Text List

I, Distinctio 37, Pars 2, Dubia

I, Distinctio 37, Pars 2, Dubia

DUB. I.

In parte ista sunt dubitationes circa litteram et primo de hoc quod dicit Magister : "Neque dimensionem habet, sicut corpus" etc. Videtur enim male dicere , quia dicitur ad Ephesios tertio " : "Ut possitis comprehendere cum omnibus Sanctis, quae sit longitudo, latitudo" etc, et Glossa exponit ilkid de Deo.

Respondeo : Magister loquitur proprie et ad lil- teram, sed Apostolus loquitur metaphorice. Unde multipliciter exponuntur illa verba. In Deo enim longitudo est longanimitatis, latitudo caritatis, subli- OTrta* raisericordiae, at profundum iustitiae sive sapientiae quantum ad Dei iudicia.

DuB. II.

Item quaeritur de hoc quod dicit Angustinus in littera, quod movet creaturam corporalem per tem- pus et locum. Videtur enim mala ista divisio Augn- stini, primo, quia a Philosopho ponitur nnlla mu- tatio secundum tempus. Et iterwm, sua divisio non videtnr sufficiens , quia Philosophus ponit sex species motus.

Respondeo : Dicendum , quod secundum Philo- sophum omnis species motus ad hunc duplicem oupiex motum reducitur, scilicet ad motum ad situm, et I ad motum ad formam; Augustinus antein motum ; ad situm intelligit per motum secundurn locmn, qui est entis perfecti et completi, sine deperditione , vel innovatione circa qualitatem sive proprietatem j substantiae, eatenus qua ad situm est, nisi pariter I sit ad formam \ Motum autem ad formam , qui subdividitur per quinque species, comprehendit sub mutatione secundum lempus propter hoc, quod de se dicit mensuram variabilera et rei variabilis ". Unde omnem mutationem, quae est secuildum proprietates rei absolutas et intrinsecas , sive secundum qualita- tes corporales sive secundum spirituales, ut sunt affectiones in animabus, ipse vocat mutationem se- cundum tempus. Et ita patet ratio divisionis et suf- flcientia '.

DUB. III.

Item quaeritur de hoc quod dicit, quod spiri- tualis creatura per tempus movetur. Videtur enim falsum dicere, quia spiritualis creatura mensuratur aevo, cum sit perpetua: ergo si movetur, non per tempus niovetur, sed per aevum. — Ilem, intellectus angelicus est deiformis, sicut vult Philosophus -, ergo intelligit in instanti ; pari ratione et afflcitur : non ergo in tempore. — Praeterea, tempus per prius est mensura motus primi mobilis: ergo illud solum mensuratur tempore, quod subiacet illi motui; sed tale non est Angeius nec eius motus: ergo etc.

Respondeo : Ad praesens notandum ', quod lem- pus uno modo dicitur proprie, et sic dicit raensu- ram rei mutabilis, in quantum mulalMlis, tamen sub ratione continui; et quoniara motus primi mobilis est motus maxime evidens et continuus inter omnes: ideo tempus hoc modo dicitur proprie esse in primo mobili, sicut in subiecto, in quo primo est et in quo primo apparet. Alio modo dicitur lempus mensura cuiuslibet rei mutabilis , secundum quod mutabilis. sive moveatur instantanee sive continue; et sic noii tantum est in motu primi mobilis, et in his quae ei subiacent, sed etiam in omni creato, circa quod accidit variatio ; et sic est in Angelis. Et per hoc patent obiecta.

Quod enim obiicit de aevo, dicendum , quod uevum est mensura Angelorum quantum ad esse substantiale , quod est invariabile .et incorruptibile ; sed lempus quantum ad proprietates , quae varian- lur, et quaedam subito, quaedam successive, sicut patet ' in Angelis per naturam paulative intendi ali- qua affectio. Et sic patent cetera.

DuB. IV.

Item quaeritur de hoc quod dicit, qmd eadem sapientia est in duobus, neque mador neque minor. Videtur enim falsum dicere , quia sapientia est acci- dens et qualitas sapientis, et accidens per substan- tiam numeratur

Respondeo: Dicendum, quod ad hoc volueruut opinio i aliqui dicere, quod eadem sapientia creata esset in duobus sapientibus, et hoc dant intelligere per duas suppositiones. Una est, quod species rei in anima non differant per essentiam a re extra. Alia suppo- sitio est, quod eandem rem nosse possunt duo sa- pientes, scilicet unum enuntiabile, quod dictum est singulare. Et hoc ultimum non indiget persuasione; sed prius ostendunt, quod eadem sit, quia per ea- dem res cognoscitur , per quae res habet esse °. Si ergo per formam suam habet esse, ergo el cogno- sci; et forma rei vere est in anima, et cum intel- lectus sit sciens per illani formam, et contingat ali- quos duos omnino idem scire et cogitare, illa non est tantnm vera forma, sed etiam una. Et quod hoc verum sit, persuadent per hoc, quod si forma potest secundum veritatem consimilem formam in materia producere et se ipsam facere in aliena materia, quare non est simile in anima, quae habihor est ad reci- piendum ? Unde et hoc dicunt sensisse Augustinum. Unde dicunt, quod sapientia non est ad moduni alia- rum proprietatum. — Sed haec positio deviat ab Au- impmbai gustino, quia Augustinus ' vult, el alii Sancti, quod esse in pluribus omnino distinctis non convenit uni et eidem creaturae nisi per miraculum. Et iterum. positio ista super falsum ' fundata est: quia si veritas asini esset in anima, quare non diceretur anima esse asinus? Et iterum, si esset veritas ', adhuc non esset eadem, quia nulla fornla, cum generat se, generat se omnino eandem, sed de necessitale pluriflcatur essentia in generante et generato, praeterquam in Deo: et non valet ad propositum.

Et ideo secundiis modiis dieeiidi est, qiiod Au- (ipinio -2. gustinus inteiligit de sapientia increata, quae est in sapientibus et attingll ubique propter sui mundi- tiam '. — Sed cuiu \ugustinus intendat ponere sTon pio- exempluin in creaturis, non videtur adhuchoc esse secundum eius intellectura. Et iterum, ipse dicit , quod illa sapientia est aequalis in duobus, qui sunt aequaliter sapientes, non autem in aliis: ergo vide- tur loqui de habitu.

Et ideo est tertius modus, quod ipse loquitur opinios. de imitate per conformitatem. — Sed illud adhuc non esset suCficienter dictum, quia tunc maior es- set in duobus quam in uno, sicut patet in duo- bus divitibus. qui sunt in divitiis conformes et aequales.

Propter hoc dicendum, quod similitudo sive in-. ^ tentio in anima habet comparari ad animam, in qua est, et ad illud cuius est. El quoniam orlum habet ab eo cuius esl, et ad illud dicitur; ideo siinihtu- dines unius rei iii aiiimabus pluribus, quia in unam et eandeni veritatem dueunt, et lantum una, quan- tum duae , hinc esl , quod ' per comparationem ad illud cuius sunt, habent unitatem, nec maius sunt duae quam una , similiter nec sapientia ; sed in com- paratione ad animas , quae per illas cognoscunt, habent pluralitatem, et plus sunt duae quam una. El ideo patel, quod non potest poni omnino simile, quia res differunt intentione sive simihtudine ' ; in Deo aulem, in quo non differuut, patens est, quod unus potest esse in multis. Et sic patent cetera obiecta.

PrevBack to TopNext