I, Distinctio 3, Pars 1, Dubia
I, Distinctio 3, Pars 1, Dubia
DuB. I.
In parte ista sunt dubitationes circa litteram de rationibus illis , quas ponit Magister quantum ad ra- tionem probandi et vim' inferendi, quia videntur omnes vel non valere vel dubium supponere.
Prima namque ratio talis est *. Qui potest quod Raiio i. nulla creatura potest, est supra omnem creaturam ; sed qui fecit mundum istum , fecit quod nulla potest creatura: ergo non est creatura, sed super omnem creaturam. Et incipit haec ratio ibi : Nam si- cut ait Amhrosius , ut Deus etc. In ista ratione vi- detur supponi duplex ^ dubium , videlicet quod mun- dus iste sit factus, et quod creatura ipsum non possit facere , quorum utrumque est valde dubium.
Secunda ratio est haec ". Qui fecit corporalia et -Raiio 2. spiritus mutabiles , est super omnia corporalia et mu- tabilia : ergo est spirituale et immutabile. Hic simi- liter videtur supponi dubium, quod Deus fecerit spi- ritus. Et iterum, non sequitur ex hoc, quodsi fecit mutabilia, quod' sit immutabilis, immo potius vi- detur sequi oppositum, scilicet quod sit mutabilis.
Tertia ratio haec est. Qui fecit bona et meliora , Raiios. est optimus; sed Deus fecit corporalia, quae sunt bona, et spiritualia, quae sunt meliora: ergo Deus est optimus. Haec similiter ratio videtur nullam habere apparentiam, quia tunc similiter quilibet artifex, qui facit bona et meliora, esset* optimus, quod fal- sum est.
Quarta ratio haec est. Qui fecit pulcra et pul- •*='''" '■criora, est ipsa pulcritudo sive species, et hoc est speciosissimum; sed videmus, corporalia esse speciosa, et spiritualia esse speciosiora ° : ergo qui fecit haec, est speciosissimus. Similiter videtur, quod nec ratio praedicta valeat propter praedictam instantiam.
Item quaeritur de differentia istarum rationum, ^Ji-l^gJiiij^* et quomodo distinguuntur. Si dicds , sicut dicunt o'â„¢""- aliqui, quod sunt quatuor penes quatuor genera causarum, hoc nihil est, quia genus causae materia- lis non cadit in Deo. Si dicas, quod penes modos co- gnoscendi; contra: non sunt nisi tres, scihcet in ratione causae , ablationis et excellentiae ".
Respondeo: Dicendum, quod omnes istae ratio- nes ad hoc", ut probent et inferant , supponunt ali- quod certum. Prima enim ratio supponit, quod pro- ductio rei de nihilo non potest esse nisi a potentia inflnita. Hoc supposito, cum certum sit, nullam crea- turam habere potentiam infinitam ", sequitur, quod actus productionis rerum de niliiio sit eius , qui ' est super oranem creaturam. Et ita ex lioc actu tan- quam ex proprio cognoscitur Deus omnipotens , im- mensus. — In aliis tribus rationibus supponitur sta- suppositio tus , sicut in tota philosophia supponitur status in ilbllr^^^^causis; et ideo omne mutabile reducitur ad immuta- bile , quia in mutabili non est status in genere effi- cientis nisi in movente non moto : omne enim quod movetur, ab alio movetur '. Similiter bonum et melius reducuntur ad optimum, quia non est status in ge- nere finis nisi in optimo. Similiter pulcrum et pul- crius ad pulcherrimum , quia non est status in ge- nere speciei et formae, nisi in eo quod est ipsa species per essentiam.
Ad illud quod quaeritur de distinctione rationum, - ex dictis iam patet responsio. Non enim possunt di- stingui penes genus causarum tantum, nec penes modos cognoscendi tantum , sed penes utrumque ^. Prima enim ratio sumitur secundum rationem cau- sae ; aliae sumuntur penes rationem causae et excel- lentiae, quia considerant ordinem et distinguuntur secundum ordinem in triplici genere causae *, efficien- tis sive moventis , finientis et exemplaris.
DUB. II.
Item quaeritur de hoc quod postea dicit Magi- ster, quod ex perpetuitate mleUigitur Conditor ae- termos. Nihil enim valet: effectus est perpetuus % ergo efficiens est aeternus.
Item quaeritur similiter ^ de hoc quod dicit : Ex magnitudine omnipotens. Nihil enim valet: fecit magna , ergo est omnipotens vel potest facere omnia.
Respondeo : Ad hoc dicunt aliqui , quod tantum soiatio I. est quaedam persuasio per signum, non necessaria argumentatio. Dicunt enim , quod omnipotentia et ae- ternitas , cum sint infinitae , non possunt sufficienter probari per creaturas , quae sunt finitae '. — Aliter soiutio 2. tamen potest dici, quod quamvis non sequatur in qiiolibet efficiente, tamen necessario sequitur in effi- ciente sive perpetuanle primo. Impossibile enim est , quod creatura habeat esse et magnum esse * et hoc totum ab aliquo , qui non possit in totum ; et qua ratione in hoc totum , et in quodlibet. Similiter , si est primum perpetuans, est omnino in actu et nihil in potentia ; et si hoc , cum possit facere durare aliud in infinitum, ipsum est actu inflnitum duratione: ergo aeternum.
DOB. III.
Item quaeritur de hoc quod dicit : "Omnia quae arte divina condita sunt, unitatem quandam in se ostendunt et speciem et ordinem". Videtur enim primo dicere falsum, quia si hoc, cum haec tria condita sint, tunc habent unitatem, speciem et or- dinem, et sic de aliis: ergo si est stare, tunc ali- qua condita sunt, quae haec non habent.
Respondeo : Ad hoc dicunt aliqui , quod hoc in- soiyitur dQ- telligitur de creaturis perfectis , vel si de omnibus ", ""''"""^ tunc illa tria non dicunt conditiones in re creata, sed in exemplari increato. — Potest tamen dici, quod in primis intentionibus et generalibus " est reflexio et ideo status , nec est ultra procedendum.
Ad illud quod quaeritur de enumeratione illo- Tres modi rum trium , quod non videtur conveniens ; dicendum creaturam. quod res creata habet tripliciter considerari : aut in se, aut in comparatione ad alias creaturas, aut in - coinparatione ad causam primam. Et secundum hos n omnes modos contingit reperire trinitatem dupliciter.
Si eniiii coiisidereiur quantum in se vel quantum ad se , hoc est , aut quantum ad substantiam princi- piorum; et sic esl illa trinitas: materia, forma, com- positio , quae ponitur in libro de Regula fidei '; aut quantum ad habitudines ; et sic est illa, Sapientiae undecimo ' : Omnia in numero , pondere et mensura disposuisti. In numero enira intelligitur principiorum distinctio, in po?Mfe/'e propria ipsorum inclinatio, in mensura eorum ' ad invicem proportio.
Item, si consideretur una creatura in compa- ratione ad alias creaturas , hoc potest esse * aut in quantum agit actione naturali ; et sic sumitur illa trinitas Dionysii ^, substantia, virtus et operatio ; aut in quantum agit actione spirituali; et sic ilia Augustini, de octoginta tribus Quaestionibus", "quo constat , quo congruii , quo discernitur", et ulti- mum refertur ad animam.
Si autem considerentur ' in comparatione ad Deum, hoc potest esse duplicitur: aut in quantum referuntur tantum; et sic est illa, modus , species et ordo ; aut in quantum referuntur et assimilan- tur ; et sic est illa , unitas , veritas et ' bonitas.
Quoniam ergo vestigium attenditur in compara- tione ad Deum proprie , ideo in his ultimis conditio- nibus proprie accipitur vestigium. Et quia magna est inter istas comparationes convenientia , ideo Magisler miscet haec ad invicem propter multam convenientiam et correspondentiam'; quia unitas respondet modo , qui respicit Deum ut causam efflcientem ; veritas speciei, quae respicit ipsum ut exemplar; bonitas ordini, qui '" respicit Deum ut finem.
DuB. IV.
Item quaeritur de hoc quod appropriat veritatem Filio dicens: Perfectissima pulcritudo intelligitur Filius, scilicet veritas Patris. Sed contra Augusti- nus in Sohloquio ": "Veritas est id quod est" ; sed ens nulli personae appropriatur : ergo nec veritas.
Item videtur male appropriare ordinem Spiritui sancto, quia in praecedenti capitulo dicit, quod ex ordine intelligitur sapiens '^ ; sed sapientia appropria- lur Filio: ergo et ordo.
Respondeo: Dicendum, quod veritas potest du- pliciter considerari, sicut et " color. Nam uno modo color consideratur secundum id in quo est; et sic definitur in libro de Sensu et sensato " : "Color est extremitas perspicui in corpore terminato". Alio modo in comparatione ad visum, quem movet; et sic definitur in libro de Anima " : "Color est moti- vum visus secundum actum lucidi".
Similiter veritas potest considerari in compa- ^enmf ratione ad id in quo est ; et sic verum est "^ id quod est; alio modo per comparafionem ad inlellectwn, quem movet ; et sic veritas, ut dicit Philosophus in secundo Metaphysicae ", "est finis intelligentiae spe- culativae". Secundum primum modum dicit Ansel- mus'*: "Veritas Patris est essenlia Patris". Quan- tum ad secundum modum dicit Hilarius '" , quod » veritas est declarativum esse » . Et quoniam Filius '" procedit ut Verbum, cui appropriatur ratio decla- randi, ideo ei appropriatur ratio exemplaris et per consequens ratio veritatis, quantum ad secundmn modum veritatis; ipse autem accipit primo modo'.