I, Distinctio 40, A. 1, Q. 1
I, Distinctio 40, A. 1, Q. 1
Utrum praedestinatio sit quid aeternum, an temporale.
1. Quia quod est ante mundi constitutiouem pandamenu-i.est quid aetemum ; praedestinatio est huiusmodi , quia praedestinatio est electio, ad Epliesios primo ' : Elegit nos ante mundi constitutionem : ergo etc.
2. Item, "praedestinatio est praescientia bene- ficiorum -" ; sed quidquid Deus praescit, aeternaliter praescit: ergo cum oninis praescienlia sit aeterna, et omnis praedestinatio est praescientia, omnis prae- destinatio est aeterna.
3. Item, "praedestinatio est proposilum mise- rendi^" ; sed propositum est quid proponeutis prae- cedens res, quae proponuntur : ergo cum sit propo- situm Dei, et Deus aeternaliter proponit, patet etc.
4. Item, de ratione sui nominis praedestinatio dicit praecessionem sive antecessionem , sed non nisi praedestinantis ad praedestinalum ; sed praedestinans est aeternus: ergo dicit ordinem et antecessionem aeterni ad lemporale. Sed antecessio illa est aelerna: ergo etc.
Contra: 1. Praedestinatio importat relationem ad praedestinatum; sed omnis relatio ponit respe- ctum verum ' vel in utroque exlremorum, vel sal- tem in altero; sed praedestinatio non potest verum respectum ponere in praedeStinante: ergo ponit re- spectum verum in praedestinato. Sed verus respe- ctus non fundatur nisi supra quid creatum: ergo praedestinatio dicit quid creatum et temporale.
2. Item, praedestinatio importat aclionem , et omni aclioni respondet passio^: cum ergo actio et passio non sint in eodera, quia non est idem prae- destinans et praedestinatus , necesse est, quod sit in alio. Sed aliud non est nisi quid temporale et creatum: ergo praedestinatio importat quid tempo- raie et creatum: ergo non est aeterna.
3. Itein, praedestinatio imporlat ordinem prae- destinantis ad praedestinatnm , aut ergo secundum esse , quod habet in Deo , aut secundum esse , quod habet in proprio genere. Non secundum esse, quod habet in Deo , quia sic est Deus et non sequitur Deum: ergo secundum esse, quod habet in proprio genere. Sed esse, quod habet in proprio genere, est quid temporale et creatum: ergo praedestinatio si- militer: et sic etc.
4. Item , omnis actus divinus , qui non refle- ctitur supra essenliam vel personam, transit extra, et omnis actus transiens extra ex tempore dicitur de Deo: cum ergo praedestinatio non transeal in personaiu vel essentiam , sed extra , ergo est tem- poralis.
3. Ilem, praedestinatio est praeparatio " ; sed ni- hil dicitur praeparari , antequam incipiat aliquid fieri secundum principia intrinseca — artifex enim non dicitur praeparare domum ante ligna et lapides sola cogitalione — ergo necesse est, quod ponatur in re.
CONCLUSIO.
Praedestinatio est aeterna, ratione principalis significati et antecessionis ad connotatum.
Respondeo: Diceiidum, quod in praedestinatione inprae-non suut nisi duo, scilicet principale significaium. et connotatum. Principale significatum est divina essentia, connotatum -vero est creatura, ut gratia et gloria et persona salvanda '. Et haec duo impor- tat praedestinatio cura ordine antecessionis unius ad alternm ratione praepositionis.
Quoniam igitur significatum principale est ae- ternum , ita praedestinatio est quid aeternum ^ Rursus , quoniara importat antecessionem signifl- cati ad connotatum, et iila antecessio est ab aeterno: iDciasio. ideo praedestinatio est quid aeternum et ab aeterno. Et concedendae sunt raliones ad hoc.
1. Ad illud quod obiicitur de relatione, dicen- utio op- dum , quod res ^ sive relatio potest signiflcari in Deo dupliciter: vel respectu existentis m actu, vel respectu existentis m potentia, futnri aliquando in actu; et quando respectu existentis in aclu, tunc necesse est, quod respondeat verus respectus in actu; quando vero respectu existentis in potentia, sulBcit quod respondeat in potentia, et talis funda- tur super ens in potentia; et ideo actu nihil ponit nisi Deum.
2. Ad illud illud quod obiicitur de actione, dicen- itincuo. dum, quod est actio secundum rem , et est actio secundura modtim*. Actioni secundura rem , quae est principium elDciens ahquid, respondet passio dif- ferens secundura rem, ut creationi-actioni creatio- passio''. Actioni vero secundum moduni non re- spondet nisi passio secundum modura differens , ut cognitioni-actioni ipsius Dei respondet ipsum co- gnosci; et hoc quidem realiter non est aliud, sed secundum modum. Quoniam igitnr praedestinatio non importat nisi praecognilionem , sive active sive passive; ideo est quid aeternura et non est aliud quam Deus.
3. Ad illud quod obiicilur de ordine, dicendum, Dupiex quod est ordo secundum nobilitatem, et secundura durationem"; et ordo secundum nobilitatem ponit extreraa siraul, ordo vero secundura duratimiem, eo ipso quod ordo est, ponil, extrema non esse simul; et secundura rationem antecedendi ordo simul est cum antecedente sive cum praecedente, similiter secundum rationem subsequendi siniul est cura sub- sequente. Quoniam igitur praedestinatio importal ordinem secundum r.ationem praecedendi , ideo ae- terna est, quamvis sit respectu temporahs; quoniam non est siraul cura illo, sed antecedit.
4. Ad illud quod obiicitur, quod praedestinatio transit extra; dicendum, quod transire extra est Distinciio. dupliciter: aut in ahquid quod est extra, aut in aliquid quod est intra, sed erit extra. Et primo modo connotat ahquid in actu et dicit quid tempo- rale, ut creare et conservare ; secundo modo non, ut praedestinare.
b. Ad illud quod obiicitur de praeparatione , quod attenditur * secundum principia intrinseca, non secundum causam efQcientera ; dicendura, quod quae- Distinciio. dam est causa efQciens, quae operatur secundum materiam praeiacentem; et ista quidem, quia alio indiget, non dicitur praeparare, quando solum vull et disponit intus, sed quando materiam aptat exte- rius. Quaedam est causa efficiens, quae nullo indiget ad operandum, sed statira, cum vult, operalur; el in taU praeparare ° non est ahud quam disponere et proponere ; et talis est Dens , quia. nullo alio a se indiget ad operandum.