I, Distinctio 3, Pars 1, A. 1, Q. 4
I, Distinctio 3, Pars 1, A. 1, Q. 4
Utrum trinitas personarum cum unitate essentiae naturaliter per creaturas cognosci possit.
Quarto et ultimo quaeritur, quid sit de Deo cognoscibile per creaturas. Et dicit Apostolus *, quod "sempiterna virtus et divinitas". Et quaeritur, utrum per creaturas possit cognosci personarum pluralitas. Et videtur quod sic.
1. Quia philosophi non habuerunt cognitionem de Ad opposi- Deo nisi per creaturas , et cognoverunt Trinitatem : ergo etc. Minor patet per Augustinum de Civitate Dei ^ : "Philosophi tripartitam dicunt esse philoso- phiam", in qua est cognitio Trinitatis.
2. Item , magi defecerunt in tertio signo , Exodi octavo * ; et exponitur , quod defecerunt in cogni- tione tertiae personae ; aut ergo quantum ad propria aut quantum ad appropriata. Non quantum ad ap- propriata, qiiia bnnitas maxime noljis relucet in creatura: ergo quantiun ad propria: ergo saltem duas personas cognoverunt.
3. Item, hoc idem ' videtur per rationem: quia vestigium, cum dicat distinctionem , est ratio cognoscendi Deum distinctive sive in distinctione ; sed non est in Deo nisi distinctio personarum : ergo per vestigimn potuerunt cognoscere distinctionem personarum.
4. Item, per imaginem est cognitio Trinitatis quantum ad ordinem, distinctionem et aequalita- tem ; sed cognitio per imaginem est cognitio per creaturam : ergo per creaturam potuerunt cognoseere Trinitatem.
5. Item, diflicilior est cognitio proprietatum oc- cultarum creaturae quam cognitio pluralitatis perso- narum , quia illa non capitur nisi a magnis et sul> tilibus, haec autem capitur etiam' a rudibus et insipientibus : ergo si potuerunt per proprietates creaturarum visibiles pervenire ad invisibiles , multo fortius ad cognoscendum , personas esse plures. Et hoc est quod dicitur Sapientiae decimo tertio^: "Si enim tantum potuerunt scire, ut possent saeculum aestimare, quomodo huius Dominum. non facilius invenerunt ?"
Contra: 1. Cognitio Trinitatis est cognitio fidei ; . sed cognitio fidei est * de his quae sunt supra ratio- nem; et quae sunt supra rationem non possunt cognosci per creaturas: ergo etc.
2. Item , non est nisi duobus modis ^ de Deo co- gnoscere per creaturam, aut afQrmando quod est in creatura vel simile , aut removendo ; sed Trinitas non cognoscitur per remotionem, sed per positionem; sed in nulla creatura invenitur pluralitas supposito- rum cum unitate essentiae : ergo etc.
3. Item, lex scripta est super "^ legem naturae, sive liber sacrae Scriplurae super librum mundanae crea- turae ; sed nullus fide carens per sacram Scripturam venit in cognitionem pluralitatis personarum : ergo multo minus per librum mundanae creaturae.
CONCLUSIO.
Trinitas personarum non est cognoscibilis per creaturas, sed tantum trinitas appropriatorum, scilicet unitas , veritas, bonitas.
Respondeo : Dicendum , quod pluralitas perso- narum cum unitate essentiae est proprium divinae naturae solius, cuius simile nec reperitur in crea- tura nec potest reperiri nec rationabiliter cogitari : ideo nullo modo trinitas personarum est cognoscibilis conc per creaturam , rationabiliter ascendendo a creatura in' Deiun. Sed licet non habeat omnino simile,ha- bet tamen aliquo modo quod creditur simile in crea- tura. Unde dico, quod philosophi nunquam per ra- tionem cognoverunt personarura trinitatem nec etiam * pluralitatem , nisi haberent aliquem habitum fidei, sicut habent aliqui haeretici; unde quae dixerunt, aut locuti sunt non intelligentes , aut fidei radio illustrati.
Est alia trinitas appropriatorum , scilicet unita- tis, veritatis et bonilatis' , et hanc cognoverunt, quia ^°'" habet simile.
1. Ad illud ergo quod obiicitur, quod per tri-s»^,"^ partitam philosophiam cognoverunt philosophi Trini- tatem; dicendum, quod verum est, quod per illud et per alia venerunt in'° cognitionem appropriato- rum, credentes vero in cognitionem utriusque tri- nitatis.
2. Ad illud quod obiicitur de tertio signo, di- citur et bene , quia sapientes ideo dicuntur defecisse in tertio signo , quia defecerunt in cognitione effectus potissimi " bonitatis, scilicet redemptionis.
3. Ad aliud dicendum , quod vestigium dicit distinctionem proprietatmu essentialium , et huic re- spondet trinitas appropriatorum, non propriorum sive personarum.
4. Ad illud quod obiicitur de imagine, dicen- dum, quod est cognoscere animam secundum id quod est; et cognitio ista est rationis ; vel secun- dum '^ quod imago ; et cognitio ista est solius fidei.
S. Ad illud quod ultimo' obiicitur, quod diffi- cilius est cognoscere mundum ; dicendum , quod istud intelligitur , supposito divino adminiculo ; simpliciter autem loquendo falsum est. Citius enim disponeretur homo ad fidem , quam acquireret ^ cognitionem philo- sophiae. Intellectus tamen noster plus potest in cogni- tionem rerum mundanarura quam Trinitatis; quia illa est supra rationem , et contrarium eius videt in sensu ; et ideo indiget nova elevatione , utpote cognitione per infusionem.