Text List

I, Distinctio 39, A. 2, Q. 1

I, Distinctio 39, A. 2, Q. 1

Utrum Deus eodem modo cognoscat se et alia a se.

Quod autem cognoscat se et alia eodem modo sive uniformiter, ostenditur sic.

1. Scientia Dei est sua essentia , et suum scire est suum esse, ergo et modus cognoscendi est mo- dus essendi; sed unus est modus essendi in Deo essentialis: ergo et unus raodus cognoscendi.

2. Item, Deus se ipso et non alio cognoscit se, el se ipso et non alio cognoscit alia ', ergo una et eadera ratione cognoscit se et alia; sed modus co- gnoscendi attenditur penes rationem cognoscendi: ergo si est eadem ratio cognoscendi se et alia, et idem modus , et sic etc.

3. Item, hoc ipsum videtur per impossibik, quia si alio niodo cognoscit se, alio modo creatu- ras: ergo cum cognoscit se el creaturas, variatur in cognoscendo; ergo apud Deum est irammutatio et vicissitudinis obumbratio ^.

4. Item, si aho modo, tunc ego quaero: aut modus ille est Creator , aut creatura. Non crea- tura, quia cognitio et modus cognoscendi est ae- ternus; si Creator, aut dicit quid personale, aut quid essentiale. ^mpersonale, quia omnis cognitio est comraunis tribus , ergo dicit quid essentiale : ergo si alius et alius raodus, ergo alia et alia es- sentia; sed hoc est inipossibile: ergo et priraum.

Contra: 1. Deus cognoscendo alia a se, co- gnoscit per ideara , se autem non cognoscit per Ad , ideara ': ergo si cognoscere per ideam dicit niodum cognitionis, et se non cognoscit per ideam, patet quod alio modo cognoscendi; et sic etc.

2. Item, in cognitione, qua Deus cognoscit se, idem est cognoscens et cognitum et ratio cogno- scendi; sed in cognitione, qua cognoscit creaturam, non est idem ratio cognoscendi cura cognito: ergo non idera inodus.

3. Item, nihil conimune est Creatori el creatu- rae secundura rationem essendi, ergo neque secun- dura rationem cognoscendi : cum ergo aliud sit esse creaturae quam Creatoris, et alius modus essendi , ergo ah;i cognitione et aUo raodo cognoscitur ' quani Creator. Si ergo alio modo cognoscitur a Deo, et idera est creaturam cognosci et Deum cognoscere : ergo Deus alio inodo cognoscit se et alia.

4. Item, oranis cognitio, in qua cognitum est nobilius, praesentius et intelligibihus . est cognitio nobilior. scilicet quantum ad rem et moclum. Quan- tum ad rem, quia de re magis nobili; quantum ad modum, quia de re praesentiori. Sed in cogni- lione, qua Deus cognoscit se, cognitura est nobihus, praesentius et intelhgibihus quam in cognitione creaturae: ergo nobilior cognitio quantum ad rem et modum.

CONCLUSIO

Una cognitione et eodem modo cognoscit Deus se et alia a se.

Respondeo: Dicenduin, quod est quaedani co- ■gnitio. quae causatur et ortum habet a cognoscibili: et haec, quoniain a cognoscibili causatur et depen- det, variatur secundum exigentiam cognoscibihs quantum ad rem et modum '. Esl et aha cognitio , quae secundum rem idem esL quod cognoscens et a cognoscibili non causatur nec dependet: et haec accipil identitatem quantum ad rem et modum a parte cognosccntis . non a parte cogniti.

Quoniam igitnr divina cognitio a rebus non de- pendet nec causatur, sed est idera quod Deus, et Deus eadem essentia et eodem modo se habens: ideo una cognitione et eodem modo cognoscit Deus se et aha a se, quia per se ipswm nuUo modo va- riatum nec diversificatum.

Ad intehigentiam autem obiectorum notandum, quod per respectum ad cognoscentem cognitio eo- dem modo comparatur et eodem modo est , quia secundum illam comparationem habel esse ^ ; et sic procedunt primae rationes ostendentes, quod eodem modo cognoscit se et alia. Per respectum ad co- gnitum, licet sit eodem modo', tamen alio modo comparalur: nam ad Deum secundum rationem iden- titalis , ad creaturam secundum rationem diversi- tatis et causalitatis, et ideo ad 'eaturam secun- dum rationem ideandi, ad Deum vero rainime; et hoc probant rationes indnctae ad secundam partem, quod alio modo comparatur, et hoc modo conce- dendum est^. Si ergo inferat , quod alio modo sit, ralio non vaiet, quia cognitio Dei non recipit mo- dum essendi nec nobiiitatem a cognito.

1. 2. Et sic patent duo obiecta de idea et diversitate

3. Ad iUud quod obiicitur tertio, quod iiihil est commune Creatori et creatnrae ; dicendum , quod verum est de communilate '' secundum eandein com- parationem; sed secundum aliam et aliam nihil pro- hibet, quod aliquid sit veritas creaturae et simili- tudo Dei, similiter, quod aliquid sit veritas Dei et similitudo creaturae. Et quoniam ratio cognoscendi accipitur penes utrumqne niodum . ideo cognitio po- test esse communis.

4. Ad illud quod obiicitur ultimo, dicendum . quod tenet, cum cognitio causatur a cognito; non autem tenet . cum non causatur , sicut in proposito.

PrevBack to TopNext