Text List

I, Distinctio 3, Pars 2, A. 1, Q. 1

I, Distinctio 3, Pars 2, A. 1, Q. 1

Utrum ratio imaginis attendatur in memoria, intelligentia et voluntate.

Quod autem in omnibus simul sit, videtur.

1. Ad rationera enim imaginis requiritur expressa conformatio lu distinctione ; sed distinctio in divinis attenditur quantum ad tres personas : ergo maxime ' in imagine creata attenditur quantum ad tres po- tentias.

2. Item , ratio imaginis consistit in perfecta ca- pacitate, quia secundum Augustinum "eo est mens imago, quo potest esse capax et particeps Dei" ; sed Deus non capitur ab anima plene nisi ame- tur, neque amatur nisi inteUigatur, nec intelligitur nisi praesens ad animam habeatur; sed primum est per voluntatem, secundum per intelhgentiam , ter- tium per memoriam : ergo etc.

3. Item , notitia sive intelligentia appropriatur Fi- lio, voluntas Spiritui sancto: ergo aut truncata et diminuta erit assignatio imaginis, aut necesse est ponere potentiam respondentem Patri.

Sed contra : 1 . Ad esse imaginis requiritur re- Ad opposi- praesentatio in distinctione originis et ordinis ; sed in istis potentiis non est talis distinctio , quia simul sunt cum anima concreatae , nec una est ab alia nec una = post aliam : ergo in istis non est reperire ra- tionem imaginis.

2. Item, imago est repraesentatio secundum exteriorem dispositionem , ut patet " ; sed istae tres potentiae sunt intimae ipsi animae : ergo in ipsis non est ratio imaginis.

3. Item, quod specialiter memmHa non sit de ratione imaginis, videtur, quia imago cum sit animae essentialis et secundum potentiam rationalem sit in ipsa , memoria vero , ut dicit Philosophus ' , est sen- sibilium , quia est in brutis ; unde differt a remini- scentia, quia reminiscentia non est in brutis: ergo videtur quod memoria non pertineat ad imaginem. Praeterea , sive ° memoria sit sensibilium sive in- telligibilium , concernit differentiam temporis, quia est acceptio praesens de praeteritis; sed imago ab- strahit a conditionibus sensibilibus et temporibus : ergo etc.

4. Item , imago attenditur in his quae sunt nata recipere imaginem reformationis sive similitudinis ; sed imago illa consistit in tribus virtutibus theolo- gicis, quarum nulla est in raemoria: ergo etc.

5. Item, quod voluntas non sit de integritate imaginis, videtur, quia dicitur in libro de Spiritu et anima ' : "Imago est in potentia cognoscendi , similitudo est in potentia diligendi" ; sed voluntas non pertinet ad potentiam cognitivam : ergo etc.

6. Item, omnis potentia, quae est de imagine, debet aliis aequari, quia ad rationem imaginis re- quiritur aequalitas ; sed voluntas non aequatur aliis, quia multa intelligimus , quae non volumus : ergo etc. Si dicas, quod non attenditur aequalitas respectu obiectorum , sed respectu actuum , ut sit sensus : quaecumque " intelligo, volo me intelligere, adhuc non est verum , quia multorum meminimus, quae nollemus meminisse.

CONCLUSIO.

Ratio imaginis attmditur in his trihus potentiis, memoria, intellectu et voluntate, cum compa- ratione ad unitatem essentiae et pluralitatem actuum.

Respondeo: Dicendum, quod, sicut dicit Au- gustinus et Magister recitat ' , imago attenditur in conclusio. his tribus potentiis , tamen in comparatione ad uni- tatem essentiae et pluralitatem actuum, in quibus est distinctio et ordo et origo unius ab altero per modum quendam disponendi. Nam retentio speciei disponit ad intelligendum et intelligentia ad aman- dum , si quod intelligitur est bonum '.

1. Et per hoc patet solutio ad illud quod obiici- soiutio op- tur : in istis potentiis non est distinctio per origi- nem: ergo etc.

2. Ad illud^ quod obiicitur, quod imago atten- ditur secundum exteriorem dispositionem ; dicen- dum, quod est imago rei corporalis et sensibilis; et haec , quia offert se cognitioni per exteriora , ha- bet imaginem repraesentantem secundum exteriorem dispositionem. Est iterum imago rei spiritualis, quae est intima cuilibet rei, et quae cognoscitur secundum quod virtus recolligitur ad intima ; et haec " habet imaginem repraesenlantem quantum ad intimas dispositiones.

3. Ad illud ' quod obiicitur , quod memoria est sensibilium ; dicendum , quod memoria accipitur tri- "^'^f^ °"" pliciter: uno modo prout est receptiva et retentiva sensibilium et praeteritorum ; alio modo prout est retentiva praeteritorum , sive sensibilium sive intel- ligibilium ; et tertio modo prout est retentiva spe- cierum, abstrahendo ab omni differentia temporis, utpote specierum innatarum. Et hoc tertio modo est pars imaginis ; sed obiectio currit de aliis primis duo- bus modis. Primo modo memoria sequitur sensum, se- cundo modo sequitur ipsam intelligentiam et volun- tatem, tertio modo antecedit et respcndet Patri.

4. Ad illud quod obiicitur , quod memoria non reformatur; dicendum, quod immo memoria refor- ''^^™^^" matur et quantum ad statum viae et quantum ad statum patriae : in primo per spem ; et hoc patel per expositionem Augustini super illud verbum Mat- thaei vigesimo secundo * : "Diliges Dominum Deum tuum ex toto corde", "id est , intellectu sine errore , ex tota anima , id est, voluntate sine contradictione , ex tota mente, id est, memoria sine oblivione". In secundo statu reformatur quantum ad tentionem; unde Bernardus ° dicit , quod "Deus est futurus in- telligentiae plenitudo lucis, voluntati multitudo pacis, memoriae continuatio aeternitatis". Nec est '" incon- veniens, quod memoria, quamvis sit prima, refor- metur per dotem ultimam; quia ordo reformationis et deformationis incipit a posteriori, ordo autem in- formationis " incipit a superiori: ideo a voluntate incipit reformatio et tendit usque in memoriam.

5. Ad illud quod obiicitur, quod imago est in potentia cognoscendi ; dicendum , quod similitudo dicit quid gratuitum, et ideo dicitur esse per ap- propriatioiiem in voluntate sive in dilectione. Imago vero non dicit gratuitum, et ' ideo dicitur esse in potentia cognoscendi.

Vel aliter de imagine : quia in Rlio est propria ' Aiia soiuiio. imago , et Filio appropriatur intelligentia , quae est in polentia cognitiva ; ideo dicitur imago esse in poten- tia cognoscendi.

6. Ad illud ^: Voluntas non aequatur inlelligen- tiae; dicendum, quod voluntas, prout communiter accipitur ad velle et noUe, quorum utrumque est actus voluntatis, bene aequatur, secundum quod dicitur uti esse commune ad utrumque, sicut dicit Augustinus el habetur in littera ^ quod voluntas capit alia, dum utor etc. Quidquid enim recorda- mur vel intelliginms, in facultatem voluntatis acci- pimus ad eligendum vel ad respuendum; et istud est, secundum quod dicit actum communem volun- tatis ' ; sed secundum actum specialem , qui est velle tantum , non aequatur ; et de isto opponitur, quia " sic velle non comprehendit totam voluntatem, sicul meminisse totam memoriam et inteUigere totam in- teUigentiam.

PrevBack to TopNext