo posterius; et per oppositum immutabile potest dici dupliciter: aut quia nihil actu est, aut quia actu est et non potest aliter se habere. Illud ergo immutabile, quod est et non potest aliter se habere, convertitur cum sed illud quod dicitur immutabile, quod non est aliquid actu , non convertitur °. Et sic est verum contingens de futuro , antequam res sit. Hoc dictum , antichristum fore, est modo verum immutabile, quia si ponatur, esse verum , ponitur, quod semper fuerit; et similiter si falsum, et hoc, quia nihil actu ponit. Quoniam igitur Deum praescisse con- notat futurum contingens, ideo est dictum immula- bile; nec ex hoc sequitur, quod sit necessarium, ut visum est.
Tamen aliqui volunt aliter dicere , quod Deum Aiia soiutio praescire hoc futurum contingens est immutabilebabms. ""^ a parte praescientis, sed a parte rei praescitae est mutabile, et ideo ex parte illa contingens. Sed tamen illud difflcile est dicere; quod enim praescitur semel semper praescitum fuit, et Deus potest non" praescire futurum contingens, ita quod nihil flat circa futu- rum, et ita nulla mutatio. Et propter hoc modus alius dicendi est rationabihor.
7. Ad illud quod ultimo obiicitur, quod nihil eiis aeternum est contingens; dicendum , quod ens aeternum est dupliciter: aut pure aeternum, aui quod connotat temporale de futuro; et pure aeter- num est necessarium, sed connotans temporale de futuro ratione connotati polest iudicari contingens, sicut etiam ratione illius potest desinere.
Summa dictorum est ista, quod Deum prae-mogai scire futurum contingens est quoddam dictum, quod claudit in se actum divinae cognitionis aeter- num, et ordinationem dicit ad futurum contingens. Et quamvis actus divinae cognitionis ponat ahquid existens necessarium et aeternum; illa tamen ordi- natio ponit futurum, quod contingens est. Et iterum, quamvis dicat ordinationem , non tamen dicit de- pendentiam, sed solum connotationem; et ideo non ponit ' incertitudinem. Et hinc est, quod Deum praescire futurum est continyens ratione connota- tionis ad contingens: est immutabile ratione ordi- nationis ad futurum, quod potest non esse, nulla facta " mutatione ; est certum ratione independentiae ab eodem. Et hoc patebit infra planius in distinctione de praedestinatione '.