I, Distinctio 3, Pars 1, Diviso Textus
I, Distinctio 3, Pars 1, Diviso Textus
Superius egit Magister de sancta Trinitate et Unitate ' , in quantum creditur. In hac secunda parte agit de ipsa, in quantum intelligitur. Et haec pars dividitur in tres partes, in quarum prima ad intel- ligendum Trinitatem adducit congruas similitudines et rationes. In secunda solvit emergentes dubitatio- nes , infra distinctione quarta in principio : Hic ori- tur quaestio satis necessaria. Constat etc. In tertia, illis dubitationibus solutis, determinat Trinitatis et Unitatis proprietates et conditiones , infra distinctione octava : Nunc de veritate sive proprietate " etc.
Item prima pars habet duas. Inprwwa adducit similitudines longinquas ; in secunda similitudines propinquas sive expressas , quae attenduntur in ima- gine , ibi : Nunc vero iain ad eam perveniamus dis- putationem.
Item prima pars habet duas partes. In prima ostendit Unitatem , in secunda Trinitatem , ibi : Nunc restat ostendere, utrinn per ea quae facta sunt etc.
Prima pars habet quatuor particulas. In prima pro- bat auctoritate Apostoli ad Romanos primo ' , quod Deus est cognoscibilis per creaturam. In secunda vero adducit varios modos cognoscendi et rationes, ibi: Nam sicut ait Ambrosius. In tertia dicit, illos mo- dos in auctoritate Apostoli iraplicari, ibi: Ecce tot modis. In quarta tangit, quid per praedictas ratio- nes possit probari , scilicet essentiae unitas , non tri- nitas , ibi : Haec auton omnia ad unitatem etc.
Nunc^ restat ostendere, utrum etc. Supra osten- dit Magister per rationes divinae essentiae unitatetn sive entitatem. In hac secunda parte ostendit Trini- tatem similitudine longinqua , quae attenditur in ve- stigio, et habet hoc capitulum quatuor particulas. In prima ostendit Magister rationem vestigii in crea- tura. In secunda ostendit, quid respondeat vestigio in Creatore, quoniam trinitas appropriatorum , scili- cet originis , pulcritudinis et delectationis , ut singula reddantur singulis, ibi: Inillamim Trinitate summa.
In tertia docet contemplari in Deo trinitatem per considerationem vestigii in creatura , ibi : Per comi- derationem itaque creaturarum etc. , ubi ostendit trinitatem appropriatorum in Deo et quantum ad actum conditionis, et quantum ad actum reforma- tionis. In quarta autem particula ostendit , quod con- sideratio Trinitatis per vestigium non est sufBciens, sed longinqua, ibi : Ecce ostensum est, qualiter in creaturis.
Niinc vero ad eam iam pe7'veniamus disputa- tionem. Haec ' est secunda pars istius dislinctionis , in qua Magister probat Trinitatem et Unitatem per si- militudinem propinquam et expressam, cuiusmodi est imago. Et dividitur haec pars in duas : in prima ostendit trinitatem et unitatem in Creatore per tri- nitatem et unitatem consideratam in potentiis ani- mae ; in secunda vero in habitibus , ibi : Potest etiam alio modo aliisque nominibus.
Prima iterum pars habet quatuor ^ particulas. In quarum prima ostendit , ubi quaerenda sit imago in anima , quoniam in parte superiori et in ' tribus potentiis eius, scilicet memoria, intelligentia et vo- luntate. In secunda vero tangit imaginis conditiones, quae sunt trinitas, unitas et aequalitas, ibi: Haec ergo tria, ut ait Augustinus. In tertia vero movet et solvit dubitationem , quae oritur ex praedictis: utrum scilicet anima sit suae potentiae , ibi : Hic at- tendendum est diligenter. In quarta autem docet ca- vere errorem , qui posset causari vel * oriri ex osten- sione trinitatis creatae , quod omnimoda similitudo es- set ad increatam ; ubi ostendit, quod maxima est dissi- militudo imaginis ad Deum, ibi : Verumtam^n caveat.
Potest etiam alio modo aliisque etc. Haec est secunda pars partis secundae huius distinctionis ^ , in qua intendit investigare Magister imaginem in ha- bilibus animae secundum quod possibile est, et di- viditur haec pars in quatuor particulas. Primo enim illa tangit, in quibus imago Trinitatis attenditur , quae sunt mens , notitia et amor. Secundo , illis praetactis, ostendit, quod in his attenditur imago propter con- substantialitatem , ordinem et aequalitatem, ibi : Haec autem tria cum sint etc. Tertio ostendit , quomodo mens rationalis in contemplatione trinitatis creatae proflcit ad videndam et cognoscendam Trinitatem increatam in Unitate, ibi: Mens itaque rationalis considerans haec tria. Quarto vero breviter recol- ligit quae supra sunt demonstrata, ibi: Quapro- pter iuxta istam considerationem.
On this page