I, Distinctio 3, Pars 1, A. 1, Q. 1
I, Distinctio 3, Pars 1, A. 1, Q. 1
Utrum Deus sit cognoscibilis a creatura.
1 . Per auctoritatem Dionysii de Divinis Nominibus " : Ad opposi- "Deum neque dicere neque intelligere possibile est.".
2. Item ostenditur ratione per quadruplicem suppositionem, quam necesse est esse in cognitione , scilicet proportionem , unionem sive receptionem , iudicium et' informationem. Intellectus enim non intelligit nisi quod est sibi proportionabile , et quod sibi aliquo modo unitur, et de quo iudicat, et a quo acies intelligentiae informatur.
Ex prima suppositione arguitur sic : necesse est , esse proportionem cognoscentis ad cognoscibile *; sed Dei ad intellectum non est proportio, quia Deus est infinitus , et intellectus finitus : ergo etc. Prae- terea, si est aliqua proportio, videtur quod non sit sufTiciens , quia plus distat verum increatum ab intellectu humano , quam quodlibet creatum intelligi- bile a sensu '. Sed sensus , qui est perceptivus sen- sibilis, nunquam elevatur ad cognitionem intelligi- biiis creati : ergo nec intellectus unquam elevabitur ad cognitionem intelligibilis increati.
3. Item , ex seeunda suppositione sic : necesse est , esse unionem cognoscibilis ad cognoscentem , ita quod unum sit in altero*; sed cognoscens non est in cognoscibili , sed e converso ; sed impossibile est, infinitum capi ab ipso flnito: ergo impossibile est esse in illo : ergo Deum esse in intellectu est im- possibile, cum sit infinitus.
4. Item , ex tertia suppositione sic : ad cogni- tionem necesse est, esse in cognoscente iudicium de cognito ; sed omne iudicans habet posse super iudicatum^; finitum autem non habet posse super infinitum : ergo de illo non iudicat ; sed ad cognitio- nem requirebatur iudicium : ergo intellectus finitus non cognoscit Deum inflnitum, super quem non habet posse.
5. Item , ex quarta sic : necesse est , intellectum cognoscentem informari a cognito * ; sed omne quod alterum informat, aut informat per essentiam, aut per similitudinem ; sed Deus non informat per es- sentiam , quia nulli unitur ut forma , nec per simi- litudinem abstractam, quia similitudo abstracta est spiritualior eo a quo abstrahitur; Deo autem nihil est spiritualius nec potest esse: ergo etc.
CoNTRA: 1. Anima rationalis est ad imaginem Dei. Sed sicut dicit Augustinus in libro de Trinitate , et est in littera praesentis distinctionis^: "Eo mens est imago Dei , quo capax Dei est et particeps esse potest". Capere autem non est secundum substan- tiam vel essentiam , quia sic est in omnibus creatu- ris : ergo per cognitionem et amorem : ergo Deus po- lest cognosci a creatura.
2. Item, ratione ostenditur sic: omnis cognitio spiritualis fit ratione lucis, et ratione lucis increatae, ut dicit Augustinus in Soliloquiis^; sed lux est maxi- me cognoscibilis, et Deus est summa lux : ergo maxi- me est cognoscibilis ipsi animae : ergo etc.
3. Item, cum sit ' cognitio aliquorum per prae- sentiam , aliquorum per similitudinem , illa cogno- scuntur verius , quae cognoscuntur per praesentiam, ut dicit Auguslinus'; sed Deus est unitus ipsi ani- mae per praesentiam : ergo Deus verius cognoscitur quam alia , quae cognoscuntur per similitudinem.
4. Item, sicut se habet summa bonitas ad diJe- ctionem, sic summa veritas ad cognitionem; sed summa bonitas est summe amabilis ab affectu : ergo ' summa veritas est summe cognoscibilis ab intellectu.
5. Item, unumquodque etficacius potest in id ad quod naturaliter ordinatur '" ; sed intellectus noster naturaliter ordinatur ad cognitionem summae lucis : ergo illa maxime cognsocibilis est.
CONCLUSIO.
Deus, in se summe cognoscihilis , etiam nohvs esset sitmme cognoscibilis , si non esset defectus ex parte intellectus nostri.
Respondeo Dicendum , quod Deus in se tan- "-quani summa lux est summe cognoscibilis ; et tan- quam lux summe intellectum nostrum complens ', et quantum est de se, esset summe cognoscibilis etiam nobis , nisi esset aliquis defeetus a parte vir- .tutis cognoscentis ; qui quidem non tollitur perfecte nisi per deiformitatem gloriae. Concedendae sunt igi- tur rationes ' , quod Deus sit cognoscibilis a creatura et etiam clarissime cognoscibilis , quantum est de se, nisi aliquid esset impediens vel deficiens ex parte intellectus , sicut post patebit ^
1. Ad obiecta in contrarium dicendum , quod - est cognitio per comp7-ehensionem et per apprehen- ' sionem. Cognitio per apprehensionem consistit in manifestatione veritatis rei cognitae; cognitio vero comprehensionis consistit in inclusione totalitatis *. cognitio ap- Ad primam cognitionem requiritur proportio conve- nientiae ; et talis est in anima* respectu Dei , quia « quodam modo est anima omnia', per assimilationem ad omnia, quia nata est cognoscere omnia, et ma- xime est capax Dei per assimilationem , quia est imago et similitudo Dei. Quantum ad cognitionem comprehensionis requiritur proportio aequalitatis et aequiparantiae ; et talis non est m amma respectu Dei, quia anima est flnita, sed Deus est infinitus; et ideo hanc non habet; et de hac intelligit Diony- sius , et de illa currit * obiectio , de alia vero non.
2. Ad illud quod obiicitur de distantia intelli- gibihs et sensibilis; dicendum, quod' est distantia secundum rationem entis, et secundum rationem co- gnoscihilis. Primo modo est maior distantia ; secundo modo non , quia utrumque est intelligibile , scilicet Deus et anima. Non sic est de intellectu et sensu; quia sensus est potentia determinata * , sed intelle- ctus non.
3. Ad illud, quod infinitum non capitur a fi- nito ; dicunt aliqui , quod capere infinitum est du- soiaiio q pliciter, scilicet quantum ad essentiam; et sic ca- "'°'^'" pitur ; et quantum ad virtutem ' ; et sic non capitur , sicut punctus a linea totus attingitur secundum sub- stantiam , sed non totaliter secundum virtutem. Sed ista solutio non videtur solvere , quia in Deo idem est essentia quod virtus , et utraque est infinita.
Ideo dicendum , quod duplex est infinitum : soiuiio : unum , quod se habet per oppositionem ad simplex; "^'""^' et tale non capitur a finito, quale est infinitum molis ; aliud est , quod habet inflnitatem cum simpli- citate , ut Deus ; et tale inflnitum , quia simplex, est ubique totum , quia infinitum , in nullo sic est, quin extra illud sit. Sic intelligendum est in cognitione Dei. Et ideo non sequitur , quodsi cognoscitur totus, quod comprehendatur , quia intellectus eius totalita- tem non includit , sicut nec creatura '° immensitatem.
4. Ad illud quod obiicitur : ludicans habet posse etc; dicendum, quod iudicare de aliquo est dupliciter: primo" modo discernendo , utrum sit vel non sit; et hoc modo convenit iudicium omni intellectui cogno- scenti respectu omnis obiecti ; alio modo approbando vel reprobando, utrum ita debeat esse; et sic non iudicat de veritate, sed secundum ipsam de aliis, sicut dicit Augustinus de Vera Religione '' , quod "iudex non iudicat de lege , sed secundum ipsam iu- dicat de aliis". Et de hoc modo verum est quod dicit Augustinus, quod "nullus de illa veritate iudi- cat , nuUus tamen sine illa iudicat". Et de hoc se- cundo" modo verum esl quod opponit, quod iudi- cans potest super iudicatum ; de primo vero non est verum , quod possit super ; potest tamen dirigi ut in obiectum adminiculo illius.
5. Ad illud quod ultimo obiicitur de informa- tione; dicendum, quod Deus est praesens ipsi ani- mae et omni intellectui per veritatem ; ideo non est necesse, ab ipso abstrahi similitudinem , per quam cognoscalur ; nihilominus tamen', dum cognoscitur ab intellectu , intellectus informatur quadam notitia, quae est velut similitudo quaedam non abstracta, sed impressa, inferior Deo, quia in natura inferiori est, superior tamen anima, quia facit ipsam meliorem. Et hoc dicit Augustinus nono de Trinitate, capitulo undecimo: "Quemadmodum, cum per sensus corpo- rum discimus corpora, fit eorum aliqua similitudo in animo nostro : ita cum Deum novimus , fit aliqua similitudo Dei ; illa notitia tamen inferior est , quia in inferiore natura est".