I, Distinctio 38, Divisio Textus
I, Distinctio 38, Divisio Textus
Haec est secunda pars huius partis totalis, in qua agitur de divina scientia. Terminata enim prima parte, in qua agitur de ipsa quantum ad substan- tiam et in generali, hic agitur de ipsa quantum ad nioduni. Et quoniani duplex est modus nobilis cogni- tionis, scilicet cer titudo et perfectio, siye infallibili- tas et immutabilitas , ideo haec pars habet duas par- tes. In prima agit de praescientiae infallibilitate sive certitudine, in secunda vero de eius immutabihtate sive perfectione, ibi ': Praeterea solet quaeri, utrum seientia Dei etc.
Prima pars spectat ad praesentem distinctionem , in qua Magister intendit quaerere et determinare, utrum divina praescientia infallibiliter ponat praesci- tum. Et habet haec distinctio duas partes. In primu parte, rediens ad propositum propter digressionem prius factam, breviter epilogat praedeterminata. In se- cuncla prosequitur suum principale propositum, ibi : Hic oritur quaestio non dissimulanda etc. Et haec pars habet duas. In prima Magister inquirit, ulrum praescientia ponat praescitum per modum causae, vel effeclus: in secunda, utrum per modum neces- sitatis, vel contingentiae sive infaUibilitatis, ultimo capitulo ibi: Ad hoc autem, quod supradictum est etc. Prima pars duas habet. In prima opponit ad utramque partem , scilicet quod praescientia est causa praesciti et etiam effectus, pro et contra. In secunda solvit, ibi: Hanc igitur quae videtur re- pugnantiam etc. Sirailiter et secunda duas habet; in prima opponit, in secunda solvit, ibi: Ad quod dicimus, illam locutionem.
On this page