Text List

I, Distinctio 3, Pars 2, A. 1, Q. 2

I, Distinctio 3, Pars 2, A. 1, Q. 2

Utrum imago attendatur in his potentiis per comparationem ipsarum ad Deum.

Secundo quaeritur de potentiis in comparatione ad obiectum , utrum videhcet attendatur imago in eis per comparationem ipsarum ad Deum '. Et quod sic, videtur.

1. "Eo est anima imago, quo capax Dei est et particeps esse potest", ut dicit Augustinus decimo quarto de Trinitate'; sed est capax quanlum ad par- tem superiorem : ergo etc.

2. Item , in eodem ' : "Imago illius , quo nihil melius est, ibi quaerenda est et invenienda, quo mens nostra nihil melius habet" ; sed hoc est superior pars: ergo etc.

3. Item , hoc idem videtur ratione , quia imago dicitur eo quod ducit in prototypum '" : ergo cum illud sit Deus, non attenditur imago in his potentiis, nisi secundum quod ducunt in Deum ; sed per has potentias homo ducitur in Deum, dum per eas con- vertitur in eum : ergo etc.

4. Item , Deus est obiectum virtutum theologica- rum, in quibus consistit imago reformationis : ergo , cum idem sit obiectum utriusque imaginis , quia una est ductiva ' alterius et perfectiva , si Deus est obiectum unius, et alterius.

CoNTRA: 1. Augustinus nono de Trinitate ^* as- signat imaginem in mente , notitia et amore , secun- dum quod anima meminit sui, intelligit se, diUgit se: ergo videtur, quod imago attendatur per con- versionem sui supra se.

2. Item, Augustinus duodecimo de Trinitate, capitulo quarto ' : "Cum in natura mentis humanae quaerimus trinitatem , in tola quaerimus , non sepa- rantes actionem temporalium a contemplatione ae- ternorum , ut tertium aliquid iam quaeramus": ergo trinitas imaginis attenditur secundum actionem tem- poralium, et ita per conversionem ad inferiora.

3. Item , secundum quod anima convertitur su- pra inferiora vel supra se , in ipsa * est aequaUtas et ordo et origo et omnia, quae concurrunt ad ra- tionem imaginis.

4. Item , imago est in peccatoribus a Deo aver- sis, et in illis etiam qui nuUo modo possunt re- verti , ut sunt damnati : ergo ratio imaginis non at- tenditur penes conversionem ad Deum.

5. Item , necesse est, quantum ad perfect?.m ra- tionem imaginis aequari cognoscentem et cognitum, sive dicentem et dictum ; nam ista duo Patrem et Filium repraesentant ; sed in conversione ad Deum non est talis aequatio: ergo etc.

CONCLUSIO.

Imago primo et principaliter est inpotentiis animae, quatenus convertuntur in Deum ; secundario vero in eis , quatenus convertuntur ad ipsam animam; quatenus vero convertuntur ad in- feriora, non est in eis imago, sed vestigium Trinilatis.

Ad intelligentiam praedictorum tria oportet 'n imagiuis ratione praesupponere : primo enim imago attenditur secundum expressam confor- mitatem ad imaginatum ; secundo , quod illud quod conformatur imagini , per consequens conformetur ^ imaginato ; unde qui videt imaginem Petri , per con- sequens videt et Petruni; tertio, quod anima secun- dum suas potentias conformis reddatur his ad quae convertitur , sive secundum cognitionem , sive secun- dum amoreui.

Quoniam igitur, cum anima convertitur ad Deum, sibi conformatur , et imago atlenditur secundum con- formitatem : ideo imago Dei consistit in his potentiis, conciusio i. secundum quod " habent obiectum Deum.

Rursum, quoniam anima est imago Dei , et quod convertitur et conformatur imagini, et imaginato ', ideo anima, secundum quod convertitur supra se, non recedit a conformitate ; et ideo imago consistit in his potentiis, secundum quod habent animam pro obiecto. conciusio a.

Sed cum convertitur ad creaturas inferiores, illis conformatur , in quibus non est imago Dei , sed vestigium. Ideo * potentiae animae , secundum quod habent inferiora pro obiectis, recedunt a ratione conciusio a. imaginis, quia recedunt a conformitate expressa.

Licet ilaque in huiusmodi potentiis, secundum quod convertuntur ad inferiora, sit reperire trinita^ tem et aliquam conformitatem , similiter et in po- tentiis sensitivis, sicut ostendit Augustinus ' ; quia tamen deficiunt ab expressa conformitate, non re- xrinitas peritur ratio imaginis in eis. Unde Augustinus inve- iSraiiJna" stigat in omnibus potentiis animae trinitatem , non "^" '™^°' quia in eis sit imago, sed ut a ratione imaginis excludat. Unde quaerens totam "" trinitatem in tota anima, quaerit eam in superiori et inferiori parte rationis et in sensu. Et hoc est quod dicit in illa auctoritate : "Cum in natura mentis humanae quae- rimus trinitatem, in tota quaerimus" ; non dicit, quaerimus imaginem. Unde Augustinus duodecimo de Trinitate, capitulo quarto" : "Quamvis in inferiori parte rationis inveniri trinitas possit, imago tamen inveniri non potest".

Concedendum est ergo , quod imago consistit in Epiiogus. his potentiis, secundum quod ad animam conver- tuntur, primo tamen et principahter, ut ostendunt primae rationes, secundum quod convertuntur ad Deuin. Unde Augustinus his duobus modis assignat imaginem: prima est in mente, notitia et amore. secundum quod mens novit et amat se ; secunda est jn meraoria , intelligentia et voluntate. Et in fine li- bri ostendit , completissimam rationem imaginis esse in comparatione ad Deum '.

1. 2. 3. Ex his patet responsio ad primum et secundum et tertium : quia primum argumentum concedendum est, secundum vero concludit, quod in inferiori parte sit trinitas , et tertium , quod con- formitas ; sed haec soluta sunt, quia non est expressa.

4. Ad illud qnod obiicitur de aversione pecca- torum, solvendum ^ quod non dicimus imaginem in his potentiis secundum conversionem actualem , sed aptitudinalem , quae nunquam relinquit potentias: sicut gressibilis etiam dicitur homo , qui habet pedes truncatos, quamvis non gradiatur.

5. Ad illud quod obiicilur, quod necesse est, in imagine cognoscens et cognitum adaequari; dicen- dum , quod non oportet, cognitum adaequari cogno- scenti adaequatione 7-ei ad rem , sed sub ratione r cognoseibilis. Unde tantum est cognitum in intelli- gentia, quantum repraesentatur a memoria. Quod autem simphciter adaequetur non oportet ; adaequa- tur tamen, secundum quod anima convertitur supra se. Unde ratio imaginis quoad quid est plus in con- versione ad Deum , quoad quid est plus in conver- sione animae supra se. In conversione ad Deum est plus, quia plus habet de ratione venustatis et con- formitatis; in conversione ad se plus habet de ra- tione consubstantialitatis et aequalitatis.

PrevBack to TopNext