I, Distinctio 39, A. 1, Q. 1
I, Distinctio 39, A. 1, Q. 1
Utrum Deus cognoscat alia a se.
1. Auctoritate sic: Psalmus': Qui piantavit aurem non audiet: aut qui finxit oculum non con- siderat? quasi dicat, hoc est impossibile, quod det aliis potentiam cognoscendi, et ipse non cognoscat.
2. Item, Ecclesiastici vigesimo tertio^: Domino Deo antequam crearentur omnia sunt agnita, sic et post perfectum respicit onmia: ergo si non creat se, sed aliud, non tantum cognoscit se, sed etiani aliud.
3. Item, hoc probatur ratione oslensiva sic: omne producens res secundum ordinem et liberta- tem producit eas praecognoscens ' — si enim pro- ducit ordinate, necesse est, quod producat secun- dum sapientiam; rursum, si secundum libertatem, iiecesse est, quod secundum sapientiam propriam, non alienam — crgo in ipso est omnium cognitio.
4. Item , in entibus est status ^ , ergo pari ra- tione et in cognoscibilibus ; sed primum e)is, in quo est status, est principium, a quo est omnis entitas, et sine quo nihil est, nec aliquid est nisi ab eo: ergo eadem ratione in primo cognoscente, si status est, necesse est, quod ab ipso sit omnis cognitio, et quod per ipsum omnia cognoscantur, et sine ipso nihii. Si ergo "propter quod unum- quodque, et ilhid magis'": patet etc.
5. Item , hoc ipsum ostenditur per impossibile, quia si non cognoscit aliud a se, aut ergo quia non potest, aut quia non vult. Non quia non vult, quia in Deo voluntas non praecedit cognilionem: ergo quia non potest. Sed omne cognoscens, quod non potest cognoscere aliquid, quod est cognoscibile , lia- bet cognitionem deficientem et arctatam; quod im- possibile est esse in Deo : ergo etc.
6. Itera, nihil potest Deus , nisi quod novit, alioquin aliquid posset ignorans, quod absurdum est: ergo si non novit aliquid aliud a se * nec in se potest. cuni non sit supra se, ergo nihil in toto mundo potest: ergo Deus esl impotentissimus, quod est absurdissimum dicere.
Sed contra hoc 1. opponitur secundum ra- tionem Philosoplii in duodecimo Metapliysicae " : "Intelligibile est perfectio intellectus": ergo si Deus intelligit ahud a se, inlellectus eius perhcitur ab alio; et si hoc, tunc sequitur triplex inconveniens : primum, quod eius cognitic vilescit, cum perficia- tur a re minus nobili, quam sit Deus: secundum, quod eius cognitio vel ipse Deus transmutatur , omne eniin quod ab alio perficitur , habet potentiam passivam , quae est principium transmutandi ; et tertium inconveniens est, quod Deus non sit sua actio , cum actio sit a perfectione , el Deus alio per- ficiatur etc.
2. Item, si Deus cognoscil aliud a se, cum omne quod est in Deo% sit idem quod Deus, ne- cesse esl, quod illud quod cognoscit, sit extra Deum: ergo si cognoscit aliud , cognoscil aliquid extra se. Et ex hoc similiter oritur triplex incon- veniens, scilicet quod cognitio eius sit indigens ex- teriori, sit etiam transmutabilis, et quod sit aliud quam ipse; quae omnia sunt inconvenientia.
3. Item, ostenditur illud idem per rationem cognoscendi, quoniam ratio cognoscendi est ipsa ve- ritas; sed veritas idem est quod rei entitas, ut dicit Augustinus ' : ergo nihil cognoscitur a Deo nisi ens. Sed Deus nihil cognoscit nisi ab aeterno: ergo nihil cognoscitur ab ipso nisi ens , quod est ab aeterno; sed tale est unura solum, scilicet ipse Deus: ergo ete.
4. Item, ratio cognoscendi est assimilatio — ubi enim est cognitio, necesse est, quod ibi sit assi- milatio cognoscentis ad cognoscibile " — ergo ubi summa cognitio , ibi summa assimiiatio; sed Dei cognilio est sumrna et perfectissima: ergo debet attendi secundum summam assimilationem. Sed nihil summe assimilatur Deo nisi ipse: ergo solum se ipsum cognoscit.
5. Item, videtur quod nulla necessitas sit po- nere, Deum cognoscere alia a se. quoniara, sicut potentia se habet ad productionem, ita intelligentia ad cognitionera : sed Dei potentia, etiamsi nihil pro- ducat, non est minus potens: ergo si intelligentia Dei nihil aliud a se cogiioscat, nihilominus est summe intelligens.
6. Item, bonitas creaturae comparata ad boiii- talem Creatoris est sicut punctus ad lineam, ergo similiter veritas ad veritatem; sed si intelligatur punctus amoveri a linea, non est linea minor nec imperfectior: ergo si Deus veritatem suam cognoscit siue veritate creaturae, nihilominus sna cognitio per- fecta est.
CONCLUSIO
Deus cognoscit aliud a se, at non per aliud, sed per se.
Respondeo: Dicendum, quod pium et necessarium est dicere, quod Deus aliud a se cogno- scat: pium quidem , quia omnis rectus animus hoc dicit, quia non latet Deum quod cognoscit noster animus; necessarium, quoniam non potest opus latere sapientissimum opificem. Et ideo oppositum dicere est impium et impossibile.
Et propterea ad intelligentiam obiectorum no- tandum, quod cognoseere aliud est dupliciter: aut per aliud a se oognoscente , aut per se. Quando cognoscens cognoscit aliud et per aliud, tunc ve- rum est, quod perfectionem habet aliunde, et tunc eius intellectus est in potentia et recipit aliunde perfectionem et ideo additionem et transmutationem, et hoc oranino impossibile est circa Deum. Est ite- rum aliud cognoscere per se; et tunc cognoscens est actus ' respectu cognoscibilis, et tunc non recipit perfectionem a cognoscibih, sed magis e converso. I. Et hoc modo ponimus Deum cognoscere aliud a se per se ipsum.
1. Et sic non procedit prima ratio, sed secundum primam viam , et intellexit ita Philosophus, si verum dixit.
2. Ad illud quod obiicitur secundo, quod si Deus cognoscit aliud a se, ergo aliquid extra se; dicendum , quod cognoscere aliquid exlra se est - tripliciter : aut per aUquid conceptum ■ ab extra, et i.sic dependet cognitio ab extrinseco, et sic non est possibile ponere in Deo; aut cognoscere aliquid extra, quia aspectus cognoscentis deflectitur extra, sicut cognoscit Angelus; aut quia illud quod est aliud et diversum, habel ortum ab mtra , et ita quod est extra cognoscitur per omnino intrinsecum, el hoc modo cognoscit Deus, sciliret per exemplar, quod est idem quod ipse, a quo res cognoscuntur. Et hoc modo nihil valet obiectio.
3. Ad illud quod ohiicitur tertio, quod ab ae- terno fuit unum solum ens; dicendum, quod duplex est rei esse, scilicet in se, et in sua causa, id est in proprio genere, et in exemplari. Et ad cognitio- nem rei sufficit existentia eius in causa sive in exemplari ; et quia per exemplar repraesentatur , sicut futura est in proprio genere, ideo per exi- stentiam in exemplari omnino cognoscitur , sicut fu- tura est, nec aliter cognoscitur, postquam facta est. Quod ergo obiicitur , quod ab aeterno fuit unum solum ens; dicendum, quod verum est, in proprio genere sive in esse actuali; multa tamen fuerunt in causa. et esse illud eral ratio cognoscendi secun- dum utrumque modum essendi.
4. Ad illud quod obiicitur quarto de assimila- tione, dicendum, sicut supra dictum fuit in quae- stione de ideis", quod ad cognitionem requiritur assimilatio, non per convenientiam in genere vel specie, sed secundum va.\\mem exprimencli. Kt qm- niam divina verilas una et summa expressione ex- primit se et alia; ideo summa assimilatio est, non tantum respeclu sui. sed etiam respectu aliorum. Et ila patet illud.
5. Ad illud quod obiicitur, quod potentia dici- tur perfecta, etiam si nihil faciat, ergo etc; dicen- dum, quod non est simile de actu faciendi respectu d potentiae, et sciendi respeclu intelligentiae. Nanidiet! facere est actus ut actus et ut egrediens, qui noji facit perfectionem , sed consequitur et attestatur: sed scire est actus ut habitus, qui significatur ut per- fectio potentiae '. Quoniam igitur divina intelligentia est perfectissima , ideo non tantum cognoscit aliqua, sed omne quod potest cognosci, non autem facit omne quod potest fieri.
6. Ad illud quod ultimo obiicitur, quod veritas creaturae nihil facit ad primam veritatem etc; dicendum, quod verum est, et ideo aeque nobilis et perfecla erat prima veritas ante creationem verita- tum aliarum, sicut post. Sed tamen ponere, quod ahqua veritas sit, et non sit a Veritate aeterna,est ponere primam veritatem non esse summam ; sic ° ponere, aliquam veritatem esse, et non esse cogni- tam, tollit rationem perfectae veritatis, ut est ratio cognoscendi. Et ideo patet, quod de perfectione summae veritatis est cognitio creaturae, sicut et po- tentia producendi.