I, Distinctio 40, A. 1, Q. 2
I, Distinctio 40, A. 1, Q. 2
Utrum praedestinatio sit Dei scientia, an voluntas.
Secundo quaeritur , quid sit praedestinatio , utruui scilicet Dei scientia, vel voluntas. Et suppo- sito, quod dicat aliquid, quod sit in utroque genere, — est enim , sicut dicit .\ugustinus S praescientia beneflciorum, et propositum miserendi — quaeri- tur, quod istorum importet principalius et per mo- dum coraplementi. Et quod importet scientiam , vi- detur:
1. Quia corapositum trahit signiflcatum a cora- ponentibus; sed deslinatio, cum dicatur et missio et ordinatio, in ratione praedestinationis accipitur ut ordinatio — nam, sicut dicit Augustinus ', praede- stinare idem est quod praeordinare — sed artifex licet volens et .^ciens praeordinet, non tamen ordi- nat. in quantum volens , sed in quantum sciens : ergo etc.
2. Item , scientia non dividitur secundum ratio- nem accipiendi in virtutes vel in ea qnae sunt voluntitis, sed in ea quae sunt cognitionis: sed iios dividimus divinara scientiara in praedestinationem et reprobationem : ergo praedestinatio, secundum quod huiusmodi, ad scieiitiam spectat.
Contra: 1. Praedestinatio est causa gratiae etFu gloriae^; sed gratia et gloria immediate sunt a vo- luntate: ergo praedestinatio de se dicit quid in ge- nere voluntatis. Si dicas, quod ex vi norainis non importat illara causalitatem; eontra: esto, quod Deus praesciret, aliquem habiturura gratiam et gloriara aliunde quam ab ipso , non diceretur praedestinare : ergo de se dicit causalitatem.
2. Item, praedestinatio iraportat scientiam et voluntatem; sed quoties haec duo in aliquo impor- tantur, voluntas se habet per modum consequentis et addentis ad scientiara ' ; sed quod consequitur et addit, se habet per raodura difl:erentiae et coraple- raenti, et a tali est res denomiiianda: videtur ergo, quod completius iraportet voluntatem , et ita quod male situet Magister.
CONCLUSIO.
Praedestinatio, quae est causa gratiae et gloriae, importat et scientiam et potentiam et voluntatem, sed principalius est in genere voluntatis.
Respondeo: Dicendum, quod cum praedestina- tio significet divinam essentiam ut causam gratiae et gloriae, et hoc secundum ordinatam dislributionem gratiae et gloriae, quantum est de se, non tantum importat scientiam, sed etiam voluntatem. etpolen- tiam. Sed quoniam causalitas gratiae et gloriae attri- buitur proprie voluntati ut efficienti, sed scientiae ut disponenti, et potentiae ut exsequenti; ideo, etsi praedestinatio importet illa tria, tamen principalius . est in genere voluntatis. Et ideo ab Augustino defi- nitur praedestinatio per illa tria: primo per illud quod respicit potentiam, in libro de Fide ad Pe- trum': "Praedestinatio est gratuitae donationis prae- paratio" ; secundo per illud quod respicit .icientiwm. , in libro de Bono perseverantiae ' : "Praedestinatio est praescientia beneflciorura Dei" ; tertio per illud quod respicit vohmtatem et propriissime, in libro de Prae- destinatione Sanctorura ^: "Praedestinatio, inquit ibi, est propositum raiserendi".
1 . Ad illud ergo quod obiicitur , quod dicit soiutio op. ordinera ; dicendura , quod est ordo duplex : unus , Ehfpiex"'"' dispositio rerum in universo, et hic appropriatur scientiae; alius, directio in finem, et hic appropria- tur bonitati sive voluntati, et hoc raodo est de ra- tione praedestinationis.
2. Ad illud quod obiicitur, quod est pars prae- scientiae; dicendura, quod qneraadraodura fides et prudentia sunt in genere cognitionis , tamen addunt supra cognitionem aliquid, quod distrahit in genus virtutis, quod respicit voluntatera; per hunc modum et in proposito est intelligendum. Et quoniam .scien- tia non fantum accipitur pro simplici notitia, sed etiara , ut frequenter, pro praetica, et hoc modoscienuapra complectitur scientiara cum voluntate, et Magister sic accipit generaliter ; ideo enumerat praedestinatio- nem inter ea quae sunt scientiae. — Voluerunt ta- .'^iiorum sc raen aliqui dicere, quod principalius est in genere iiaMis!" scientiae , eo quod in ratione praedestinationis eadit scientia in recto , sed voluntas in obliquo ; esl enim praedestinatio scientia beneplaciti. Uterque modus dicendi satis est probabilis, sed primus magis.