I, Distinctio 2, Dubia
I, Distinctio 2, Dubia
DUB. I.
In parte ista circa litteram primo est dubitatio de hoc quod dicit Magister, quod purgatis.^imis mentibus cernitur. Videtur enim niale dicere, quia nuUa mens, dum est in via, purgatissima est, sed tantum in patria.
Respondeo : Dicendum , quod mens ad hoc quod Deum contempletur perfecte, indiget purgari quoad inlellectum et affectum; ideo dicit per iustitiam fidei, id est per fidem, quae facit iustum in opere et per se purgat intellectum, sed iustitia affectum. Utriusque autem purgationis triplex est gradus. Nam intellectus purgatus est, cum abstrahitur a sensibi- libus speciebus , purgatior , cum mundatur a phanta- sticis imaginibus , purgatissimus , cum a philosophicis ' rationibus. Gradus purgationis affectus sunt isti : purgatus est affectus, cum mundatur a culpa, pur- gatior, cum a sequela , purgatissimus, ab occasione ^ ; et in hoc statu idoneus est contemplari.
DUB. II.
Item opponitur de hoc quod dicit: Mentis hu- manae acies invalida in tam excellenti luce non figitur etc. Videtur enim , quod etiam ' mundata non figatur ibi, quia quantumcumque mundetur, adhuc excedit lux illa improportionabiliter aciem mentis: ergo si propter sui excellentiam non potest videri a non habente fldem, nec etiam ab habente.
Respondeo : Differt dicere : considcrari et figi et comprehendi. Considerari potest a mente immun- da ; sed figi in illa non potest nisi mens pura ; com- prehendere non potest nisi immensa K Ratio autem , quaie i;on potest figi, est duplex: una, quia est supra inlellectum, et icleo intellectus in ea non figi- tur. nisi liabeat gluten affectus, sed statim recidit '; alia ratio, quia ocuius sanus est illi luci proportio- nabilis qualitative, etsi non quantitative; sed ocu- lus infirmus sive lippus utroque modo est impro- portionabilis. et ideo non figitur.
DUB. III.
DuB. IV.
Item quaeritur de hac circumlocutione : Ego sum qui sum , utrum hoc nomen : Ego sum etc. , sit nomen essentiae , vel personae. Et quod personae , videtur, quia pronomen demonstrativum certam si- gnificat personam. Et iterum , loqui est aclus per- sonae. Si forte dicas , quod ego , quia significat ori- ginem, stat pro persona Patris, sum, quia signiftcat actum egredientem , pro persona Filii, qui, relativum utrumque nectens , stat pro persona Spiritus sancti ; hoc nihil est, quia pro eodem stat relativum et antecedens.
Respondeo : Dicendum , quod illud nomen qui est , et Ego sum qui sum est nomen essentiae pro- prie: hoc ' enim est quaedam circumlocutio , signi- ficans entitatem in omnimoda perfectione et absolu- tione, et hoc est nomen proprium divinae substan- tiae. Et quod obiicitur, quod pronomen signiflcat certam personam; dicendnm, quod persona \h\ dici- tur certum suppositum Verbi , et hoc est suljstantia et natura.
DuB. V.
Item quaeritur de hac aucloritate: Faciamus hominem ad imaginem et similitudinem nostram , utrum iniago stet ibi pro essentia aut pro perso- na ". Si pro essentia , ergo idem est dicere imaginem nostram , quod essentiam nostram ; si pro perso- na, non debet dici nostra, sed mea; si pro ima- gine creata , nihil ad propositum , quia per hoc non probatur unitas naturae.
Respondeo: Dicendum, quod, secundum quod Sancti hic accipiunt , imago et similitudo dicit essen- tiam et relationem '. Importat enim imago unitatem cum distinctione, et similitudo similiter propter intrinse- cam relationem.Et ideo in hoc nomine imago el simili- tudo quantum ad aliquid suae signiflcalionis notatur unitas essentiae , quantum ad aliquid notatur plura- litas personarum. Et ideo aliler exponit Augustinus, aliter exponit Hilarius *. Augustinus considerat partera significati , scilicet essentiae unitatem ; sed Hilarius totum. Unde dicit , quod nomine imaginis et simili- tudinis simul intelligitur unitas et plurahtas. Similiter Auguslinus in hoc quod est , faciamus et nostram, considerat solum consigniflcatum ; et ideo pluralita- tem. Hilarius vero considerat signiflcatum et consi- gniflcatum , et ' ideo in utroque dicit intelligi plura- litatem et unitatem.
DuB. VI.
Item Hilarius dicit : "Neque diversitatem duobus admisceri alterius ad alterum similitudo permittit".
Sed contra: Similitudo est rerum differentium eadem qualitas: erga similitudo compatitur secum differentiam.
Respondeo: Dicendum, quod est similitudo se- cundum aecidens, et similitudo secundum substarir tiam. Et haec est duplex, secundum totum et se- cundnin partem. Similitudo secundum accidem, vel secundum partem substantiae admittit diversitatem ' ; sed non similitudo secundum totum. Et quoniam in divina essentia est summa simplicitas , ideo non potest esse similitudo secundum accidens neque secundum parteni : et ideo similitudo non compatitur diversita- tem naturae ^
DuB. VII.
Item obiicitur de hoc quod dicit Magister: "Si- cinificav.it, nomine consortii iwn poni aliquid, sed removeri", quia ex hoc videtur, quod omnis nume- ralis dictio secundum ipsum nihil ponit, sed tantum privat; sed hoc videtur falsum. Cum enim in divi- nis sit vera pluralitas personarum , non tantum pri- vative, sed etiam positive videntur ^ dici.
Respondeo : Haec fuit positio Magistri , quae communiter non tenetur , quia non habet veritatem , sicut infra melius patebit \ Tamen Magister excu- satur, quia dixit, quod non ponunt aliquid nomina numeralia, quia important numerum, qui non est proprie in divinis. Numerus enim causatur ex uni- tatum aggregatione et distinctione ; et distinctio uni- tatum fit tripliciter: continui divisione, formarum disparatione ^ , gradu sive ordine. Quoniam igitur in divinis non est aggregatio nec talis " distinctio , ideo nec numerus proprie.
DuB. VIII.
Item quaeritur de hoc quod dicit : In principio creavit Deus, quare magis hoc nomen Deus stet sivc supponat pro persona Patris quam pro persona Fihi, et quomodo Trinitas intelhgatur ex hoc.
Respondeo : Ad hoc' dicendum , quod ' octo mo- dis innuitur nobis personarum pluralitas in Scriptura. Primo modo significatione ; Matthaei ultimo " : "In no- mine Patris et Filii et Spivitus sancti". Secundo modo ' consignificatione ; Genesis in principio , ubi nos habemus Deus, Hebraei habent Heloym, quod est nominativus pluralis huius singularis Hel. Tertio modo suppositione , ut cum dicitur: Deus genuit Deum ; Proverbiorum octavo '" : Ante omnes colles generavit me Dominus. Quarto modo appropi-ia- tione, ut ibi " : Inprincipio creavit Deus etc. Deus enim ibi Pytri appropriatur et Principiiom Filio. Quinto modo iteratione , ut Isaiae sexlo " : Sanctus , San- ctus, Sanctus Dominus Deus Sabaoth. Sexto modo ordine verborum ; Psalmus " : Benedicat nos Deus , Deus noster, benedicat nos Deus. Septimo modo connotatione in actu missionis, ut cum dicitur ad Galatas quarto": Misit Deus etc. OciSiYO modo appa- rilione, sicut apparuerunt Abrahae tres viri; Genesis decimo octavo ".
DuB. IX
.Item obiicitur de hoc quod dicit: Ille etiam maximus Prophetarum, quia super illud Matthaei decimo septimo "^ : Apparuerunt illis Moyses et Elias, dicit Glossa : "Elias fuit maximus Prophetarum": non ergo David.
Respondeo : Spiritus prophetiae , in maiori abun- dantia datus, prophetam Domini facit excellentio- rem. Potest ergo dupliciter dari in maiori abundan- tia : aut quia ad plura , aut quia ad alliora. Eliae datus est ad plura , quia ad futurorum praevisionem et miraculorum operationem; sed David ad altiora, quia, sicut patet ex eius prophetia , plura vidit et" clarius, quia prophetia intellectuali.
DuB. X.
Item obiicitur de hoc quod dicit: Dominus possedit me; quia possessio est rei inferioris, ordo rei posterioris, couceptio similiter soiiat in sexns fragilitatem et partus similiter ; quae ' non conve- niunt divinis.
Respondeo: Sapientia describitur per compara- tionem ad effectus et per comparationem ad princi- piim. Et quoniam per comparationem ad effectus habet in se thesaurum infinitum in numerositate , et habet ordinem in discretione, ideo describitur per verbum possidendi et ordinandi^. Per comparatio- nem ad suum principium emanat emanatione intrin- seca in eo, quod est de substantia emanantis; ideo describitur per verbum conceptionis et parturitionis.