Text List

I, Distinctio 39, A. 1, Q. 2

I, Distinctio 39, A. 1, Q. 2

Utrum Deus cognoscat omnia alia a se.

Secundo, dato quod Deus cognoscat alia a se, quaeritur, utrum cognoscat oinnia alia a se. Et quod sic , videtur:

1. Auctoritate Ieremiae decimo septimo ' : Pravum est cor hominis etc, et post: Ego Dominus scrutam corda et renes; sed nihil incerlius, nihil occultius nostris cogitationibus: ergo si has cogno- scit, et omnia alia.

2. Item, ad Hebraeos quarto: "Omnia sunt nuda et aperta oculis eius , ad quem nobis sermo". Et iterum: Vivus est sermo Dei et efficax, usque ibi, et non est aliqua creatura invisibilis in con- spectu eius.

3. Item, Ioannes ultimo: "Domine, tu omnia nosti".

4. Item, Augustinus tertio de Trinitate: "Nihil fit visibile nec intelligibile , quod non de aula interiori atque invisibili summi Imperatoris aut iu- beatur , aut permittatur , secundum ineffabilem iustitiam poenarum et praemiorum , et gratiarum et meritorum". Et si hoc: ergo omnia cognoscit.

5. Item, ratione videtur: quia quanto substan- tia est spiritualior atque simplicior, tanto plurium est cognitiva ° ; sed Deus est subslantia simplicis- sima et spiritualissima: ergo est omnium cognitiva.

6. Item, Deus est creator et remunerator; sed in quantum creator est artifex , in quantum remune- rator iudex ; sed perfectus arlifex cognoscit omnia pro- ducta, perfectus iudex omnia remuneranda: si ergo ° omnis creatura spectat ad artificium, et omne bonum et malum ad iudicium, ergo Deus omnem creatu- ram cognoscit, et omnem bonitatem et malitiam.

7. Item, impossibile est, aliquid esse, in quo non sit Deus per praesentiara essentiae, ut supra probatum est ' , sed cuicumqiie praesens est per essentiam, et cognitionem: ergo impossibile est, ali- quid Deo esse incognitum.

8. Item, si esset in una re ita, quod non in alia , esset eius essentia limitata : ergo si ita cogno- sceret, quod aliqua essent incognita, esset eius co- gnitio limitata et airtata, et ita imperfecta.

Sed contra; I. Onine nobiiius Deo est attri- i- buencluni ; sed "quaedam raelius est nescire quam scire", sicut dicit Augustiiius in Enchiridio': ergo necesse est ponere, qiiod Deus illa non sciat.

2. Item , intellectus noster propter sui inimnte- rialitatem non intelligit singularia — unde, ut Phi- losophus - dicit , "intellectus est universalium , et sensus singulariuin" — sed divinus intellectus multo magis est immaterialis quam noster; ergo si noster non intelligit singularia, uec divinus.

3. Item, noster habitus scientialis propter sui certitudinem non esl nisi necessariorum , et non contingenliuni , quia dicit Boetliius ^ quod "scientia est eorum quae sui immutabilem existentiam sor- tiuntur". Si ergo diviua cognitio est mnlto certior quam nostra scientia, patet etc.

4. Item , quae necessitas est Deum ponere co- - gnoscere orania ? Et videtur quod nulla, quia cognitio nostra non rainus dicitur perfecta, si non cognoscit unani muscam; si ergo divina cognitio inulto mi- nus perficitur a scibili, non erit imperfecta, si non cognoscit ista viiia.

3. Item, sicut Deus est^ omnisciens, ita est oninipotens; sed potentia mah non est de omnipo- tentia nec de perfectione potentiae; ergo et simi- liter cognitio mali non est de perfectione scientiae, ergo etc.

6. Item, hoc ipsum ostenditur auctoritatihus , et primo auctoritate Habacuc^; Mundi sunt oculi lui, Domine, ne videant malum etc. Item , de ma- lis dicitur Matthaei vigesimo quinto " : Nescio vos.

CONCLUSIO

Deus cognitione simplicis notitiae omnia cognoscit, bona et mala, approbationis vero tantum bona.

Respondeo: Dicendura ad intelligentiam obie- ctorum, quod in Deo est nolitia approbationis , et simplicis nolitiae. Et notitia approbationis conno- tat complacentiam voluntatis. Hac non cognoscit ji.Deus omnia, quia nec mala nec malos, sed tantum bona et bonos; et de hac intelliguntur duae ultiraae auctoritates '. Est alia cognitio simplicis notitiae ; et haec quia habet rationem cognoscendi a Veritate, quae est lux summa, cui nihil potest occultari, nec etiam tenebrae obscurantur ab ipsa \ ideo de necessitate cognoscit oninia, magna et parva, bonaconciijsioa. el mala, sicut ostendunt rationes ad primam partem.

1. Ad illud ergo quod primo obiicitur, quod soiatio op- omne nobilius Deo est attribuendum; dicendura, '"""""""'• quod est melius simpliciter , et est nielius huic et secundum statum. Dicoergo, quod omnia scire .sm- pliciter melius et nobilius est; sed homini corruplo, qui accipit occasioneni peccandi ex cognitione, me- lius est quaedam nescire. Ideo non seqiiitur, quod sit Deo attribuendum.

2. Ad illud quod obiicitur de immaterialitate intellectus, dicendum, quod hoc, quod non cogno- scat singularia, non tantum venit ex immateriali- tate, immo ex materiahtate coniuncti et immateria- litate sua. Quoniam enini coniungitur corpori, ideo liabet potentias, secundum quas dependet a corpore quantura ad operationem, et per quas intellectus, quamdiu est in corpore, exit ad exteriora, quia illae sunt mediae, scilicet sensus particularis et imaginatio. Quoniam ergo singulare non pervenit ^iotandnm. ad intellectum nisi per istas potentias, et ascensus per has est secundum abstractionem et depuratio- nera, et abstractio facit de singulari universale'; ideo non potest singularia cognoscere nt intellectus, nisi intellectus sit separatus vel divinus.

3. Ad illud quod obiicitur de certitudine scien- tiae, dicendum, quod hoc non est propter certitu- dineni simpliciter , sed propter certitudinera causa- tam a re. Et quoniam causatur certitudo in nostra cognitione vel " pendet ex re , ideo non potesl no- stra cognitio esse certa, nisi res sit necessaria. Di- vina autem cognitio, quoniam a re non causatur nec dependet, ideo potest esse certa de re con- tingenti.

3. Ad illud quod obiicitur, quod potentia maU non est de oranipotentia; ergo etc; dicendum, quod ' non est siinile, quia rectitudo, manens rectitudo, est ratio cognoscendi malum ; sed rectitudo non est carisa mali, nisi declinando a rectitudine et defi- cieiido. Ideo -scire iiialuin est de perteelione scien- tiae, sed pos-se maliim non est de perfeetione po- tentiae.

4. Ad illud t|uod qnaeritur'. ipiae necessitas est cogiioscendi Deuiii omiiia: dicendum, quod iiifiuitas et iunnensitas veritatis. quae non patitiir, aliqiiid latere Deum, siciit immensitas diviiiae praesentiae non palitur. aliquid absentaii a Deo.

PrevBack to TopNext