Text List

I, Distinctio 3, Pars 1, A. 1, Q. 2

I, Distinctio 3, Pars 1, A. 1, Q. 2

Utrum Deus sit cognoscibilis per creaturas.

Secundo quaeritur, utrum Deus sit cognoscibi- lis per creaturas. Et quod non , videtur.

1. Quia via ad errorem non est via ad cogni- Ad opposi- tionem ; sed cognitio per creaturam est via er- roris : ergo etc. Probatio minoris : Sapientiae decimo quarto ' : Creaturae Dei sunt in deceptionem et in oclium et in muscipulam pedibus insipientium. Praeterea , Auguslinus de Libero Arbitrio ' loquitur de his , qui occupantur in creaturis : "Dorsum ad Te vertentes, in corporali opere tanquam in umbra sua defiguntur".

2. Ilem , tenebra vel tenebrosum non est via ad cognoscendum luminosum sive lucem ' ; sed creatura est tenebra , Deus autem est lux : ergo Deus non est cognoscibilis per creaturam.

3. Item, medium, per quod cognoscitur aliquid vel probatur de extremo , debet communicare in ali- quo cum eo ad quod cognoscendum est ^ ; sed Crea- tor et creatura nihil habent commune : ergo Deus non cognoscitur per creaturas.

4. Item, omne medium, per quod ascenditur ad extremum, distat ab illo gradibus finitis^; sed omnis creatura quantumcumque nobilis distat a Deo gradibus inflnitis, quia quantumcumque duplicatur, nunquam perveniet ad eius nobilitatem: ergo per creaturam non ascenditur in cognitionem Dei.

Contra: 1. Sapientiae decimo tertio'': A nia-Fandamenta. gnitudine speciei et creaturae cognoscibiliter po- terit Creator horum viderl Vnde Isidorus de Sum- mo bono ' : "Ex pulcritudine circumscriptae crea- turae pulcritudinem suam, quae circumscribi non potest , facit Deus intelligi".

2. Item, ratione ostenditur sic: contingit non solum effectum cognosci per causam , sed etiam cau- sam per effectum ' : ergo si Deus est causa operans secundum suam nobilitatem, et creatura effectus, po- terit Deus cognosci per creaturam.

3. Item, sensibile est via cognoscendi intelligi- â– bile ' ; sed creatura sensibilis , Deus intelligibilis : ergo per creaturam est devenire in cognitionem Creatoris.

4. Item, contingit simile cognosci per simile'; sed omnis creatura est similis Deo vel sicut vesti- gium, vel sicut imago: ergo per omnem creaturam contingit cognosci Deum.

Quaeritur ergo, quae differentia sit inter vesti- gium et imaginem; et cum in omni creatura sit vestigium, quaeritur, quare non similiter imago, el secundum quid attendatur^ vestigium.

CONCLUSIO.

Deiis per creaturas naturali rationis lumine cognosci potest.

Respondeo : Dicendum , quod , quia relucet causa in effectu , et sapientia artificis manifestatur in opere , , ideo Deus , qui est artifex et causa creaturae , per ipsam cognoscitur.

Et ad hoc duplex est ratio, una est propter Dupiei convenientiam , alia propter indigentiam : propter ■^*""' convenientiam , quia omnis crealura magis ducit in Deum quam in aliquod aliud ; propter indigentiam , quia, cum Deus tanquam lux summe spiritualis non possit cognosci in sua spiritualitate ab intellectu quasi materiali , indiget anima cognoscere ipsum per creaturam °.

1. Ad illud quod obiicitur, quod cognitio crea- turae est via in errorem; dicendum, quod dupli- positoram. gj^gj. ggj cognoscere creaturam: vel quantum ad winmaio. proprietates speciales et^ quae sunt imperfectionis , vel quantum ad coiviitiones generales, quae sunt completionis ; si autem quantum ad speciales condi- tiones et imperfectionis : aut attribuendo Deo, aut subdistin- removendo. Primo modo est via erroris, secundo modo via cognitionis; et sic cognoscitur Deus per ablationem.

Si autem cognoscatur quoad conditiones perfe- iterum sub- ctionis, sic potest esse dupliciter, sicut pictura du- pliciter cognoscitur: aut sicut pictura, aut sicut imago ; unde aut sislitur in pulcritudine creatu- rae, aut.per illam tenditur in aliud. Si primo modo, tunc est via deviationis; unde Augustinus in libro de Libero Arbitrio ' : "Vae his qui nutus tuos pro Te amant et oberrant in vestigiis tuis et derelin- quunt Te ducem". Si secundo modo , prout est via in aliud, sic est ratio cognoscendi per superexcel- lentiam, quia omnis proprietas nobilis in creatura Deo est attribuenda in summo ; et sic patet illud '.

2. Ad illud quod obiicitur, quod tenebrosum medium non est via cognoscendi lucem ; dicendum , quod est oculus bene dispositus et oculus lippus. De oculo bene disposito verum est, sed non de lippo, cui nubes obtegens vel terra suscipiens lu- minis claritatem est medium videndi solem; sic in- tellectui nostro, qui se habet sicut oculus noctuae ad manifestissima naturae ^.

3. Ad illud quod obiicitur de defectu commu- nitatis , dieendum , quod '° non est commune per uni- vocationem, tamen est commune per analogiam, quae dicit habitudinem duorum ad duo, ut in nauta et doctore, vel uniu^ ad unum, ut exemplaris ad exemplatum.

4. Ad illud quod obiicitur, quod semper sunt infiniti gradus ; dicendum , quod ascensus in Deum potest esse dupliciter: aut quantum ad aspectum praesentiae ; et sic quaelibet creatura nata est ducere in Deum , nec sic sunt inflniti gradus ; aut quantum ad aequalitatem aequiparanliae ; et sic verum est, quod sunt infiniti, quia bonum creatum, quantum- cumque duplicatum , nunquam aequiparatur in- creato.

Primus autem gradus quantum ad ascensum Trcs gradus ad aspBctum praesentiae est in consideratione visi- mDeum. Mlium , secunclus in consideratione invisibilinui , ut animae vel alterius substantiae spiritualis; Ccrtius est ab anima in Deum, quia "imago ab ipsa veri- tate formatur et Deo immediate coniungitur" '.

Ad illud quod ultimo quaeritur de differentia Differentia vestigH et imaginis , quidam assignant ' , quod vesti- gium est in sensibilibus , imago in spiritualibus. Sed ista distinctio et positio non valet, quia vestigium est etiam in spiritualibus. Nam unitas, veritas, bo- nitas, in quibus consistit vestigium, sunt conditio- nes maxime universales et intelligibiles.

Alii ^ dicunt , quod vestigium dicitur , quia re- opinio 2. praesentat secundum partem , sed imago secundum totum. Sed haec iterum differentia non valet, quia, cum Deus sit simpiex, non habet repraesentans se- cundum partem; cum ilerum sit infmitus, a nulla omnino creatura, etiam a toto mundo non potest re- praesentari secundum totum.

Et ideo intelligendum , quod cum creatura du- cat iu cognitiouem Dei per modum umbrae *, per modum vestigii et per modum imaginis , differen- tia eorum notior , a qua etiam denominatur, acci- pitur penes modum repraesentandi. Nam umhra dicitur , in quantum repraesentat in quadam elonga- tione et confusione; vestigium, in quantum in^ elon- gatione , sed distinctione ; imago vero, in quantum in propinquitate et distinctione.

Ex hac differentia coUigitur secunda, quae estoiii«rentii2. penes conditiones , in quibus attenduntur haec. Nam creaturae dicuntur umbra quantum ad proprietates , quae respiciunt Deum in aliquo genere causae se- cundum rationem ° indeterminatam ; vestigium quan- tum ad proprietatem , quae respicit Deum sub ra- tione triplicis causae, efQcientis , formalis ' et finalis , sicut sunt unum , verum et bonum ; imago quan- tum ad conditiones, quae respiciunt Deum non tan- tum in ratione causae , sed et obiecti , quae sunt me- moria, intelUgentia et voluntas.

Ex his concluduntur aliae duae differentiae: quantum ad ea ad quae ducunt; nam creatura utDiirerentias. umbra ducit ad cognitionem communium, ut com- munia; vestigium in cognitionem communium, ut appropriata; imago ad cognitionem propriorum, ut propria^.

Alia differentia est penes ea in quibus repe-Diirerentia4. riuntur. Quoniam enim omnis creatura comparatur ad Deum et " in ratione causae et in ratione tripjicis causae, ideo omnis creatura est umbra vel vesti- gium. Sed quoniam sola rationalis creatura compa- ratur ad Deum ut obiectum, quia sola est capax Dei per cognitioUem et amorem: ideo sola est imago.

PrevBack to TopNext