Text List

I, Distinctio 39, Divisio Textus

I, Distinctio 39, Divisio Textus

Supra egil Magister de scientiae divinae certi- tudine, iiic agit de perfectione. Et qnoniam vere perfectimi est cui non est possibilis additio ', ideo Magister quaerit, utrum divina scientia possit an- geri vel minui. Et liabet liaec pars tres partes. In prima Magister quaerit et deterniinat , quod di- vina scientia non recipit augmentum nec diminutio- nem nec alterationem , sed orania simul et uno aspectu cognoscit. In secunda opponit contra hoc, quod divina scientia non potest augeri, per hoc, quod videtur aliquid posse scire ex tempore, et determinat, et hoc facit secundo capitulo, ibi: Hic opponilur a quibusdam. In tertia obiicit auctoritate Hieronymi contra hoc quod dictum erat, divinam scientiam esse respectu omnium, et hoc ibi: Ei autem quod praedictum est , scilicet quod Deus etc. Et quaelibet harum trium partium potest subdividi, quia primo in eis opponit et secundo solvit; tamen in secunda ponit duplicem responsionem , et in terlia post responsionem subiungit epilogationem, ul- timo capitulo.

PrevBack to TopNext