I, Distinctio 3, Pars 2, A. 2, Q. 1
I, Distinctio 3, Pars 2, A. 2, Q. 1
Utrum imago attendatur in mente, notitia et amore ut in potentiis, aufut in habitibus, aut in utrisque simul, aut secundum substantiam et habitus.
1. Ostenditur prMHo, quod non in his ntln po- .\rpnmeota tentHs atteudatur imago, quia praedicta assignatio ' posiiionL!^* fuit in potentiis: ergo si haec etiam esset in poten- tiis, non esset nisi inculcatio verborum.
Praeterea, notitia et amor non dicunt poten- tiam, sed habitus, licetmens possit dicere potentiam: ergo praedicta tria non possunt poni sub ratione po- tentiarurn.
2. Item ostenditur, quod non dicunt habitus, quia Augustinus^ dicit in imaginis assignatione et approbatione : "Mens novit se , diligit se" ; sed nul- lius habitus est se nosse nec amare: ergo etc.
Item, si mens stat pro habitu, quaero, pro quo habitu ? Si pro habitu memoriae , de quo magis vi- detur, quia non est alium dare; sed actus huius habitus est meminisse, non alius; sed Augustinus^ assignat menti hos actus, scilicet nosse et amare: ergo etc.
3. Item ostenditur, quod non^ in poientiis et habitibus. Cum enim potentiae sint tres, et habitus tres, tunc non esset ternarius, sed senarius.
4. Item quaero , pro qua potentia stat ibi mens ? aut enim stat pro omnibus, aut pro duabus, aut pro una. Si pro omnibus , tunc non est ibi trinitas; si pro duabus, timc est ibi quaternitas, cum duo sint habitus ; si pro una , non potest habere istos duos actus , ' nosse et amare : ergo non sumitur trinitas secundum hahitus et potentias simul.
1. Item ostenditur, quod non secundum animae Ad opposi- substantiam et habitus \ Cum enim habitus cogno- sionis. scendi et amandi consequantur ipsam substantiam tempore , et substantia etiam possit esse sine his , ratio autem imaginis sit ipsi animae perpetua et in- separabihs et concreata: ergo non est in habitibus et substantia simul.
2. Item, si subslanlia connumeratur habitibus, cum' habitus sint tres, et substantia una: ergo erit ibi cpiaternitas. Si tu dicas, qiiod non differt notitia, secundum quod est hal^itus intelligentiae et memo- riae; contm: habitus sunt dispositiones potentiarum; cum ergo sint tres polentiae, erunt tres habitus.
3. Item , Magister dicit in littera ' , quod mens accipitur non pro animae substantia , sed pro eo quod est in ea eminentius.
CONCLUSIO.
In hac secunda assignatione imaginis , quae est niens, notitia, amor, trinitas attenditur quan- tum ad subsiantiam animae et quantum ad duos habitus notitiae et amoris.
Respondeo : Dicendum , quod differt secundum -quosdam assignatio haec a praecedenti, quia prior fuit in potentiis , haec est in habitibus. Et respondent obiectionibus per distinctionem mentis. Mens enim secundum quadruplicem modum accipiendi diversifi- catur. Dicitur enim uno modo a mene, quod est luna sive defectus : et sic dicitur de tota animae substantia propter transmutationes , quas habet ^. Secundo modo dicitur a metiendo ; et sic stat pro iudicativa vi, et sic accipit eam Damascenus % po- neiiS ipsam in potentiis cognitivis. Tertio raodo di- citur ab eminendo; et sic stat pro superiori parte rationis , et sic accipit eam Augustinus frequenter \ Quarto modo dicitur a meminisse; et sic stat pro memoria et quantum ad actum et quantum ad habi- tum ". Dicunt ergo, quod in assignatione huius tri- nitatis mens stat pro habitu memoriae ; sed in adapta- tione , cum dicit Augustinus " : " Mens novit se et di- ligit » , stat pro potentia memorandi.
Sed istud non videtur convenienter dictum , quia • adaptatio debet respondere assignationi. Et praeterea , cum actus proprius mentis, ut stat pro memoria, sit meminisse , ille ' deberet tangi ; sed Augustinus jn hac assignatione nunquam facit mentionem nisi de duobus actibus , scilicet nosse et amare , qui non sunt memoriae, sed aliarum potentiarum.
Respondendum igitur, quod trinitas illa non est in polentiis; quia amor et notitia non dicunt po- tentias ° ; nec in habitihus, quia mens non potest stare pro habitu, cum ipsa accipiatur ut agens ; nec potest esse in potentiis et habitibus, quia mens nun potest stare pro una potentia, cum assignentur ei actus duarum potentiarum ; nec potest similiter" stare pro pluribus potentiis, quia non esset trinitas. Restat ergo, quod necesse est ponere, quod trinitas : ista, attendatur quantum ad substantiam animae, ra- I tione mentis se noscentis et amantis , et quantum ad habitus , ratione notitiae et amoris ; et sic est trini- I tas, cum substantia sit una, et habitus sint duo.
i Differt »rgo haec assignatio a praecedenti : quia ^ I praecedens fuit per uniformitatem in potentiis per ?■I comparationem ad habitus et "" actus, sed haec est in substantia et habitibus. Differt iterum in hoc, quia praecedens fuit per conversionem animae ad Deum , I haec est per conversionem animae supra se ; et plu- I ribus modis non attenditur imago in homine , ut su- I pra dictum fuit ". Differt etiam, quia praecedens as- i signatio imaginis magis est propria et conveniens [ quam haec. Nam propiie loquendo, imago consistit in unitate essentiae et trinitate potentiarura, secun- I dum quas anima nata est ab illa summa Trinitate ! sigillari imagine simihtudinis, quae consistit in gratia ! et '^ virtutibus theologicis. Unde Augustinus hanc ! assignationem primo ponit investigando , ut per hanc ! deveniat ad illara , in qua fmit speculationem suam '^. 1 Unde haec assignatio non est propria, sicut alia; un- I de Magister eam secundo ponit tanquam non prin- cipalem.
1. Ad illud ergo quod obiicitur, quod habitus non sunt coaevi etc. ; dicendura , quod triplex est habitus. Quendam enim habitum habet aniraae po- '[ tentia ab acquisitione , quendam ab innata disposi- tione, tertiura habet a sui ipsius origine. Hoc autem patet, quia habitus est quo potentia facilis est in actura; potentia autera his tribus modis est facilis, verbi gratia, affectus noster habet facilitatem ad di- ligendum bonum aliehura per acquisitam dispositio- nem, ut per virtutem; arl diligendum vero bonum suum ' per innatam dispositionem ; et ad diligendum se ipsum per sui naturalem originem. Cum enim sit sibi indistanter unitus, semper est habilis ad se Quomodo amandum. Similiter, cum intellectus noster semper iDtellectiis 1 , .1. , . semper iii- gjt sibi praesens , seraper est habuis sibi ad se co- gnoscendum. Et sic patet illud quod obiicitur de coaevitate ; nam quoad tales habitus est bene coae- vitas.
2. Ad illud quod obiicitur, quod tres debent " esse habitus secundum tres potentias ; dicendum , quod in hac trinitate non cadit nec habet locum ha- bitus niemoriae, quia attenditur ' in ipsa anima secun- dum quod convertilur supra se : et ideo ipsa animae substantia tenet locum memoriae, et ipsa praesentia et ol)latio, qua anima offert se semper suae intelligen- tiae , tenet locum habitus et actus memoriae. Et ila patet, quod ibi cadunt tantum habitus duarum po- tentiarum; et ideo est ibi trinitas.
3. Ad illud quod ultimo obiicitur de verbo Ma- gistri ; dicendum , quod intelligitur non pro animae substantia tota * ; quod si aliter intelligatur, non ha- . bet veritatem verbum Magistri. Quod patet per Au- ' gustinum, qui occasione huius imaginis quasi per to- tum decimum de Trinitate ostendit, animam habere cognitionem sui innatam, quae est cognitio " suae substantiae. Et praeterea, nihil unum in anima co- gnoscit et diligit nisi substantia : ergo si mens sta- ret pro una polentia, non haberet illos duos actus, scilicet nosse et amare.