Text List

Prev

How to Cite

Next

I, Distinctio 38, Dubia

I, Distinctio 38, Dubia

DUB. 1.

In parte ista sunt dubitationes circa litteram et primo de hoc quod dicit .\ugustinus: Nec aliter seivit creata quam creanda.. Videtur eniin male dicere, quia res, si vere cognoscatur, cognoscitur sicut est; sed aliter fuerunt, cum fuerunt creanda, quam cum erant creata — prinio enim res fuerunt in caiisa et . secundum quid, postea in proprio ge- nere et simpliciter — ergo aut Deus non vere co- gnoscit, aut aliter cognovit.

Item, Angelus cognoscit res in Verbo, cogno- scit etiain eas in proprio genere, et alius et alius modus cognoscendi est hic ab illo^: ergo cnm non possit latere Deum quod novit Angelus , videtur , quod Deus utroque modo cognoscat, et ita aliter et aliter.

Respondeo : Dicendum , quod cum dico , rem aliter cognosci, dupliciter potest intelligi : aut ita quod adverbium dicat alietatem quantuni ad cogni- lionem, aut quantuin ad esserei cognitae. Si quan- tura ad esse rei cognitae, sic est verum"; et est sensus: Deus cognoscit, rein istam aliter esse vel se habere, quam se prius habuit; et sic non intelligit Augustinus. Si autem dicat alietatem quanluin ad cognitionem, sic est falsa; et est sensus: Deus co- gnoscit aliter rem factam, quam prius faciendam cognoverit; et ita est falsum , qnia sic significatur divina cognitio alterata, et quod aliquid receperit a re exlra. Et per hoc patet obiectum primuin.

Quod obiicitur, quod Deus cognoscit res in proiirio genere, sicut Angelus; dicenduin, quod co- gno-^icere res in proprio genere dupliciter intelligilur: nis aut ita quod esse illud, quod habet in proprio ge- nere, cognoscatur, et hoc perfectionis est, et non latet Deum, et sic non dicit novum inodum cogno- scendi a cognitione in Verbo; aut ita quod aspectus intelligentiae sive vis cognitivae deflectatur' supra reni ut est iii proprio genere, et lioc est imperfectio- nis, quia scilicet lunc ' cognoscens egreditur extra se; et hoc nulio modo potest poiii in Deo, et ita facit in Angelo alium inodum cognoscendi. Et sic patet illud.

DUB. II.

Item qnaeritur de hoc quod dicit: Tunc eius quod aeterimm est, aliqua existeret causa etc. Vuit enim dicere, qmd praescientia dicat quid aeternum; sed hoc videtur falsum, quia praescientia dicit rcspe- ctum ad crealuram futuram; sed nihil est futurum secundum esse, quod habet in Deo, sed in proprio genere: ergo connotat aliquod temporale, ergo vi- detur, quod cognoscatur - ex tempnre. — Praeterea, respectus ille nihil dicit a parte Dei nisi solum mo- dum intelligendi nostrum: ergo tunc coepit ille re- spectus, quando coepit noster inteiiectus, non ergo fuit ab aeterno.

Respondeo: Sicut dicit Magister " , praescientia dicit quid aeternum et ab aeternn. Cum enim non importet nisi duo, scilicet antecessionem et scien- tiam, et antecessio omnis creaturae sit ante omnem creaturam , et scientia naturaliter , patet quod prae- scientia quid aeternum dicit ^. — Quod ergo obiici- tur, quod importat rei futuritionem ; dicendum, quod futuritio uno modo importat successionem tem- poris, et ita non est de ratione praescientiae ; hoc enim modo futurum coepit cum tempore. Aho modo futurum importat ordi^iem temporalis ad aeternum secundum consecutionem , sicut praescientia ante- cessionem; et quoniam iste ordo solum exigit pri- mum extremum in actu, et illud fuit ab aeterno, ideo et futuritio et praescientia ^.

Quod obiicitur , quod respectus ille a parte Dei nihil dicit secundum rem; dicendum, quod falsum est, quia respectus ille est divina essentia; sed ve- rum est, quod nihil dicit respectivum sive depen- dens, nisi soium secundum modum inteliigendi ; et ideo non coepit secundum rem, sed solum modus significandi coepit. Et quando Magister dicit , quod praescientia dicit aeternum , non loquitur de ratione nominandi , sed de eo quod significatur per nomen ''.

Item quaeritur de hoc quod dicit: Scienliam vel praescientiam non esse causam etc. , si scien- tiam ad notitiam. tantum referamus. Si vero no- mine scientiae includitur beneplacitum atque dis- positio , recte pote.it dici. Videtur enim male dicere, quia aut scientia, hoc modo et illo dicta, dicit eundein raodum sciendi, aut alium; s,\ eundem, ergo si uno raodo est causa, et alio; si alium mo- dum, ergo in Deo est multiplex modus sciendi, non ergo uniformis per omnia. — Ilem, scientia simplicis notitiae est Deus; et Deus est causa omnium: ergo scientia illa est causa omninm.

Respondeo: Dicendmii . quod in nobis notitia simplex, et notitia beneplaciti dicunt diversas co- gnitiones et diversos modos cognoscendi, et per con- sequens connolant diversa: in Deo autem una lan- tum cognitio est, sed illa una facitDeus, quod nos multis; et ideo illa una dupliciter potest significari '. Et ciim significatur per modum approbationis , con- notat effectum et bonitalem; quando vero per modum simplicis notitiae , solum eventum. Et quoniam esse causam alicuius connotat effectum sive respectum — quamvis eadem sit scientia sive sapientia a parte principalis signiQcati — ideo dicitur, quod haec* est causa illorum quae praescit, et illa non. Et hoc dici- tur, non quia res significata non sit causa, sed quia, ut sic significata est, non significatur per modum eausae, quoniam comparatur ad ea qnae nullo modo sunt a Deo. Et sic patet illud.

DuB. IV.

Item quaeritur de hoc verbo Augustini: Deus per Prophetam. praedixii infidelitatem ludaeorum; quia, cum dictum Prophetae fuerit verum certiludi- naliter ", videtur, quod Deus revelaverit ludaeis suum casuin sive damnationem; quod est contra ipsum super Genesim ad litteram '", qui dicit, quod nuUi debet revelari, ne cogatur desperare.

Respondeo : Dicendnm , quod casus potest prae- dici; sed uon propter boc revelatur, sive quia lii- centi non creditur, sive quia dictum de ' conditione intelligilur, sive intelligens intelligit de alio, non de se ipso. Et quia verbum Isaiae pi'ophetae commina- torie et generaliter eral dictum, et hominibus iam in parte incredulis non advertentibus, omnibus his modis potuit intelligi , ut esset praedictio, non re- velatio.

PrevBack to TopNext