Text List

I, Distinctio 3, Pars 2, A. 2, Q. 2

I, Distinctio 3, Pars 2, A. 2, Q. 2

Utrum mens, notitia et amor habeant ordinem, aequalitatem et consubstantialitatem.

Secundo quaeritur de islis in comparatione ad invicem, secuudum triplicem comparationem , quam ponit Augustinus, videlicet ordinis , aequalilatis et consubstantialitatis , et Magister recitat in littera '. Ordo est inter haec, quia mens est parens, notitia est proles, tertius est amor ab utroque procedens. Aequalitas etiam est ibi , quia mens tantum se novit, quantum est, et tantum se ^ diligit, quantum se novit. Consubstantialitas etiam; unde Augustinus nono de Trinitate " : "Admonemur, si utcumque vi- dere possumus, substantialiter haec in anima exi- stere , non tanquam in subiecto , ut color in cor- pore, aut ulla qualitas aut quantitas; quidquid enim tale est, non excedit substantiam, in qua est. Mens autem amore, quo se amat, potest amare etiam aliud" ; et ita vult , quod amor sit consubstantialis menti.

1. Sed obiicitur contra hoc: Primo videtur, Ad opposi- quod in his non sit ordo nec * origo. Aut enim ac- cipiuntur pro habitibus innatis, aut acquisitis. Si pro innatis, nullus est ordo, quia simul sunt cum ipsa anima; si pro acqidsitis, sic amor praecedit notitiam ; nullus enim acquirit ' vel studet aliquid addiscere, nisi amel scire. Unde Augustinus in flne noni de Trinitate " : "Partum mentis antecedit ap- petitus, quo id quod nosse volumus quaerendo et inveniendo, nascitur proles, quae est ipsa notitia". Aut ergo non est ordo, aut non est talis ordo.

2. Item , videtur quod non sit ibi aequalitas. Aut enim notitia et amor accipiuntur per compara- tionem ad res inferiores, aut ad animam. Si ad res inferiores, manifestum est, quod non est ibi aequalitas; multa enim novimus, quae nonamamus; si in comparatione ' ad animam , aut est aequali- tas quantum ad intensionem , aut quantum ad exteji- siomm. Quantum ad extensionem, non ; illud constat, quia unum tantum ' est ibi : ergo quantum ad in- tensionem ; sed quod hoc sit falsum , videtur , quia cum sciamus animam minorem Deo et maiorem cor- pore , contingit quandoque , quod eara amamus ma- gis quam Deum, et minus quam corpus ; et ita quan- titas^ amoris non sequitur quantitatem notitiae.

3. Item, quod non sit ibi consubstantialitas , videtur, quia amor et notitia sunt habitus et sunt'" qualitates; ergo videtur,quod essentialiter differant ab ipsa mente.

4. Item, ratio AugusLini" est, quod non sint in anima sicut accidentia, quia se extendunt extra; sed hoc nihil est, quia accidentia se extendunt extra, ut calor calefaciendo et color immutando visum. Praeterea , homo cognoscit aliqua cognoscibilia scien- tia acquisita , quae est accidens , et ita se extendit extra.

CONCLUSIO.

Mens , notitia i amor habent ordinem , aequalitatem et consubstantialilatem.

Respondeo : Dicendum , quod sicut Augustinus "" conciusio i. assignat , in his est ordo , aequalitas et comubstan- tialitas.

Ordo autem attenditur in his habitibus animae conciusio % connaturalibus in comparatione ad actus , sicut poni- tur ordo in flde '^ , spe et caritate , licet simul infun- dantur.

1. Et sic patet quod obiicitur in contrarium , Ad i, op- quia non est ordo in ipsis habitibus absolute consi- ''°"'' deratis , sed per relationem ad actus.

Similiter est ibi aequalitas secundum conversio- c nem animae supra se et praedictorum habituum per- fectionem. Unde dicit Augustinus in nono de Trinita- te ', quod noii est in his liabitiljus aequalitas , nisi se- ciindnm quod perfecti sunt.

2. Et sic patet solutio ad illud quod de amore ■ obiicitur ', quia ille anior non est perfectus amor, sed libidinosus et inordinatus. — Vel dicendum, quod aequales sunt , secundum quod sunt connaturales ; quantum enim est quis habilis vel facilis ad cogno- scendum se , tantum ad se amandum ; de habitibus vero acquisitis, malis vel bonis, non est verum ; et de his non intelligitur.

Similiter est ibi tertium, scilicet coiisuhstantiali- tas, quia, secimdum quod dietum est supra ', amor et notitia animae connaturales sunt , secundum quod su- pra se convertitur ; et sic nihil omnino addunt super ipsas potentias. Per hoc enim , quod anima sibi prae- sens est , habet notitiam ; per hoc , quod est unum sibi , habet habitum amoris : et ideo, sicut potentiae sunt consubstantiales animae , ut supra'' visum est, ita et huiusmodi habitus. Unde etsi videantur dicere modum habitus vel qualiUitis, realiter tamen nihil su- pra potentias addunt.

3. Et sic patet responsio ad obiectum , quod ^ ■'^^^^■^ »i- non sunt qualitates isto modo. j

4. Ad illud quod obiicitur de ratione Augustini j-^^J^^.^op- dicendum , quod illa ratio non concludit principaliter, quod amor vel notitia sint substantialiter in aniraa ; et hoc est °, quia tunc pari ratione posset dici et obiici de omni amore ; sed concludit ex consequenti , quod patet sic. Cum enim amor extenditur extra suum subiectum alium amando , hoc est per virtutem substantiae, sicut per se non est , nisi ' per substan- tiam. Si ergo amor et notitia extenduntur per virtu- tem substantialem , et hae sunt intelligentia et volun- las ; et amor , quo anima amat se , est idem cum ipsa voluntate ; et similiter ^ notitia , qua cognoscit, non est aliud quam intelligentia : restat ergo , quod amor et notitia respectu sui sunt ipsi menti consub- stantiales.

PrevBack to TopNext