I, Distinctio 40, A. 2, Q. 1
I, Distinctio 40, A. 2, Q. 1
Utrum praedestinatio inferat salutis necessitatem.
1. Omnis causa, quae necessaria est in se et necessario ponit effectum , infert simpliciter necessitatem effectui ; sed praedestinatio respectu salntis est huiusmodi : ergo etc. Minor patet. Praedestinatio enim, cum sit Deus in se, dicit quid necessarium; et iterum , necessario infert effectum, qnia necessario sequitur : si est praedestinatus , salvabitur : ergo etc.
2. Item, omnis causa, quae nullo moda potest cassari, necessitatem ponit circa productionem effe- ctus — nam causa dicitur cassari, cum nuUum ponit effectum — sed praedestinatio nullo modo potest cassari: ergo praedestinatio ponit necessitatem.
3. Item, quotiescunique duae causae concurrunt ad aliquem effectum , quas impossibiie est discor- dare, si una est immutabihs, necesse est, alteram esse iminutabileni , et effectum per consequens. Haec manifesta est per se: nam si altera est mutabilis, reliqua existente immutabib, possibile est, eas dis- cordare. Sed impossibile est , quod praedestinatio et liberum arbitrium discordent: ergo cum praedesti- natio sit causa immutabilis, necesse est, quod libe- rum arbitrium sit immutabile; et si hoc, cum to- tum sit immutabile , restat ergo , quod necessita- tem imponat praedestinatio libero arbitrio et saluti.
4. Item, videlur, quod praedestinatus nullo modo possit damnari , et si hoc , tunc necessario salvatur ; et ostenditur hac ratiooe : ista duo con- vertuntur esse praescitum et damnari, esse prae- destinatum et salvari; sed praedestinatus non po- test esse praescitus : ergo non potest damnari. Pro- baiio mediae. Quando aliqua duo sie se habent , quod irapossibile est , unum alteri succedere , nec possunt simul inesse , si alterum inest, impossibile est, reliquum inesse; sed esse praedestinatum et esse praescitum sic se habent, qiiod impossiljile est, siraul inesse eidem; impossibile est etiam, alterum alteri succedere, scilicet quod homo primo sit praede- stinatus et postea praescitus: ergo cum est praede- stinatus, nullo modo potest esse praescitus : ergo etc.
5. Item, de omni quod aeternum est, cum non est, irapossibile est esse, quia impossibile est, quod non ens sit aeternum; sed praescitus si est, aeter- naliter est praescitus: ergo illuin qui non est prae- scitus, impossibile est esse praescitum. Sed praede- stinatus non est praescitus: ergo etc.
6. Item, de eo quod non est, idem est dicere, hoc posse esse, et posse ' incipere esse; sed prae- scitum est quid non ens respectu praedestinati : ergo idem est dicere, praedestinatum posse esse praesci- tum, quod posse incipere praesciri sive damnari. Sed non potest incipere esse praescitus, ergo elc.
Contra: 1. Praedestinatio divina nullum facitFim. indigne salvari: ergo cum dignitas in salvando re- spiciat meritum, et meritum liberum arbitrium, ergo praedestinalio non tollit arbitrii libertatem, se- cundura quod libernm arbitrium: ergo nec imponit necessitatem.
2. Item, praedestinatin nihil aufert libero ar- bitrio, sed tantum ponit in eo gratiam; sed gratia nullam infert libero arbitrio necessitatem, ergo nec praedestinalio : si nullam ei iniponit necessitatem ^ ergo cum salus pendeat ex libero arbitrio, patet etc.
3. Item, si praedestinatio iraponit necessitatem, ergo cum, omni casu contingente, necesse sit, eum qui praedestinatus est, salvari, ergo frustra laborat aliquis benefacere; quia, sive faciat bonum sive ma- lum , necesse est, eura salvari.
CONCLUSIO
Praedestinatio nec ratione causalitatis nec ratione praescientiae infert necessitatem sive respectu salutis sive respectu liberi arbitrii.
Respondeo: Diceuduni, quod praedestinatio nec infert necessitatem saluti, nec infert necessitatem libero arbitrio, quoniam praedestinatio non est causa salutis nisi includendo nierita, et ita salvando libe- rum arbitrium.
Ad inteiiigentiam autem obiectorura notandum, Lestiiia- quod praedestiuatio duo importat: et rationem prae- T. ""' scientiae et rationem causae. In quanlum dicit ra- cnn-tionem causae, non necessario ponit effectum, quia non est causa per necessitatem, sed per voluntatem: et iterum, non est tota cansa, sed cum alia causa contingente, scilicet cum libero arbitrio. Et regula est, quod quotiescumque effeetus pendet ex causa necessaria et variabili — a necessaria tanquam ab uaiversali , a variabili tanquam a particulari — de- nominatur a variabili, quia denominatio est a causa particulari ' ; et effectus , qni dependet a causa contingente, est contingens. — Praeter rationem piae- causae importat - rationem praescimtiae ; et prae- scientia quidem lolum indudit in cognitione, quia liberum arbitrium et eius cooperationem et verti- bilitatem, et totnm. Et praeterea, non est nisi veri, et etiam de vero contingente est infallibilis, sicul supra monstratum est in quaestione de prae- scientia^ Ideo praedestinatio infert saiutem et non potest cassari nec discordare a libero arbitrio. Et quia praescientia nuilam imponit necessitatem con- sequentis, sed solum consequentiae , similiter nec praedestinatio.
1. 2. 3. Ex hoc patent tria prima obiecta de necessitate inferendi, impossibilitate cassandi, im- possibilitate discordandi. Haec enim omnia dicunt necessitatem consequentiae solum, quia insunt prae- destinationi non per rationem causalitatis, sed praecognitionis , quae est concors, certa et infal- libilis. Concors , quia praescientia sive praecognitio ^ vera: qui enim cognoscit vere cognoscit, rem prae- sentem esse, sicut est. et futuram ita evenire, sicnt eveniet. Est enim veritas adaequatio rei et intelle- ctus\ Est itenim certa, quia independens, quia nuUo modo pendet ex praecognito. Non enim se- cundum eius exigentiam cognoscit, sed secundum exigentiam luminis et claritatis aeternae, in qua nulla cadit dubietas, sed certitudo summa ; et ideo de omnibus aequaliter certa est. Est iterum infal- libilis , quoniam est tolum posse praesciti circum- plectens; et ideo in nullo potest falli nec circumve- niri. — Et est exemplum Boethii in libro de Con- solatione quinto", quodsi aliquis aspiceret de loco eniinenti circiimiacenlem regionem, nbi est multi- tudo viarum, quas omnes simul et uno aspeetu videret, ambulans per locum illum, quamvis possit per diversas vias ire , non tamen posset visum eius latere, pro eo quod per millam viam posset ire, quam ille non videret. Si ergo intelligatur unus esse visus, qui posset omnes vias praevidere et totum posse euntis, nullo modo quis eum praevenientem ' circumvenire posset. Et talis est aspectus divinae praescientiae, quia ab aeterno cognovit omne quod poteramus cogilare vel velle; et simul ciuu hoc vidit . in quam partem nostra voluntas el operatio inclinaretnr. Et qiiia totnm posse et velle et agere cnmplectitur , ideo iion potest falli. Et quia praede- Motandi.m. stiuatio claudlt praescientiam , hinc est, quod concor- dat cum libero arbitrio, et non potest discordare , et non pntest cassari ; et neccssario infert salutem , sed non necessario efficit^.
4. Ad illud quod quaeritur, utrum praedeslinatus possit damnari; dicendum, quod sic, sine distin- ctione, quia quamvis haec possit distingui de re, vel dicto^: praedestinatum damnari est possibile , sicul haec: album possibile est esse nigrum; haec tamen non est distinguenda secundum artem: prae- destinatus potest damnari, sicut nec haec: homo albus potest esse niger. Non enim potest esse de dicto, cum non sit dictum.
Propter quod intelligendura, qund ista habet^ Praenotand.i tres causas veritatis: praedestinatus potest damnari, uiiimorum sicut Iiaec: praedestinatus potest esse praescitus: aut quia forma praedicati potest inesse subiecto cum forma implicata, vel post formam implicatam, vel sine forma implicata. Quocumque enim modo prae- dicatum possit inesse, iudicanda est locutio sim- pliciter vera; et dico, quod jn tertio sensu locutio est vera^: praedestinatus potest esse praescitus. Praedestinatus enim potest non esse praedestinatus, et necesse est, omnem hominem esse praedestina- tum, vel praescitum; et ideo sequitur, quod possil esse praescitus. Et hoc quidem necessarium est poni. Nam fides dicit et ratio, quod sequitur: si est praedestinatus , salvabitur. Rursus, fides dicit et ratio, quod iUum salvari est contingens; et qui diceret contrarium et assereret, respuendus esset. secundum omnium iudicium certum. Et iterum, ars dicit, quod si consequens est contingens, im- possibile est, antecedens esse necessarium, et hoc supra probatum est per tres regulas'; et qui dice- ret huius contrarium, totam artem syllogisticam deslrueret, cuius virtus illationis esl. ut oppositum consequentis non possil stare cum antecedente. Cer- tum est autem, quod oppositum contingentis stal cum necessario '. Istum ergo esse praedestinatum . non est necessarium. Et est necessarium. , vel con- tingens , vel impossibile ; et non est impossibile nec necessarium : ergo est contingens ; et contingem potest non esse: ergo iste qui est praedestinatus , potest non esse praedestinatus.
Et hoc quidem credo quod necesse sit poni ; hoc tamen difQcile est intelligi. Potest tamen sic capi. si praesupponamus quatuor vera. Primum est, quod praesens divinae aeternitatis circuniplectitur omne tempus, idem et uniforme; et hoc dicit An- sehnus in libro de Concordia praescientiae et liberi arbilrii ', quod "sicut praesens tempus circumple- ctitur omnera locum, et orane quod in loco est, ita praesens aeternitatis omne tempus". Et hoc neces- sarium est poni , quamvis non possiraus hoc plene intelligere. Videraus enim , eius oppositum esse fal- sum et impossibile: quia si hoc non esset, tunc mutaretur praesens divinae aeternitatis. — Secun- dum est illud, quod Deus uno el eodem cognoscit omnia, ita quod est unica Dei cognitio, qua cogno- scit hoc et qua cognoscit eius oppositum. Et hoc supra" probatum est auctoritate et ratione, non soluni quantum ad illud per quod cognoscitur, sed etiam quantura ad actum divinae cognitionis. — Tertium est, quod cum dicimus, divinam cogni- tionera vel voluntatera ordinari ad hoc cognosci- bile et ad aliud, non ponitur ordo vel respectus in Deo actu, sed solum ex parte rei creatae vel cognitae; et ille quidem, sicut praevisum est'°, non ponitur in actu , sed in habitu, nec de praesenti , sed de futuro. — Quartum est, quod futurura sub ratione futuri, quotl ponitur semel esse verum, ponitur semper fuisse verum, et quod ponitur se- mel esse falsum, ponitur semper fuisse faisum; et ideo cum ponilur posse esse, non ponitur nec mu- tari nec ineipere '.
His praesuppositis facile est inteliigere, quod ppiicaiio. praedestinatus potest esse praescitus, et quod Deus quem praescivit potuit praedestinasse. Constans enim est, quod salus istius qui praescitus est, potuit ab aeterno praevideri, cum possit esse sive fieri in tempore; et si potnit ab aeterno ordinari ad divi- nam cognitioneni et voluntatem, potest et nunc. Etenim quia praesens totum est, et nihil transiit in praeteritum, et nihil factum est, quod ^it ne- cessarium esse faotum; hinc est, quod sicut potest cogitari, vere posse' et non praedestinasse ah ae- terno, ita etiam, quod possit nun.c, in suo scilicet nunc aeternitatis , non praedestinasse. Et hoc dicit Magister in littera. Actus tamen aeternus divinae cognitionis non potest cogitari non fuisse, sed ad hoc fnturum contingens ordinatum non esse ' ; et si hoc ponitur , non ponitur aliqua mutatio in aeterno praesenti, quia nulla ponitur successio; nec ponitur mutatio in cognitione , quia non ponitur in Deo alia cognitio nec in ordine ex parte cognoscentis , quia non ponitur in Deo alius ordo, nec in ordine ex parte cogniti , quia ex parte illa non ponitur nisi futuruni: et illud, cum non est, potest intelligi esse, et potest esse futuruni sine mutatione
Et hoc totum clarius aperitur, si veniamus ad signiflcationem horum vocabulorum praescitus et praedestinatus. Praedestinatus enim et praescitus duo sunt vocabula, et quantum ad principale si- gnificalum impnrtant divinam essentiam, quantum ad connotatum important futura contingentia. Quan- tum ergo ad principale significatum idem sunt , quantum vero ad connotatum, quia sunt contingentia, quae non de necessitate insunt, potest unum esse alterum^ Quia vero connotata non tantum sunt contingentia, sed etiam de futuro, quae nihil po- nunt actu, possunt non inesse et inesse sine muta- tione. Cum enim ponuntur inesse vera de futuro, ponuntur semper fuisse, et cum ponuntur non esse , ponuntur nunquam fuisse, sicut patet; et Anselnius" dicit, si dicatur, aliquid esse futurum de contingenti, constat quod possibile est, non esse futurum; et si futurum est, semper verum fuit, ipsum esse futu- rum. Et ideo haec est vera sine mutatione et sine inceplione : praedestinatus potest esse praescitus. Nulla enim repugnantia est nec ex parte signiflcati nec ex parte connotati, et hoc patet, si resolvantur '. Sensus euim est: iste est praedestinatus, id est, iste est a Deo praecognitus et salvabitur per Dei gra- tiam. Similiter: iste est praescitus, sensus est: iste est praecognitus et damnabitur per snam culpam. Constat enim, quod in divina cognitione non est differentia in se, sed solum in connotato. Cum ergo salvandus possit damnari, praedestinatus potest esse praescitus sine aliqua mutatione.