I, Distinctio 3, Pars 2, A. 1, Q. 3
I, Distinctio 3, Pars 2, A. 1, Q. 3
Utrum memoria, intelligentia et voluntas sint idem in essentia cum anima.
Tertio loco quaeritur de comparatione istarum potentiarum ad animam sive ad^ subiectum, utrum videlicet sint idem in essentia cum anima. Et videtur quod sic.
1. Augustinus dicit in decimo de Trinitate^: "Haec tria, memoria, inteUigentia et voluntas sunt una mens, una vita, una essentia, ac per boc una substantia".
2. Item , Bernardus super Cantica = : "Tria quae- dam in anima intueor, memoriam, intelligentiam et voluntatem, et baec tria ipsam". Si tu dicas, quod hoc dicitur per causam; hoc nihil est, quia Augu- stinus de Spiritu et anima * dicit, quod anima "est quaedam sua, ut potentiae, et quaedam non sua , ut virtutes" ; quod si per causam esset dictum , utrum- que posset dici.
3. Item, boc ipsum videtur velle dicere Philo- sophus', quia idem dicit esse principium essendi et operandi: ergo cum principium essendi sit ipsa forma substantiabs , principium operandi erit ipsa ; sed principium operandi est potentia : ergo potentia est principium essendi ; sed non est principium es- sendi nisi forma substantiahs in homine: ergo po- tentia et forma substantiahs sunt idem in substantia.
4. Item, raftbne ostenditur : Sicut materia pri- ma nata est recipere omnia per veritatem, sic ani- ma secundum simihtudinem ' ; sed potentia materiae primae respectu formarum suscipiendarum non dif- fert per essentiam ab ipsa^: ergo simiUter videtur , quod potenlia animae. Probatio: si enim per es- sentiam differret, aut esset substantia, aut accidens. Non accidens, quia antecedit omnem formam et omne accidens; si mft^tonto^ aut ergo materia, aut forma. Praeterea, si differret, ilUus esset materia capax'.
5. Item , forma accidentalis non est simplfcior forma substantiali; sed potentia operandi non differt a forma accidentali, utpote potentia calefaciendi non differt per essentiam a caliditate, nec potentia illu- minandi ab ipsa luce: ergo similiter videtur, quod nec potentia animae ab ipsa anima.
6. Item, quod est accidens, nulli substantiae est substantiale ' ; sed potentiae istae sunt substantiales : ergo animae non sunt accidentia': ergo sunt sub- stantia ; constat quod non alia quam anima. Probatio minoris: quia anima rationalis, sensibilis et vegeta- bilis in homine non dicit diversitatem substantiarum , sed potentiarum: ergo constat, quod in homine istae differentiae: vegetabile , sensibile , rationale, acci- piuntur a potentiis; sed* huiusmodi differentiae sunt substantiales : ergo et potentiae: ergo etc.
Contra: 1. Augustinus decimo quinto de Tri- jiindamenia.nitate^ assignat differentiam imaginis creatae ad Tri- nitatem illam, scilicet increatam , quia in illa Trini- tate est habens id quod habetur , hic autem habens non est id quod habetur: ergo si anima habet tres potentias, ergo essentialiter non est illae.
2. Item, Dionysius '* dicit, quod in quolibet creato differunt haec tria: substantia, virtus et ope- ratio: ergo et in anima differunt substantia et po- tentiae.
3. Item, Boethius': «In quohbet creato diffe- runt quo est et quod est, sive quid est et esse: ergo similiter, immo multo fortius, quod potest et quo potest.
4. Item, rationibus ostenditur sic: quae diffe- runt genere , differunt essentia , et unum de altero non praedicatur essentialiter ' ; sed potentiae et anima sunt huiusmodi, quia anima est in genere substantiae , sed potentiae eius sunt in secunda spe- cie qualitatis, scilicet naturahs potentiae vel impo- tentiae: ergo etc.
5. Item , illa quorum unum est extra alte- rum , differunt essentialiter et substanlialiter ; sed virtus egreditur substantiam ', quia operatur in obie- ctum, quod est extra; sed impossibile est, quod operetur ubi non est ; si ergo virtus est ubi opera- tur, et operatur extra substantiam cuiuslibet: ergo egreditur extra substantiam: ergo etc.
6. Item, ad hoc est alia ratio, quia si eadem per essentiam essent anima et potentiae, ergo '" unum non multiplicaretur nisi secundum multiplicationem alterius; et sic, cum una tantum sit anima, habe- ret tentum unam potentiam ; sed hoc est falsum : ergo etc.
Conclusio
Potentiae animae sunt substantiales et sunt in eo- dem genere per reductionem, in quo est anima; non sunt tamen cum ipsa omnino idem per essentiam.
Respondeo : Ad praedictorum intelligentiam no- tandum est, quod potentia naturalis dicitur dupli- pupiicuer citer ". Um modo, prout dicit modum existendi poteSnL naturalis potentiae in subiecto , secundum quem di- '""''^' citur subiectum facile vel difficile ad aliquid agen- dum ; et sic naturalis potentia dicit modum quali- tatis et est generaliter in secunda specie qualitatis , ut patet, cum dicitur cursor et pugillator, quo- rum utrumque dicit facihtatem, quae consequitur" modum existendi potentiae gradiendi vel resistendi sive agendi in subiecto. Alio modo potentia natu- ralis dicitur potentia naturaliter egrediens a sub- iecto ". Et hoc potest esse dupliciter. Nam aliqua snbaistin- potentia egreditur a substantia cum accidente, ut ""°' potentia calefaoiendi. Ignis enim per suara substan- tiam non calefcicit sine caliditate ; et haec potentia non est alterius generis quam sit qualitas , a qua egreditur ; unde potentia ' calefaciendi est in eodem genere cum caliditate. . Alio modo dicitur naturalis potentia. quae naturaliter egreditur a' substantia et imitwdiale, sicut potentia generandi quantum ad induclionem ulliinae formae; et haecquidem non est alterius gencris iiuam substantia , sed reducitur ad genus substantiae tanquam substantialis differentia.
Per hunc modum intelligendum est in potentiis Appucitio. animae. Nam uno modo contingit nominare poten- tias animae secundum primum modum , ut dicunt fticilitatem, quae dicit modum potentiae existendi in subiecto , sicut ingeniositas et tarditas ; et haec quidem sunt in secunda S|iei-ie qualitatis. Alio modo contingit nominare polentias, prout dicunt ordinem substantiae ad actum, qui est mediante aliqua pro- prietate accidentali, ut potentia syllogizandi, quae est in anima, cum habet habitum syllogizandi ; et haec est in eodem genere, in quo est scientia syllo- gizandi, ut ' in prima specie qualitatis. Contingit itc- riim nominare potentias animae, ut immediate egre- diuntur a substantia, ut per * haec tria: memoriam, intelligentiam et voluntatem. Et hoc patet, quia omni accidente circumscripto % inteliecto quod anima sit substantia spiritualis, hoc ipso quod est sibi prae- sens et sibi coniuncta, habet potentiam ad memo- randum et intelligendum et diligendum se. Unde conciusioi. istae potentiae sunt animae consubstantiales " et sunt in eodem genere per reductionem, in quo est ani- ma. Attiimen, quoniam egrediuntur ab anima — po- tentia enim se habet per modum egredientis — non )3. sunt omnino idem per essenliam, nec tamen adeo differunt, ut sint alterius generis, sed sunt in eodem genere per reductionem.
Et potest satis manifestum exemplum dari in Eicmpii 1-e et in similitudine eius. Nam res non habet t;in- tam identitatem cum sua similitudine, ut sint unum numero, nec tantam diversitatem, ut differant ge- nere'. Similitudo enim Martini non adeo distat a Martino, ut penitus differat ab eo. Et ita similitudo rei in eodem genere est per reductionem cum eo , cuius est simililudo. Quia enim egreditur, ideo dif- fert, sed non transit in aliud genus. Et loquor de similitudine secundum rationem similitudinis , non intentionis, id est, prout a subiecto ° exit et non re- cedit, ut splendor a luce. Concedendae ergo sunt rationes probantes, quod anima non est suae poten- tiae per essentiam.
1. 2. Ad illud ergo quod obiicitur in contrarium de Auguslino et Bernardo, quod anima est suae po- tentiae ; dicendum, quod non est ibi praedicatio ac- cidentis de subiecto, nec eiusdem per essentiam, sed substantialis vel essentialis.
Propter quod notandum, quod essentiale dicitur Essem quatuor modis. Primo modo essentiale dicitur " quod '"'"' '"^ dicit rei essentiam totam, sicut species singularis. Secundo modo dicitur essentiale quod est de es- sentia et constitutione rei, ut materia et forma. Tertio modo dicitur essentiale sine quo res non potest esse nec potest intelligi esse, ut sunt illa in quibus attenditur ratio vestigii, ut unitas, veritas, bonitas. Quarto modo dicitur essentiale sine quo res non potest cogitari habere perfectum esse, ut sunt po- tentiae in anima, in quibus attenditur imago; et hoc est minimo modo substantiale sive essenliale ; tamen non transit in aliud genus: ideo anima dici- tur suae potentiae".
3. Ad illud quod obiicitur, quod idem est prin- cipium essendi et opeiandi; dicendum, quod verum est de principio remoto, sed de proximo est impos- sibile. Nam si idem omnino esset principium proximum, tunc idein esset in re esse et operari. Similiter-, si idem esset principium proximum, cum res semper habeat esse, semper haberet operari. Quoniam igitur ' forma dicit proximum et immediatum principium essendi, poteniia vero proximum et immediatum principium operandi, patet quod impossibile est esse omnino idem.
4. Ad aliud quod obiicitur de potentia materiae, dicendum, quod materia non est sua potentia per essentiam, quoniam non est ipsa ordinatio ad for- mam; est tamen ipsa potentia materiae essentialis ipsi materiae, sicut potentia activa ipsi substantiae. Et minus quidem elongatur potentia materiae a ma- teria quam potentia activa a substantia; quoniam potentia materiae est potentia passiva , quae dicit ordinem ad aliud cum privatione, sed potentia activa dicit ordinem cum positione: et ideo minus addit potentia materiae supra materiam, quam potentia activa supra ^ substantiam. Et hinc est, quod non ita distinguuntur diversae potentiae in eadem mate- ria, sicut in eadem substantia.
5. Ad illud quod obiicitur de forma acciden- tali, dicendum, quod forma accidentalis non est sua potentia. Nam potentia eius est, in quantum influit in alterum; attamen potentia illa non tantum addit quantum potentia formae substantialis , quoniam potentia formae accidentalis dicit ordinationem ad actum , sed non sufiicientem per se , sed per virlu- tem substantiae. Sicut enim accidens non est per se, ita non habet virtutem operandi per se, sed per virtutem substantiae; et ita hoc patet.