I, Distinctio 39, A. 1, Q. 3
I, Distinctio 39, A. 1, Q. 3
Utrum Deus possit scire plura, quam sciat.
Tertio quaeritur , utrum Deus possit scire vel praescire plura, quam sciat. Et quod possit plura scire, ostenditur sic.
1. Nihil scitur nisi ens et verum-; sed multa possunt esse, quae non sunt, et veriflcari, quae falsa sunt : ergo multa possunt sciri a Deo, quae tamen non sciuntur.
2. Item, quod possit plura praescire, videtur, quia praescientia est tantum futurorum; sed multa possunt esse futura, quae nunquam fient nec erunt: ergo raulta possunt praesciri, quae non praesciun- tur : ergo Deus potest plura praescire, quam sciat ^.
Sed contra: 1. Quod non possit plura scire, videtur, quia scientia Dei est infinitorum. cum sit Infinita, sicut probatum est supra^; sed infinitis non possunt esse plura nec cogitari: ergo etc.
2. Item, si potest praescire plura, aut plura in- complexa sive plures res, aut plura complexa sive enuntiabilia. Non plura incomplexa, quia res scit Deus, etiamsi nunquam sint; scit enim omnia quae possunt fleri. Similiter non plura complexa, quia cu- iuslibet contradictionis semper altera, pars est vera, altera falsa'': ergo de complexis seraper tot sunt vera quot sunt falsa. : ergo qui scit omnia non potest scire plura, quia non possunt plura esse vera.
3. Item , quod non possit plura praescire, quam praesciat, videtur, quia quaecumque Deus praescit, siraul praescit nec potest praescire nisi simul: si ergo potest plura praesdre, quam praescial, aut ergo simul, aut successive. Simul est impossibile , successive similiter impossibiie, quia in aeternitate non est suecessio: ergo nuUo modo.
4. Item, si potest plura praescire, ergo cum maior sit praescientia plurium saltem extensive, et quod potest esse maius potest augeri. ergo divina praescientia potest augeri; sed ubi augmentum, ibi mutatio et variatio : ergo divina scientia ' potest mu- tari et variari.
CONCLUUSIO.
Scientia approbationis' et visionis potesl esse plu- rium , non autem scientia simplicis intelli- genliae.
Respondeo: Dicenduin, quod cum quaeritur, utrum Deus possit plura praescire vel scire, aliter est iudicandum de praescientia quam de scientia. Nam, sicut dici consuevit, triplex est Dei cognitio, non quantum ad diversitatem cognitionum, sed conno- tatorum ^ scilicet cognitio approbationis, visionis et intelligentiae. Cognitio approbationis est solummodo de eis ad quae se extendit beneplacitum voluntatis, et liofi est solummodo de his quae flunt et bona sunt; et liaec absque dubio potest esse plurium. Cognilio vero intelligentiae dicitur cognitio, qua Deus cognoscit omne possibile et sibi et aliis, et ciusioa. hac cognoscit Deus infinita ; et haec nuUo modo potest esse plurium. Cognitio visionis est eorum quorum ab aeterno fuit praevisio^, et haec solum est eorum quae sunt vel fuerunt vel erunt ; et haec ciusios. cognitio potest esse plurium, quam sit. Et quia eiusdem est haec cognitio, cuius esl praescientia , praescientia potest esse pluriiun. — Concedendum ergo, quod quaedam scientia potest esse plurium, quaedam non. Et per hoc patet responsio ad obie- cta de scientia.
1. 2. Quod enim obiicit, quod scientia Dei est soiutioop- mlinitorum, et quod mhil connotat circa incomple- xum; dicendum, quod hoc veruin est de scientia inleUigentiae , sed non est verum de scientia visio- nis. — Quod autem obiicitur de praescientia, con- cedendum est, qnod potest esse plurium.
3. Quod autem obiicitiir ad oppositum, quod si potest scire plura. ant simul, aut non simul ; dicendum, quod simnltas potest attendi dupliciter : Disiinciio. aut quantnin ad .mbslantiam praescitorum * sive cognitionem: sic est verum, quod simid, quia ab aeterno praescivit quaedam et ab aeterno potuit prae- scire plura et potest praescisse. Si autem attendatur simultas quantum ad rationem paucitatis et plura- litatis; sic est imphcatio oppositorum,-et sic est sensus, quod simul praesciat plura et pauciora. Et primo sensu obiectio habet veritatem.
4. Ad illud quod obiicitur , si potest plura praescire , quod potest praescientia augeri ; dicen- dura , quod esto, quod praescita possent augeri , non tamen augeretnr praescientia, quia uno et eodem praescit Deiis et multa et unum, et plura et pauca. Tamen quamvis praescita possint e.sse plura, non votaiidom. tamen possunt augeri, quia augeri est de paucioribus fleri plura; sed haec: posse esse plura habet dnas causas veritatis: aut quia de paucioribus possunt fieri plura, aut quia ab initio potuerunt esse plura; et hoc ultimo sensu est oratio vera. Et ideo, cum pro- cedat a pkiribus causis veritatis ad unam, facit sophisma secundum consequens